Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XXI.
Respondens autem Job, dixit: Audite, quaeso, sermones 0672A meos, et agite poenitentiam. Sustinete me, ut et ego loquar, et post mea, si videbitur, verba ridete. Post tanta convicia non est commotus, ut acerbe responderet: quin potius deprecans eos alloquitur, et ait, ut audientiam praebeant sermonibus ejus, quibus perceptis et cognitis, noverint se super tanta oris sui amaritudine poenitere debere.
Numquid contra hominem disputatio mea est: ut merito non debeam contristari? Primum mihi illud est oneri, et valde molestum, atque horribile: quia non cum homine, sed cum Deo mihi causa loquendi est: cui castificatam justitiam exhibebam, ut mercedem hujus operis repensaret: Ecce nunc tamquam reus criminum omnibus affligor miseriis. Hic dicit se tristari, quia scit Deum nihil injuste operari.
0672B Attendite me, et obstupescite, et superponite digitum ori vestro. Quod sit istud secretum, ut Deus bonus, et justus erga me taliter operetur: praesertim cum ejus testimonium de me bonum habeam.
Et ego quando recordatus fuero, pertimesco: et concutit carnem meam tremor. Cum enim plagam hanc cogito, quam juste vivens sustineo: Deique judicium, qui neminem insontem affligit, recordor, nimium pertimesco hoc ipsum optime scio, nullus patitur malum aliquod, nisi ipse permiserit. Nemini infert malum, nisi inferre ei ipse justissimum judicarit. Sed haec Job contigerunt, ut appareret foris hominibus quod intrinsecus erat ante Deum.
Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? Semen eorum permanet coram eis: propinquorum 0672C turba et nepotum in conspectu eorum. Domus eorum securae sunt, et pacatae: et non est virga Dei super illos. Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fetu suo. Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus. Tenent lympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos: et in puncto ad inferna descendunt. Qui dixerant Deo: recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Quis est omnipotens, ut serviamus ei? Et quid nobis prodest, si oraverimus illum? Et alius ita dixit: Quare impiorum prosperatur vita? Et alius dixit: Quare non respicis ad iniqua agentes? Respondete mihi, obsecro: Si ego impius, et immemor bonorum operum secundum justitiam, sicut vos affirmatis, haec patior: 0672D quare impii vivunt, et sublevati sunt, confortatique divitiis? Hoc ergo, inquam, obsecro, respondete: Numquid vos, qui Deum contra me justum defenditis in hoc loco, injustum notatis: ut in me iniquus ultor sit, et in mei similibus clemens. Horum igitur de quibus nunc loquitur, finis et interitus erit mors aeterna, et perditio inferorum.
Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua: consilium impiorum longe sit a me. Quia pro hac gloria sua, et temporario flore, perpetua ignominia coram angelis induentur.
Quotiens lucerna impiorum exstinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui. Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla 0673A quam turbo dispergit. Lux vero justi semper: quia in hac nocte saeculi, lucerna fidei nullo vento tentationis exstinguitur, et illic ad gloriam sempiterni luminis praeparatur. Lumen vero peccatoris intra breve tempus vitae exstinguitur: quoniam transiturus est sicut umbra. Non erit, et veniet impiis, sicut Job ait, inundatio: id est, abundantia tormentorum. Quibusque dolores dividit furoris sui. Procul dubio Deus dolores dividit, dixit, pro hoc quod poenas unicuique retribuet ut meretur.
Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet. Diabolo servat supplicium gehennarum, ut cum eo illi quos sibi exemplo malitiae suae filios fecit, pariter puniantur: quod Deo reddente, pater eorum diabolus tunc sciet, id est, tunc 0673B sentiet: quando cum filiis poenas patietur aeternas.
Videbunt oculi ejus interfectionem suam. Sive necem suam, ut alii dixerunt. Duplex enim tormentum est, videre poenas quas sustineas.
Et de furore omnipotentis bibet. Ipse est calix aureus Domini in manu Babylonis.
Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se? Et si numerus mensium ejus dimidietur. De eodem diabolo dicit, de quo Salomon ait: Impius cum venerit in profundum malorum suorum, et criminum, desperatione contemnit. Jam enim novit se cum suis, qui sunt domus, et regnum ejus, perpetuo esse damnandum: quia nulla est ejus voluntas agendae poenitentiae.
Numquid Deum docebit quispiam scientiam: qui 0673C excelsos judicat? Qui enim de excelsis atque sublimibus potestatibus angelorum habet justum judicium: quemadmodum a quoquam doceri poterit, ut in his quae supra diximus, possit ejus judicium reprehendi?
Iste moritur robustus, et sanus, dives et felix: viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur. Alius vero moritur in amaritudine animae suae absque ullis opibus, et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. Beatorum in hoc mundo, et infelicium in hac vita, communem dicit esse conditionem: Viscera, sive intestina ejus, ut alii dixerunt, plena adipe, et medullis ossa illius irrigantur. Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus: et tamen simul in pulvere dormient, 0673D et vermes operient eos. In hac igitur continentia sermonis hujus iste sensus est: quod in hoc mundo justi, et peccatores indifferenter vivant: sed haec diversitas commutanda sit in futuro: sicut in illo divite factum est, et in Lazaro paupere.
Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. Ergo recte definio, inquit, quod perspicitis: quia una sit in hoc saeculo, et peccatori moriendi conditio, et sancto. Qui tamen postea disjungendi, ut ad praemium mutentur justi: peccatores vero ad supplicium rapiantur. Vos vero in insontem iniquam datis sententiam.
Et dicitis enim. Insultantes mihi, meque irridentes.
Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum? 0674A Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem illum intelligere cognoscetis. Quia ergo de me ita sentitis, quod damnationis meae nunc tempus advenerit: non ita est, quod definisse vos arbitramini: quia haec Dei castigatio temporalis, non est aeterna damnatio.
Quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur. Qui et ad diem furoris Dei ducendus est, ut excipiat sententiam mortis aeternae. Sancti enim omnes recte viatores esse dicuntur, quia ut expediti, et alacres praetereundo saeculum, virili animo calcant terram suam, festinanter proficiscentes ad beatam patriam, mundi hujus iter laboriosum conficiunt. Hi ergo qui ascendunt ad populum peregrinum, sive succinctum, fidei utique cingulo, contra 0674B dissolutionem vitiorum lumbos mentis accingunt.
Quis arguet coram eos vias ejus, et quae fecit, quis reddet illi? Videtur mihi, quod Job proprie de diabolo dixerit: licet et generaliter de omnibus peccatoribus possit intelligi. Quis hominum eum potest arguere propter viam ejus pollutissimam, per quam totum mundum ingredi fecit: aut reddere ei quae creatura poterit quod meretur, nisi ille solus agnus Dei, qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus.
Ipse ad sepulcra ducetur. Ad mortem videlicet tormentorum; quam ipse hominibus intulit in Adam, et ipse ad inferos ducendus, ut illic perpetuo puniatur.
Et in congerie mortuorum vigilabit. Et licet damnandus 0674C ad poenas ducendus sit: sed tamen morte hominum gaudens, ad intuendum eorumdem mortuorum congeriem, omni alacritatis instantia, in eorum interitu vigilabit: vel certe semper vivet in mortem.
Dulcis fuit glaries Cocyti. Cocytum inferorum fluvium esse dicunt. Nos autem in Scripturis divinis eumdem fluvium, torrentem, puteum, caminum, ignem aeternum, lacum, stagnum, legimus et gehennam. Glarearum vero nomine ipsa officia tartarorum, ministros quoque poenarum infernalium vinctos tormentorum locis existimo significari, et dictum est quasi per ironiam, eo quod desiderent illum, atque exoptent habitatores inferorum, ut puniat, et de ejus interitu saturentur. Vel certe dulcis fuit morti: quia 0674D tam innumeros ei populos acquisivit.
Et post se omnem hominem trahet. Qui imitatione exemplum ejus sequuntur: sive post se omnem hominem trahit, secundum praevaricationem humani generis in Adam.
Et ante se innumerabiles. Quod deceperit, et eos secuturus praemittit ad poenas.
Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati? In hoc versiculo omnem altercationem disputationis suae conclusit: amicos suos, quod sine causa contra eum de praedicta ratione decertent, convincit: cum illi diffidunt impios, et peccatores in hoc mundo puniri, inter quos et ipsum condemnant; ille convincit eos, 0675A quod vel maxime in saeculo glorientur, qui sunt ad damnationis judicium deducendi.