Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput X.
17. An indiscrete Deus Trinitas Patribus apparuerit, an aliqua ex Trinitate persona. Apparitio Dei Adamo. De eadem apparitione. Visio Abrahae. Ac primum, in eo quod in Genesi scriptum est, locutum Deum cum homine quem de limo finxerat, si excepta figurata significatione, ut rei gestae fides etiam ad litteram teneatur, ista tractamus, in specie hominis videtur Deus cum homine tunc locutus. Non quidem expresse hoc in libro positum est, sed circumstantia lectionis id resonat, maxime illo quod scriptum est, vocem Dei audivisse Adam deambulantis in paradiso ad vesperam, et abscondisse se in medio ligni quod erat in paradiso, Deoque dicenti, Adam, ubi es? respondisse, Audivi vocem tuam, et abscondi me a facie tua, quoniam nudus sum (Gen. III, 8-10) . Quomodo enim possit ad litteram intelligi talis Dei deambulatio et collocutio, nisi in specie humana, non video. Neque enim dici potest vocem solam factam ubi deambulasse 0856 dictus est Deus, aut eum qui deambulabat in loco non fuisse visibilem, cum et Adam dicat quod se absconderit a facie Dei. Quis erat ergo ille? utrum Pater, an Filius, an Spiritus sanctus? An omnino Deus indiscrete ipsa Trinitas, in forma hominis homini loquebatur? Contextio quidem ipsa Scripturae nusquam transire sentitur a persona ad personam: sed ille videtur loqui ad primum hominem qui dicebat, Fiat lux, et, Fiat firmamentum (Gen. I, 3, 6) , et caetera per illos singulos dies; quem Deum Patrem solemus accipere, dicentem ut fiat quidquid facere voluit. Omnia enim per Verbum suum fecit, quod Verbum ejus unicum Filium ejus secundum rectam fidei regulam novimus. Si ergo Deus Pater locutus est ad primum hominem, et ipse deambulabat in paradiso ad vesperam, et ab ejus facie se in medio ligni paradisi peccator absconderat: cur jam non ipse intelligatur apparuisse Abrahae et Moysi, et quibus voluit, et quemadmodum voluit, per subjectam sibi commutabilem atque visibilem creaturam, cum ipse in ipso atque in substantia sua qua est incommutabilis atque invisibilis maneat? Sed fieri potuit ut a persona ad personam occulte Scriptura transiret, et cum Patrem dixisse narrasset, Fiat lux, et caetera quae per Verbum fecisse commemoratur, jam Filium indicaret loqui ad primum hominem, non aperte hoc explicans, sed eis qui possent intelligendum intimans.
18. Qui ergo habet vires, quibus hoc secretum possit mentis acie penetrare, ut ei liquido appareat vel posse etiam Patrem, vel non posse nisi Filium, et Spiritum sanctum, per creaturam visibilem humanis oculis apparere, pergat in haec scrutanda, si potest, etiam verbis enuntianda atque tractanda: res tamen, quantum ad hoc Scripturae testimonium attinet, ubi Deus cum homine locutus est, quantum existimo occulta est: quia etiam utrum soleret Adam corporeis oculis Deum videre, non evidenter apparet; cum praesertim magna sit quaestio, cujusmodi oculi eis aperti fuerint, quando vetitum cibum gustaverunt (Id. III, 7) : hi enim, antequam gustassent, clausi erant. Illud tamen non temere dixerim, si paradisum corporalem quemdam locum illa Scriptura insinuat, deambulare ibi Deum nisi in aliqua corporea forma nullo modo potuisse. Nam et solas voces factas quas audiret homo, nec aliquam formam videret, dici potest: nec quia scriptum est, Abscondit se Adam a facie Dei; continuo sequitur ut soleret faciem ejus videre. Quid si enim non quidem videre ipse poterat, sed videri ipse metuebat ab eo cujus vocem audierat, et deambulantis praesentiam senserat? Nam et Cain dixit Deo, A facie tua abscondam me (Id. IV, 14) : nec ideo fateri cogimur, eum solere cernere faciem Dei corporeis oculis, in qualibet forma visibili, quamvis de facinore suo vocem interrogantis secumque loquentis audisset. Cujusmodi autem loquela tunc Deus exterioribus hominum auribus insonaret, maxime ad primum hominem loquens, et invenire difficile est, 0857 et non hoc isto sermone suscepimus. Verumtamen si solae voces et sonitus fiebant, quibus quaedam sensibilis praesentia Dei primis illis hominibus praeberetur, cur ibi personam Dei Patris non intelligam nescio: quandoquidem persona ejus ostenditur et in ea voce, cum Jesus in monte coram tribus discipulis praefulgens apparuit (Matth. XVII, 5) ; et in illa, quando super baptizatum columba descendit (Id. III, 17) ; et in illa ubi ad Patrem de sua clarificatione clamavit, eique responsum est, Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII, 28) . Non quia fieri potuit vox sine opere Filii et Spiritus sancti (Trinitas quippe inseparabiliter operatur); sed quia ea vox facta est, quae solius personam Patris ostenderet: sicut humanam illam formam ex virgine Maria Trinitas operata est, sed solius Filii persona est; visibilem namque Filii solius personam, invisibilis Trinitas operata est. Nec nos aliquid prohibet, illas voces factas ad Adam, non solum a Trinitate factas intelligere, sed etiam personam demonstrantes ejusdem Trinitatis accipere. Ibi enim cogimur, nonnisi Patris accipere, ubi dictum est, Hic est Filius meus dilectus (Matth. III, 17) . Neque enim Jesus etiam Spiritus sancti filius, aut etiam suus filius credi aut intelligi potest. Et ubi sonuit, Et clarificavi, et iterum clarificabo, nonnisi Patris personam fatemur. Responsio quippe est ad illam Domini vocem qua dixerat, Pater, clarifica Filium tuum: quod non potuit dicere nisi Deo Patri tantum, non et Spiritui sancto, cujus non erat filius. Hic autem ubi scriptum est, Et dixit Dominus Deus ad Adam, cur non ipsa Trinitas intelligatur, nihil dici potest.
19. Similiter etiam quod scriptum est, Et dixit Dominus ad Abraham: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, non est apertum, utrum sola vox facta sit ad aures Abrahae, an et aliquid oculis ejus apparuerit. Paulo post autem aliquanto apertius dictum est, Et visus est Dominus Abrahae, et dixit illi: Semini tuo dabo terram hanc (Gen. XII, 1, 7) . Sed nec ibi expressum est, in qua specie visus sit ei Dominus; aut utrum Pater, an Filius, an Spiritus sanctus ei visus sit. Nisi forte ideo putant Filium visum esse Abrahae, quia non scriptum est, Visus est ei Deus; sed, Visus est ei Dominus. Tanquam enim proprie videtur Filius Dominus vocari, dicente Apostolo, Nam et si sunt qui dicuntur dii sive in coelo sive in terra, sicuti sunt dii multi et domini multi: nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 5, 6) . Sed cum et Deus Pater multis locis inveniatur dictus Dominus, sicuti est illud, Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7) ; et illud, Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam (Psal. CIX, 1) : cum etiam Spiritus sanctus Dominus dictus inveniatur, ubi Apostolus ait, Dominus autem Spiritus est; et ne quisquam arbitraretur Filium significatum, et ideo dictum spiritum propter incorpoream substantiam, secutus contexuit, Ubi autem Spiritus 0858 Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17) ; Spiritum autem Domini Spiritum sanctum esse nemo dubitaverit: neque hic ergo evidenter apparet, utrum aliqua ex Trinitate persona, an Deus ipse Trinitas, de quo uno Deo dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13) , visus fuerit Abrahae. Sub ilice autem Mambre tres viros vidit, quibus et invitatis hospitioque susceptis et epulantibus ministravit. Sic tamen Scriptura illam rem gestam narrare coepit, ut non dicat, Visi sunt ei tres viri; sed, Visus est ei Dominus. Atque inde consequenter exponens quomodo ei visus sit Dominus, attexit narrationem de tribus viris, quos Abraham per pluralem numerum invitat, ut hospitio suscipiat; et postea singulariter sicut unum alloquitur; et sicut unus ei de Sara filium pollicetur, quem Dominum dicit Scriptura, sicut in ejusdem narrationis exordio, Visus est, inquit, Dominus Abrahae. Invitat ergo, et pedes lavat, et deducit abeuntes tanquam homines: loquitur autem tanquam cum Domino Deo, sive cum ei promittitur filius, sive cum ei Sodomis imminens interitus indicatur (Gen. XVIII) .