Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XXII.
Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae? In suggillationem igitur Job ista dicuntur: qui sibi omnino arroget haec se propria cordis sui sapientia loqui.
Quid prodest Deo, si justus fueris, aut quid ei confers, si immaculata fuerit vita tua? Nemo justitia sua, et sanctitate Deum fecit meliorem, quoniam omnis boni fons atque origo, nullius bono eget, secundum prophetam qui ait: Quoniam bonorum meorum non eges.
0675B Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium? Numquid causa timoris Dei haec est, ut timeat te Deus? forte ipse potens aliquando efficiaris, et coaequalis factus ipse resistas ei? Quae risorie potius, et subsannantis sensu dicuntur.
Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas? Non hoc timens arguit te, inquit, gravis plagae hujus correptionibus: sed propter omnia mala tua, quibus studium commodabas. Quia ergo principale malum, id est, malitia Job plurimam habeat, unde caetera mala quasi in botro dependeant: subjungit, et narrat ea quasi per species singulas, ita dicens.
Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa. Hoc dicit, quod violenter, et hostili more aliena rapuerit, 0675C vel pignora injuste extorserit: sive per speciem justitiae per calumniam exspoliaverit: et praegravatur crimen, quando dicitur, quod nec sanguini suo pepercerit.
Et nudos spoliasti vestibus. Quid vestitis feceris, hic apparet: apud quem nec nudus a rapinis tuis immunis inventus est.
Aquam lasso non dedisti. Manifestum est.
Et esurienti subtraxisti panem. Grave est non dedisse, gravius subtraxisse. Grande ergo peccatum, hospitalitatem in necessitate positis non praebere. Aperte autem Eliphaz mentitum scimus, cum inferius legamus quanta bona Job fuerit operatus.
In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. Arguit nihilominus eum 0675D tamquam superbum, et tyrannum, qui non justitia et aequitate regni sui populos regeret: sed truculentis moribus tamquam virtute brachii, duro eos servitutis onere subjugaret, et nullus propter imperium suum durissimum, nisi conditioni suae subditus viveret.
Viduas dimisisti vacuas. Qui eas destitutas, et tribulationibus affectas atque humiliatas, ad subveniendum audire noluisti: unamquamque earum vacuam dimisisti: quando id quod a te postulabat, non potuit impetrare.
Et lacertos pupillorum comminuisti. Si quid virium habuerunt, unde sustentari possent, tulisti, et eorum animas vitae desperatione fregisti, vel non defendendo 0676A eos a malis hominibus; virtutem spei eorum, qua ad te respiciebant, comminuisti, dum eos passus es opprimi.
Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita. Hoc dicebat Eliphaz, quod ipse beatus Job malae conscientiae formidine turbaretur, et eadem formidine sibi subito veniente, usquequaque consternatus consilium patientiae perdiderit contra adversa.
At putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri. In tanta securitate iniquitatibus potens agebas, ut haec mala meritorum tuorum reciproca tibi venire non credideris. Quibus tenebris miseriae utique, et calamitatis, tamquam impetu aquarum inundantium repente depressus 0676B es, ut obscurato corde non videas, quod rectum esse patientia perdocet. Multis modis in Scripturis divinis, tenebrae appellantur, peccata, ignorantia, sive tribulatio, vel etiam obscuritas divinorum voluminum, nomine tenebrarum ponitur.
An cogitas quod Deus excelsior coelo sit, et super stellarum verticem sublimetur? Et dicis: Quid enim novit Deus? Et quasi per caliginem judicat. Primum ergo Eliphaz sanctum Job criminatur, quod in Deum asserat ignorantiam cadere, et multa sint in creaturis suis quae nesciat. Deinde quod judicium ejus affirmet incertum esse et dubium. Et idcirco per caliginem, id est, quasi verisimile quid judicat.
Nubes latibulum ejus: nec nostra considerat, et circa cardines coeli perambulat. Idcirco autem haec omnia 0676C quasi ex sensibus beati Job esse confingit: ut eum non solum blasphemum, verum etiam quod ignorantem dicat Deum, locisque eum asserat contineri: quod utique grande sacrilegium est sentire de Deo.
Numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui? Custodire cupis, pro observare dixit: hoc est, numquid actus, et vitam perditam consequi concupiscis eorum, qui in diluvio, et Sodomis, et eremo perierunt, vel eorum qui non credunt Deum humana curare.
Qui sublati sunt ante tempus suum. Ut Dathan et Abiron: vel illi qui subita morte perierunt.
Et fluvius subvertit fundamentum eorum. Imminente in se ira Dei, tamquam fluvii impetus, stabilitas 0676D praesentis vitae eorum subversa est: sive quasi fluvius superveniente pressura, fundamentum corporum eorum demolitum est, ut vitae eorum parietes corruerent.
Qui dicebant Deo: recede a nobis. Propter apostasiam ergo damnati sunt. At non talis est Job, qui dicit, etiamsi occidat me, in ipsum sperabo.
Et quasi nihil possit facere omnipotens aestimabant eum, cum ille implesset domos eorum bonis. Non timuerunt ergo impii, ne propter peccatum offensam. Dei, et bona quae ipse praestiterat, vindictam suppliciorum incurrerent.
Quorum sententia proculi sit a me. Et sanctum 0677A blasphematorum in numero ponit, quem ita ut eosdem detestatur.
Videbunt justi, et laetabuntur. Sive ut alii dixerunt, ridebunt: de abjectione infidelis populi loquitur.
Et innocens subsannabit eos. Quomodo hoc et de sanctis ejus non potest dici? quando vident peccatores justo Dei judicio condemnari: videbunt et laetabuntur. Placet enim illis Dei justitia, sicut et ipsi Deo. Sed Eliphaz cum hic fortassis recte dixerit, male opinatus est, ut beatum Job impiis, et peccatoribus comparet.
Nonne succisa est erectio eorum? Superbia utique illorum et contumacia, supradictis poenarum exemplis succisa est, et perpetuae perditioni tradita.
0677B Et reliquias eorum devoravit ignis? Reliquias etiam dixit, extrema quaeque peccaminum in die judicii punienda: quia in hoc saeculo, nulla poena gravissimos peccatores ita ut digni sunt damnat. Sive reliquias posteritatem malorum hominum intelligere possumus: quae imitando eos tamquam patres eorum reliquiae appellentur. Sive in bonam partem ponuntur: secundum illud: Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi, ut cogitatio hominis ad confessionem pertineat peccatorum: reliquiae vero sunt ipsius confessionis aeterna remuneratio: qua indultis sibi peccatis, velut in die festo spirituali laetitia perfruatur. Possunt reliquiae et novissima intelligi: 0677C juxta illud, Reliquiae impiorum peribunt.
Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per haec habebis fructus optimos. Hortatur sanctum Job, ut se jam cogitet emendare, et dat consilium non quaerenti, ut per patientiam convertatur ad Deum. Et ita post bellum instantis sibi horribilis plagae, posset habere incolumitatis pacem.
Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo. Sive dictum: id est, audi quae praecepit, et conserva.
Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis. Si te factorum tuorum poeniteat, aedificaberis: id est, quotidie vallatus divina custodia munieris. Dissimulantibus agere poenitentiam, hoc exemplum egregium proponendum est: necessaria enim haec cohortatio 0677D est, qua possunt peccatores gloriam perditam reparare.
Et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. Si te emendare volueris atque corrigere, tibi ascribet Deus, quod longe facias a te iniquitatem tuam: cum eam a te potius ipse elonget. Sive ipse diabolus iniquitas dicitur: hoc est, qui te in potestatem accipit, elongabitur.
Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos. Hoc dicit: quod si propitiatio eum Dei in praeceptis ejus firmissimis stabilierit, non terrenis rebus, et carnis voluptatibus operam dabit: sed magis ad fortitudinem virtutum proficiet, per quam possit ad affluentes coelestium divitias pervenire: hoc enim metaphoricos 0678A Eliphaz ad sanctum Job dicit: quod si in saxo fortitudinis bonae conscientiae tuae positus fueris, sensus divinae sapientiae tibi velut torrens aureus abundabit.
Eritque Omnipotens contra hostes tuos. Cum feceris, inquit, voluntatem ejus, habebis eum defensorem tui.
Et argentum coacervabitur tibi. Diximus aurum pro sensu accipi, et argentum pro eloquio justificationis. Ergo et mandata Dei atque judicia, ipsa sunt divina eloquia. Cum ergo conversus, in his fueris meditatione assidua commoratus, intelligentias diversorum sensuum disserendo, multiplex et copiose abundans eloquium coacervabitur tibi.
Tunc super Omnipotentem deliciis afflues. Deliciis 0678B utique spiritualibus supradictis repleberis, eum petitiones cordis tui gratia sancti Spiritus videris, et in gaudio mentis tuae senseris adimpleri.
Et elevabis ad Deum faciem tuam. Liberam frontem ad deprecandum Deum attolles: sive jam non ream, neque incurvatam deorsum mala conscientia, eriges ad Deum animam tuam.
Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes. Peccatorem te non potest exaudire, nisi eum prius pro peccatis tuis deprecatus fueris.
Decernes rem, et veniet tibi. Rem dumtaxat justam, sanctam, atque honestam quam a Deo petieris, obtinebis.
Et in viis splendebit lumen. Viae tuae actus tui boni erunt, et lumen tibi erit Dei notitia, Deique visitatio, 0678C atque protectio, quo actus viarum tuarum correcti illuminentur: ne forte per errorem inscitiae in montes tenebrosos offendas.
Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos suos, ipse salvabitur. Et Dominus in Evangelio: Qui se humiliat, exaltabitur.
Salvabitur innocens, salvabitur autem munditia manuum suarum. Id est, gratia bonorum operum, vel nitore. Antiqui ita dixerunt: Erue innocentem, et salvaberis munditia manuum tuarum: ubi retributionem videtur sonare, quod ait, erue innocentem: ut salvari possis innocentia manuum tuarum.