Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XXIII.
0678D Respondens autem Job, ait: Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum. Relictis infidelibus amicis, qui me calamitatis hujus miseriam juste pati definiunt, et addunt amaritudini meae, totum me ad Deum convertam, et dicam ei pro conscientiae meae fiducia quae sequuntur:
Quis mihi tribuat ut cognoscam, et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus? Intellectu se cognoscere Deum dixit: invenire quoque eum operibus bonis, et venire usque ad solium ejus, et futuri scientia, et cogitatione judicii proficiendo accedere usque ad ipsam contemplationem divinae potestatis: quam utique mundi corde videbunt. Quod cor, multis 0679A castificationibus morum, sanctus hic Job purificatum se dicit habuisse.
Ponam coram eo judicium. Judicium, inquit, justitiae tuae ponam in conspectu Dei mei, secundum illud: Ab ipso judicii ejus aequitatem requiram. Tamen priusquam sit ejus in me finitiva sententia, multas ei proferam increpationes, quia cum ejus noverim singularem justitiam, quare justus patior tormenta, quae iniquis impiisque potius debentur. Hoc ergo quod sequitur, ait:
Et os meum replebo increpationibus: ut sciam verba quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi. Id est, justi doloris querelis.
Nolo multa fortitudine contendat mecum: nec magnitudinis suae mole me premat. Proponat aequitatem 0679B contra me, et perveniet ad victoriam judicium meum. In mole majestatis ejus, horripilationem intelligamus, non aliquid corporeum: quia Deus spiritus est. Certus sum, inquit, quia istas afflictionum miserias, ipso utique judicante, patebit me nullo peccatorum merito sustinere; hinc ait: Perveniet ad victoriam judicium meum.
Si ad orientem iero, non apparet: si ad occidentem, non intelligam eum: si ad sinistram, quid agam? Non apprehendam eum. Si me vertam ad dexteram: non videbo illum. Ipse vero scit viam meam, et probabit me quasi aurum quod per ignem transit. Dum partes mundi enumerat, dicit eum habitare ubique totum; sibi tamen omnino esse invisibilem confitetur, eo quod non subjaceat ejus divinitas obtutibus creaturae. 0679C Deum vero omnem viam conversationis ejus ait, quia optime noverat.
Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo non abscondi verba oris ejus. Hoc est, quod custodiri voluit, custodivi.
Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus, et anima ejus quodcumque voluit hoc fecit. Hoc est, quia inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus.
Cumque expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei. Cum jam me quibus voluit tormentis affecerit, et alia adhuc quanta voluerit mihi infligere poterit, quem insensibilia sicut sensibilia 0679D contremiscunt.
Et idcirco a facie ejus turbatus sum. Mente scilicet sentiens, et ex parte intelligens.
Et considerans eum timore sollicitor. Id est, horripilatione majestatem illius pertimesco.
Deus mollivit cor meum, et omnipotens conturbavit me. Cor resolutum a pavore nimio, et timore, hoc loco dictum noverimus, non quod a duritia incredulitatis ad fidem suscipiendam mollitum sit, cum magis ipse Job per fidem fortis in Deum manserit. Unde sequitur: Omnipotens conturbavit me; hoc quod supra.
Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. Ipsas calamitatis suae miserias, 0680A tenebras appellavit, quas velut ruinas subito imminentes, sibi dicere voluit, eis tamen insistentibus sibi, ait, desperatione non perii: nec faciem mentis meae infidelitas excaecavit, vel negatio Dei.