Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XXIV.
Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora; qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. Illi vero qui sentiunt, et intelligunt Deum, dies aeternitatis ejus ignorant. In qua aeternitate nec tempora, nec dies, qui in temporibus sunt, inveniuntur, ubi unus aeternus est dies. Sive aliter: Omnia novit quae nunc loquor, vel patior.
Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et 0680B paverunt eos. Id est, transtulerunt greges, et comederunt. Manifestum est secundum litteram. Videamus nunc secundum mysticum intellectum quid significet. Terminos transferentes: id est, statuta Ecclesiae convellentes, haereticos esse significavit, qui novitate doctrinae perversae, evangelicae legis, et apostolorum terminos praefinitos excedunt, et ita deceptoria persuasione diripiunt greges dominicos: id est, populos credentes in Christum.
Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae. Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae. Pupilli quidem sunt teneri, vel infantes in fide, vel qui Deum Patrem non habent, ut ab eo contra adversarios defendantur. Quorum animum, velut jumentum 0680C forte ac necessarium, ad Deum in se per fidem portandum, haeretici praedonum more ab eis abigunt, dum eos fallaciis suis, virtute animi spoliant sive gentilem sensum, immundi utique animalis nomine dictum, ab eis quidem auferunt, dum sub praetextu verae religionis, eos in perfidiam ducunt. Viduae etiam illae sunt animae, quae virum, Deum suum, et Dominum amiserunt: a quibus haeretici pro pignore perfidiae, utique confessionis, per quam falsis eorum adinventionibus initiantur, et debitores eorum efficiuntur, sanctarum virtutum munditiam, et utilia animi opera auferre conantur. Pauperes quoque in hoc loco illi intelligendi sunt, qui testimonio fidei destituti sunt. Alii sunt divites in fide: horum religionis viam, qua ad Deum redire poterant, 0680D suis erroribus haeretici subverterunt. Mansuetos autem hic illos esse sentiamus, qui constantiam inimicis suis non habent resistendi, et propter ignaviam animi sui facile seducuntur. Hi ergo multis errorum dogmatibus, et diversis errorum superstitionibus opprimuntur. In bonam vero partem viduae sunt, qui se mortificant cum vitiis: pauperes, apostoli sunt. De isto numero haeretici auferre conantur: dum pauperes sanctorum aliquos persuadent, vel mansuetos circumveniunt, qui eis resistere non possunt, sed et patienter pro simplicitate audiunt: illi vero eos nituntur exstinguere.
Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum, vigilantesque ad praedam praeparant panem 0681A liberis. Violenti sunt, qui publice rapiunt. Praedones et latrunculi sunt, qui de occultis ad opera sua exeunt, utique non Dei.
Agrum non suum demetunt, et vineam ejus quem vi oppresserunt, vindemiant. Ager, sive vinea, uniuscujusque hominis quidam modus vitae est, quae ab unoquoque colitur, quando sordes et quidam frutices vitiorum mundantur, vel etiam exstirpantur. Quia ergo hujus culturae diligentia minime prodest, quando omne bonum naturae non ad fidem refertur: quia justus ex fide vivit: praedicti idolorum cultores opprimentes fidelium, quamvis honeste viventium, corda eos velut quadam ratione seductionis in errorem inducunt: dum quasi agrum eorum, sive vineam, dissipando fruges eorum, violenter abripiunt.
0681B Nudos etiam dimittunt homines, indumenta tollentes. Dum eos operibus bonis exspoliant.
Quibus non est operimentum in frigore. Illos utique exspoliant, qui charitatis Dei non habent vestimentum, et idcirco in infidelitate algent: quia spiritus ferventis tunica indui non merentur.
Quos imbres montium rigant. Hos ergo per miseriam destitutos domibus suis dicit: quandoquidem eos montium cavernis, et umbraculis operiet, et quanta sit eis in ipsis montibus necessitas commorandi, describit. Quos imbres montium rigant, id est, aquis de ipsis montibus copiose fluentibus mundantur. Quos imbres montium rigant. Non imbribus coeli rigantur, sed montium extollentium se adversum 0681C scientiam Dei, quae de coelo est.
Et non habentes velamen, amplexantur lapides. Manifestius alii dixerunt: Qui cum tegmen non habeant petra adoperiuntur. Et non habentes velamen, amplexantur lapides. Hoc est, sine vestimento virtutum peccatis suis, et erroribus delectantur.
Vim fecerunt depraedantes pupillos. Ubi intelligitur quid habentibus fecerint, quandoquidem facultate tenuissimis non fuerunt miserti. Vim fecerunt depraedantes pupillos. Illos etiam qui notitiam aliquam secundum naturae bonum habent, quam defendere non poterant; fragili animo et puerili viventes: suasionibus pravis, vim inferentes praedati sunt.
Et vulgum pauperem spoliaverint. Multitudinem 0681D quoque populi vilem actibus, et inscitia pauperem: si quid fortassis habebat justitiae, aut etiam innocentiae naturalis, dum in majus erroris sui malum pertrahunt, praedictis bonis spoliaverunt.
Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas. Nudis fide, Deique custodia destitutis, vestimenta quoque spei, et charitatis divinae, caeterarumque virtutum excubias non habentibus, quibus animae exornantur: etiam spicas, in quibus divinam notitiam adopertam habent, abstulerunt: ne esurientes scientiam Dei, quandoque retecto velamine, possent ipsam nudam veritatem tamquam panem alimoniae vitalis accipere.
Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus 0682A sitiunt. Hoc malum est magnum, et iniquissimum, ut sub labore, et fructu aliorum alii requiescant, et inebrientur vino eorum qui, collectis vindemiis suis, sitiunt. Inter acervos eorum meridiati sunt qui, calcatis torcularibus, sitiunt. Sublatis igitur spicis, per figuram intra se divini nominis notitiam continentibus, quando ex eis hi qui habebant eas plena cogitatione, solidum cibum conficerent: seductores violenti inter bona eorum opera quasi inter acervos gloriantes requiescunt, sibique tribuunt. Si quis gentilium virtutes secutus fuerit naturales, de quibus tamquam seminibus, in se operum acervos constituat: ipsi tamen seducti, calcata virtutum vindemia, et expressa, sitiunt: quia veritatis poculum apud eos, a quibus in errore abstracti 0682B sunt, non invenerunt.
De civitatibus fecerunt viros gemere. Non solum, inquit, illos qui sine munimine habitant spoliant, et dominatu durae superstitionis affligunt: verum etiam et eos qui civitates mentium suarum bonis moribus munitas inhabitant, pugnando errorum arietibus subruunt. Quod et multis philosophis contigisse manifestum est: qui cum magni et clari circa corporum suorum fuerint continentiam, cum gemitu tamen et labore nimio ad veritatis notitiam pervenire non potuerunt.
Et anima vulneratorum clamavit, et Deus inultum abire non patitur. Deus vocem implorantium inultam abire non patitur, quin ultionem tribuat de erroribus: ut dum ad veritatem saucii peccatorum vulneribus 0682C convertuntur, convicta falsitas puniatur. Punit enim, quando eorum qui seducti fuerant conversionem destituit. Quod autem ait: Anima vulneratorum: pro consensu ad Deum clamantium intelligamus. Vastatorum autem tribulatio usque ad gemitum civitatem habitantium perveniebat. Vulnerati vero non solum intelligendi sunt: quorum corpora ab aliis transfodiuntur, verum etiam illi quorum animae hostium timore nimio, velut gladio feriuntur.
Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus: nec reversi sunt per semitas ejus. Daemones, haeretici, philosophi, sive etiam omnes impii intelligendi sunt, qui contra doctrinam Dei venire conantur, quia mandatum vitae lux est, quia in natura lumen, 0682D lumen est quod per se est: tenebrae vero caecitas cordis. Et proinde si caecitas cordis, tenebrae sunt, recte exteriores tenebrae, poenae intelliguntur. Ut iniqui de peccatorum suorum tenebris, ad tormentorum tenebras projiciuntur: sic intus et foris Dei sententia consummata coram angelis Dei, induuntur sicut diploide confusione sua. Onagros vero qui commorantur in deserto: paganos quosque errore gentilitatis, qui in deserto verae religionis sunt, intelligere possumus, eo quod jugo certae religionis non contineantur. Hi igitur egrediuntur ad opus suum. Egredi namque dicuntur, quando affectus suos per doctrinas pravas in eos quos seducunt ostendunt. Ita enim omni solertia depraedantur vagas errore animas 0683A ut ipsi multitudini perditae posteritatis suae, velut alimentum panis lethalis doctrinae, pertinaciam derelinquant.
Mane primo consurget homicida: interficit egenum et pauperem. Iterum mane dictum est, pro eo quod publice, et clara luce malum committitur, ut sit quasi gloria facinus operantibus, et secundum Sodomitarum exemplum, peccatum suum non absconderunt, sed praedicaverunt. Potuit et de iniquis judicibus hoc dixisse, qui ad hoc maturius surgunt, ut causam egeni, et pauperis muneribus corrupti praevaricentur. Sive aliter: Hic igitur homicida, recte haereticus quisque sentitur, ex eorum numero qui animas hominum noxiis, et lethalibus sensibus interficiunt. Quod autem dicit, mane primo consurgit: 0683B illud est: quia cum hi qui cum nuper fide initiati sunt, matutinum habeant, id est, quasi principium sanctam religionem: sive ipsi matutinum effecti sint, cum de tenebris et filiis noctis facti sunt in Domino filii Dei; hi perfidiae suae venenum propinare festinant, ut eos decipiant. Sive aliter: Mane, Christus intelligendus est, ad cujus resurrectionem haereses in Ecclesia esse coeperunt.
Per noctem vero erit quasi fur. Omnes sensus haereticorum, nocti et tenebris comparandi sunt, quia lumen non habent veritatis. Ipsi etiam sunt adulteri, quia eloquia Dei casta adulterina interpretatione corrumpunt. Noctem vero ideo dictam puto, quia praevaricatores negotiorum secretum quoddam quasi tempus nocturnum, requirunt, quando munera pro 0683C causis praevaricatis accipiunt.
Oculus adulteri observat caliginem, dicens, Non me videbit oculus, et operiet vultum suum. Sive ut alii dixerunt: Et latibulum faciei posuit. Id est, cordis ejus oculus, oblivione excaecatus est, ut in ejus memoriam non ascenderet, quia omnium cogitationum, et operum humanorum malorum Deus est inspector et cognitor.
Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem. Manifestum est, quod per diem hanc rapinam sua cogitatione disponunt, antequam ad ipsas facinorum tenebras veniant. Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi. Unusquisque haereticus in pravitate doctrinae consistens, non dulci et suavi 0683D sermone Evangelii, sicut imber placidus, et sicut ros cum silentio in animas descendit fidelium; sed aspero potius, et ad vulnerandum peracuto domos perfodit animorum. Hoc enim velut in die condixerunt sibi haeretici, ut omnes mortales jaculis doctrinae noxiae perfoderent, quando in Ecclesia adhuc, hoc est, in die veritatis positi haereses facere condixerunt.
Si subito apparuerit aurora: arbitrantur umbram mortis, et sic in tenebris quasi in luce ambulant. Mox ut justitiae sibi, et honestatis aliunde lumen coeperit apparere, et ingeri conscientiae suae malum: jam poenas mortis se aestimant sustinere: quia justitia et sanctitas, ut ait Scriptura divina, odiosa est iniquo. Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis, et sic 0684A in tenebris quasi in luce ambulant. Si quispiam disputator exstiterit, qui contra eos lucem manifestae veritatis enarret, convicti arbitrantur se incurrisse umbram mortis, et nihilominus in stultitiae suae tenebris, velut in luce sapientiae gloriantur. Potest et diabolus homicida, fur, et adulter intelligi: quia ad decipiendum hominem factus est homicida, ut ait Dominus: Ille homicida fuit ab initio. Divinitatem quoque sibi per superbiam arrogando, quam praesumptione animi sui tentavit invadere, velut fur inventus est, qui aliena conatur auferre. Qui etiam virginalem illam, et castam dilectionem Dei amisit, dum adulterinos conatus contra Dei sui, et Domini amorem faciens, propria voluntate quaesivit. Hic igitur mane primo, id est, circa ipsam nativitatem 0684B protoplasti hominis, ad seducendum eum per ejus mulierem consurrexit, et eum tamquam egentem consilio, et pauperem, qui experientia minus cautus esset, deceptione insidiosae persuasionis occidit. Noctem vero peccati ipse sibi operatus est: quando ad divinitatem invadendam, velut fur irrepere voluerat, dicens; Super sidera coeli ponam thronum meum, et ero similis Altissimo: et exinde cum suis, quos coeli sidera appellavit, nox et tenebrae, principsque tenebrarum est appellatus. Et recte, quia Domini lumen amiserat. Hic jam in peccatorum suorum tenebris constitutus, vultum malae conscientiae suae obduratione operuit, poenitentiam non acturus: et idcirco divino lumine privatus, studet atque observat, ut ea quae tenebris, et caligine sunt digna 0684C committat. Unde in his operibus vitam agens, fodiet sibi domos habitationum in inferis, cum illis suis ministris, cum quibus se adversus Deum, et creatorem erigere tentavit. Hi ergo ministri ejus, cum adhuc beati essent in illa aeterna felicitate, in die illo utique sempiterno, qui non habet initium neque finem, in hoc sacrilegium tyrannidis sunt cum suo principe collocuti, et putaverunt, quod Deus qui est lux vera, sapiens et intelligibilis, hoc malum contumaciae eorum impunitum relinqueret, ut non eos de illa beata atque gloriosa sede dejiceret. Et hanc puto dixit, ignoraverunt lucem: quod existimaverunt Deum hoc eis minime facturum, propter quod excaecatis mentibus, aeternales tenebrae facti sunt: qui et potestates dicti sunt tenebrarum: id est, hominum 0684D peccatorum. Et hinc est quod cum nomen Dei audierint, contremiscunt: quod vocabulo aurorae significari putamus. Cogitatio ergo ejus, id est, diaboli, usque ad sermonem tantum pervenire potuit, non etiam ad effectum: non enim regnavit illic, et sic dejectus est statim, ubi voce prompsit quod cogitaverat, et deorsum praeceps actus est, Unde consequens vidit, ut machinamenta cordis sui, quibus contra Deum moliebatur, ad persuadendum caeteris angelis sit locutus, et ita consentientibus multis, una quodammodo conspiratio fieret contra Deum, ut si ita videretur. Illud tamen immobiliter tenendum, nullo modo in silentio agi militiae coelestis officia, cum legamus angelicas potestates, 0685A ante sedem Domini in laudem gloriae ejus indefessis vocibus personare, neque ullo modo Apostolus dixisset: Si linguis hominum loquar et angelorum, nisi sic essent, et angelorum linguae sicut hominum: quamvis angelicae dissimiles sint humanis. Est ergo aliquod atque ipsum valde magnum super diversitate linguarum inter terrigenas, et ministeria superna discrimen. Super qua re nos canonicus liber novi Testamenti, qui apostolica continet gesta, sufficienter instruxit.
Levis est super faciem aquae. Quia non sunt de Ecclesia magna, id est, populo gravi et sancto, qui granis fecundi et optimi tritici comparatur, et qui in horreo aeternarum mansionum condendus est, velut levis palea nihilque ponderis habens, quod ad 0685B praegravandos virtutum pertinet fructus, aquae elemento supernatabit: ut aurae flatu tenui rapiatur. Sive aliter: Aquae istae hominum amantium hoc saeculum habent figuram: eo quod semper ad inferiora sint proclives, multum secum limi trahentes, qui in chaos inferorum, turbido pondere deponatur.
Maledicta sit pars ejus in terra. Qui enim in terra sanctorum, quae est viventium terra, non fuerit, maledictus erit: sive maledicta sit pars ejus in terra, id est, in massa generis humani.
Nec ambulet per viam vinearum. Id est, ita maledicta sit ejus conversatio in terra hac, ut plebes Dei sive animas sanctas, quae sicut vineae plenae fructibus fructiferae sunt, non imitetur: neque per ipsas ambulet. Has enim vineas doctores tamquam cultores, 0685C doctrinis velut ligonibus colunt, ut vinum operum bonorum vindemient, quod in fide, id est, torculari Ecclesiae pondere tribulationis expressum, flagrans per gratiam Christi, odore suavissimo cum virtute meritorum in apothecas domorum coelestium recondatur.
Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium. Quasi duas gehennas sanctus Job dicere mihi videtur, ignis et frigoris, per quas diabolus, haereticus, et homo impius commutetur. Forte in ipsa gehenna talis sensuum cruciatus fiet illis, qui in ea torquebuntur, ut nunc quasi ignem ardentem sentiant, nunc nimium algoris incendium, et poenalis commutatio, nunc frigus sentientibus, nunc calor sit, ut quasi de loco ad locum transitus aestiment. Et 0685D fortassis inde Dominus ait in Evangelio: Mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Ut hic stridor dentium de rigore frigoris oriatur. Ubi et similitudinem quamdam ex nostris corporibus possumus invenire: in quibus rufi abundantia, quod est calidissimum, in typicis motibus intolerabilis rigor praecedit ignem febrium ardentissimum secuturum, et dicuntur a medicis haec duo quae sibi contraria dignoscuntur, ex una fellis materia in homine procreari.
Et usque ad inferos peccatum illius. Peccatum impii et iniqui tam magnum est, et tam grave, ut eum deprimat ad infernum tamquam plumbum in aqua validissima.
0686A Obliviscatur ejus misericordia. Id est, qui non solum misericors, sed et misericordia dicitur: quia misericors a misericordia, et ideo quasi prototypon nomen, majus est, quam deductio nuncupata. Quicumque ergo sanctorum potest dici misericors, verax, et justus: nemo tamen eorum recte dicitur misericordia, et veritas, et justitia.
Dulcedo illius vermes. Per antiphrasim dictum, quod est, scatens vermibus moriatur. Et in Evangelio: Vermis eorum non morietur. Talis igitur dulcedo erit iniquis, et odientibus Deum.
Non sit in recordatione. Id est, ad veniam misericordiae non perveniat, quod diabolo, et suis haereticis et impiis futurum, de Scripturis sanctis ita didicimus.
0686B Sed conteratur quasi lignum infructuosum. Secundum illud: Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Vel lignum, peccatum intelligamus quod per lignum accidit: per quod lignum diabolus addidit ad cumulum criminis, quod adversum Deum rebellis exstiterit, ut et hominem praecipitaret in mortem: unde jam et in aeternum interitum condemnatus est: propter quod ipse diabolus lignum insanabile, et infructuosum potest dici: quia numquam erit poenitentiae medicatione sanandus. De ligno autem vitae, id est cruce, vel de Christo dicitur: Secundum dies ligni, erunt dies populi mei.
Pavit enim sterilem. Id est, nutrivit et fovit animas steriles, et infructuosas virtutibus.
0686C Et quae non parit. Eas quoque animas assensionis suae delectationibus pavit, quae cum possint de utero cordis bona parturire, noluerunt, sicut de hujusmodi ait David: Noluit intelligere, ut bene ageret.
Et viduae bene non fecit. Viduam, animam sanctitatis viribus destitutam, quae Deum virum habuerat, cum exhortatione noluit consolari, ut id ageret, quemadmodum posset reverti ad virum suum priorem.
Detraxit fortes in fortitudine sua. Alii dixerunt. Et in ira evertit infirmos: id est, fortes atque virtutum viros prostravit et detraxit.
Et cum steterit, non credet vitae suae. Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbia: oculi autem ejus sunt in viis illius. Et cum in prosperis 0686D sit, nec sic quoque mordente conscientia putat, quod eadem felicitate perpetue potiatur, cum hujusmodi pertinacis, et duri animi sit, credens quod in illa vita sua tam perdita stare possit.
Elevati sunt ad modicum, et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur. Ad modicum autem dicitur, pro brevitate vitae praesentis, in qua pro tempore exaltantur iniqui. Auferentur sicut omnia, id est, sicut illa quaecumque sunt partis adversae, sive cum in fine saeculi ablata fuerint omnia temporalia.
Et sicut summitates spicarum conterentur. Quemadmodum enim summitates spicarum, res utique nimium fragiles, tanta facilitate comminuuntur, ut 0687A ad nihilum deducantur: ita et hi de quibus locutus sum ut pulvis tenuissimus, sive ut favillae lanugo erunt ante faciem Dei, cum fuerint contumelia confusionis attriti.
Quod si non est ita: quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea? Quis enim ex vobis arguere me poterit: quia non ita sit futurum ut dixi: meque falsitatis convincere, qui asseritis quod omnia in hoc tempore reddat Deus peccatoribus quae merentur, quod in meam potius suggillationem de studio contentionis ingeritis.