Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XXVI.
Respondens autem Job, dixit: Cujus adjutor es? 0688A numquid imbecillis, et sustentas brachium ejus qui non est fortis. Cui dedisti consilium? Forsitan illi qui non habet sapientiam, et prudentiam tuam ostendisti plurimam. Quem docere voluisti? Nonne eum qui fecit spiramentum? Videns Deo injuriam fieri, justa indignatione commotus, in ipso initio sermonis sui Baldad Suiten durioribus arguit verbis, eo quod ita loqueretur, tamquam si Deus infirmus ac non habens ullam brachii fortitudinem, ejus egeret auxilio. Advertens igitur quia minor est participatio ad totum: gutta stillae, perenni fonte: scintilla latens in cinere, igni divino, quo omnia concalescunt: lucerna corporis, soli justitiae: testa, figulo: anima, Deo: unde mirans Job loquitur, quare ausus fuerit, ut eum a quo illi est esse, docere voluerit.
0688B Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. Gigantes autem appellat Scriptura divina homines superbos, rebelles et contumaces. Diabolus quoque, et sui, propter superbiam translato nomine, gigantes nuncupantur. Quod autem ait, sub aquis gigantes gemere: ita inquit velut si dixisset, sub terra: id est, in inferioribus terrae: ubi inferi esse perhibentur, unde et ipsi inferi nominati sunt. Aquae enim ejus naturae sunt, ut sine terra esse non possint. Ecce gigantes gemunt sub aquis. Qui gemitus utique de doloribus, et squalore tartareae habitationis eis nascebantur.
Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. Hoc dicit, quod scientiam Dei nihil latere possit. Et quod perditio, qui diabolus 0688C nobis non absurde sentitur, se non praevaleat ab omnipotentia ejus abscondere.
Qui extendit Aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum. Hoc sic intelligendum est: sive quod terra ex nihilo facta sit, sive nihil infra terram sit, quo terra sustineatur, cum ipsa universa sustineat, et ipsa innumerabiliter Dei virtute libretur, quia in ipso sunt universa, et ab illo omnia continentur. De quo Apostolus dicit: Portans omnia virtutis suae verbo. Et quia aliquando in Scripturis per figuram Aquilo ventus, diabolus esse significatur: siquidem a Salomone Aquilo durus ventus dicitur: nomine autem dexter vocatur. A suis quippe dexter quidem dicitur, sed totus sinistri operis auctor est. Hic igitur super vacuum dilatatur, id est, super frigidos fide atque incredulos, quod est super inanes 0688D vera religione, et vacuos; atque ut eis velut rex dominetur, superextenditur. Rursum illi ipsi increduli, quos sanctus Job terrae nomine appellavit: super diabolum, qui a Deo nihil factus est, appenduntur, ut incerti semper sint, et imitentur caput suum membra, ut tamquam caput quod nihil dictum est, esse, super vacuum et nihilum appendantur.
Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. Per has nubes in altitudine ipsa spatiosi aeris colligantur aquae, sicut et alio loco de Deo ita legimus: Cribrans aquas de nubibus suis. Hoc igitur modo ligatae dicuntur, quoniam non simul effunduntur in terram, sicut in diluvio factum legimus. 0689A Spiritualis autem iste est intellectus, ut nubes sanctos doctores interpretemur Ecclesiae, qui aquas Evangelii portant populis effundendas, et gubernandas a Spiritu sancto deferunt: ut irrigentur terrae populorum: et de hac coelesti pluvia, virtutum fruges spirituali operatione multiplicentur. Quas aquas de superna abundantia defluentes, ligat Deus in nubibus suis: ut unicuique secundum capacitatem cordis sui, tantum doctrinae, tamquam aquam effundat, quantum suscipientis possibilitas patitur: ne simul fortassis effusae, obsint cordibus, minus valentibus abundantiorem suscipere doctrinam.
Qui tenet vultum solii sui. Sententiam judicii sui reservat in posterum. Justitiae suae, et pietatis sedem in omni creatura sua, veritatis gloria resplendentem 0689B Deus tenere dicitur, quod est manifestationem secretorum judiciorum suorum obvallare atque abscondere, ut Evangelium Christi in his qui pereunt.
Et expandit super illud nebulam suam. Secundum illud quod Dominus ait discipulis in Evangelio: Vobis datum est nosse mysterium regni coelorum. In obtectionem quoque divinae custodiae suae, expandit super ipsum bonum nuntium Evangelii, in nubem defensionis suae, ut nullus posset ei quamvis acerrimus adversarius praevalere: de qua Apostolus ait: Patres nostri omnes sub nube fuerunt.
Terminum circumdedit aquis: usque dum finiantur lux et tenebrae. Sub nomine aquarum κατὰ συνεκδοχὴν, quod est a parte ad totum, mundi finem mihi videtur 0689C dixisse, quia noctis ac diei vicissitudo praeteritura sit. Sive de impiorum populis, vel de sanctorum tribulationibus, quae aquarum nomine in Scripturis saepe dicuntur. Hae igitur aquae a Deo terminum acceperunt, sive ut semper iniqui, et peccatores sint, sive ut non sinat fidelis Deus tribulationes pati sanctos suos supra quam sustinere possunt. Haec ergo fient donec prosperitas, et iniquitas transeat impiorum, quae hoc loco lucis et tenebrarum nomine significata sunt.
Columnae coeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus. Stabilitatem ergo solummodo permanentem in natura angelorum, columnarum nomine sentiamus, quia non solum immobiliter in sanctitate perseverantes sunt: sed etiam aeternae beatitudinis gloria 0689D speciosi. Nam de futura immobilitate hominum, ita ait Filius Dei: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei. Sed et ipsa Ecclesia, quae est sanctorum omnium congregatio, pro aeterna sibi in Domino stabilitate, columna et fundamentum dicitur veritatis. Potest et de sanctis angelis ita intelligi: ut pro charitatis suae ac dilectionis intuitu, columnae dicantur, eo quod pro salute hominum curam gerant, pro quibus sunt pio affectu solliciti, quod eis quasi ad pondus cogitationum accedere videtur. Et secundum tropicos intellectus, coeli nomine significari Ecclesiam noverimus, in qua coelorum mysteria celebrantur. Hujus itaque coeli, id est Ecclesiae, columnae sunt apostoli, et caeteri qui gratia simili 0690A sunt, qui portant ac sustinent diversarum persecutionum ingruentia sibi pericula. Et animae hominum aliquando coeli intelliguntur. Harum animarum quas per metaphoram coelos diximus: columnae sunt cogitationes suae: ipsis quippe anima sustinetur, et regitur: et ne aerugine peccati nutet ac titubet, consilii stabilitate firmatur. Quia hoc saepius contingit humanae fragilitati, ut ubi cautio minor intuentium est, impulsu peccati columnae, id est, bonae cogitationes in parte altera defigantur. Et idcirco tremunt ac pavent ad nutum minantis Dei: suum horrendum judicium praedicantis. Non enim cogitationes animae istae sunt propriae, tamquam sibi natura inessent, quae utique in natura existente sunt, et naturae existentis ministerium, sine quibus natura rationalis non 0690B est: quoniam ut dixi, ipsae per se non sunt, sed motus invisibiles sunt subsistentis naturae.
In fortitudine illius repente maria congregata sunt. Quod in principio Genesis factum legimus.
Et prudentia ejus percussit superbum. Cui dubium est, quin principaliter diabolus sit hic superbus: qui tunc primum a Deo percussus est, quando eum de sede illa coelorum beata atque sublimi deposuit, de qua propheta ait: Tu humiliasti sicut vulneratum superbum. Spiritualiter, recte maria haec, Judaeorum, et nationum populos esse sentimus, quibus dominaturum verum Salomonem, David propheta ita pronuntiat, dicens: Et dominabitur a mari usque ad mare. De mari enim, id est, de gente Judaeorum coepit Evangelium Christi, quia de Sion exiit lex, et 0690C pervenit ad mare gentium. Hucusque ergo haec maria populorum fortitudine ac virtute resurrectionis Christi, apostolorum Evangelistarumque ministerio caeterorumque praedicta, repente in unum Ecclesiae corpus congregata, atque in unam copulam fidei sunt Christi charitate connexa.
Spiritus ejus ornavit coelos. Legimus in principio Geneseos, quarto die a Deo stellas positas esse in coelo, aut in firmamento. Spiritu etiam sancto, rationabiles coelos ornavit: quos apostolos, et apostolicos viros intelligimus: qui multis Scripturarum locis, coelorum nuncupationem consequuntur, secundum illud prophetae: Operuit coelos virtus ejus, et prudentia ejus percussit superbum. Christus Dei virtus, et Dei sapientia percussit superbum diabolum. Hi 0690D ergo sancti, a Spiritu sancto ita distincti sunt gratiarum donis, tamquam sidereis luminaribus.
Et obstetricante manu ejus, adductus est coluber tortuosus. Sancti ergo adornati verbo Dei, tamquam semen populis spargunt. Unde a timore Domini in utero spiritum salutis conceperunt, et ita manus, et sapientia Patris, Jesus Christus, animabus multiplici virtute fecundis, dignatione sua a sancto Job astare perhibetur, ut parturientibus filios venturi saeculi, obsequium quoddam adhibeat suae pietatis, easque in persecutionem doloribus positas consoletur: ministerio quoque suo invisibiliter intrinsecus operante, adjuvet parturientes. Quia sine illo, nullus eos bonorum operum, quae filiorum nomine superius 0691A diximus, subsequetur effectus. Ipso igitur charitate misericordiae suae, qua nos multum dilexit, per hoc ministerium observante, et pietate ejus obstetricante, ut animae sanctae hujusmodi fetus edant, educitur ab eis, et de cordibus earum excluditur ille, in quo nihil est rectum, coluber tortuosus.
Ecce haec ex parte dicta sunt viarum ejus. Hae sunt viae Domini, de quibus ipse Salvator per Salomonem ait, cum de sua nativitate praedixit: Dominus creavit me in principio viarum suarum in opera sua. Creatus est ergo ipse Dominus Jesus Christus per Deum Patrem, ex Maria virgine, ad ostendendas et manifestandas mandatorum vias, a quibus opus Dei, id est, homo aberraverat.
Et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus. 0691B Parvam stillam, hominem assumptum intelligamus, qui in psalmo Hermonim mons modicus appellatur. Et in Daniele lapis excisus, et fasciculus guttae in Cantico Canticorum.
Quis poterit tonitrum magnitudinis illius intueri? Hoc dicit: si assumptio formae servi, pene ineffabilibus mysteriis continetur, et ad comparationem assumentis Dei stilla permodica est: quanto magis quisque non poterit tonitrum magnitudinis intueri: id est, ipsam divinitatem, quae ideo tonitrui nomine dicta est: quia cum de excelso fama nominis ejus in Christo Jesu Filio suo terris insonuit, et hominibus hoc fragore terribili innotuit: nemo tamen eorum poterit totam divinitatis ejus magnitudinem intelligentia contueri: id est, illud, In principio erat 0691C Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.