Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XXVII.
Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit: Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam. Dum eum innocentem poenas iniquorum pati permittit: amaritudinem quoque animae ejus miseria praesenti replevit. Vivit Deus qui abstulit judicium meum. Secundum formam servi quam assumpsit, judicium voluntatis humanae: et ex persona assumpti hominis dictum est: quo orans dicebat ad Patrem: Mi Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Et ideo judicium meum dixit, quia in se humani generis infirmitatem, in veritate suscepti hominis demonstrabat. 0691D Et omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam. Amarum erat poculum mortis, ad quod bibendum Salvator noster advenerat: de ipsius namque calicis amaritudine erat, quod ait discipulis suis: Tristis est anima mea usque ad mortem. Verbum autem adduxit, secundum Apostolum intelligendum est: qui de Deo Patre ita ait: Qui proprio Filio suo non pepercit: sed pro nobis omnibus tradidit illum. Non enim nolens traditus est in mortem. Alio loco de Salvatore idem Apostolus dicit: Qui se tradidit pro peccatis nostris.
Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, non loquentur labia mea iniquitatem: nec lingua mea meditabitur mendacium. Absit a me 0692A justos vos esse judicem. Huc et illud pertinet quod de Domino in Isaia scribitur: Quiesce ab homine, cujus spiritus in naribus ejus, quia excelsus reputatus est ipse. Donec autem adverbium, secundum hunc intellectum quo de Salvatore nostro seriem intelligentiae hujus texuimus, non ita ut sonat dictum existimemus, tamquam dixerit, Quoadusque est balitus vitae hujus in me: id est, antequam moriar; sed donec, pro semper atque perpetuo hoc loco dictum esse noverimus. Sicut ait ipse Dominus ad populum per prophetam: Ego sum, ait Dominus, et donec senescatis ego sum. Non enim post senectutem hominum Deus non erit, cum eisdem potius senescentibus, Deus perpetuo maneat. Ad illud autem quod Psalmista ait: Dixit Dominus Domino meo, sede a 0692B dextris meis. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; quid dicimus? quod posteaquam inimici subjecti fuerint, Christus non sessurus sit ad dexteram Dei Patris? et ubi erit illud quod ait angelus: Et regni ejus non erit finis? Propter quod donec, in talibus locis, ut dixi, pro perpetuo est intelligendum. Nec non et illud quo de Joseph, et beata Maria evangelista ait, Non cognoscebat donec peperit filium. Quis enim est super venerandae beatae Mariae virginitate ita blasphemus, ut hoc saltem audeat cogitare, ut post Deum Salvatorem, filium suum, illa virum cognoverit? Proinde secundum veritatem fidei catholicae, donec et hic sicut supra dictum est, pro semper intelligamus. Ait ergo Dominus Jesus, quia semper halitus divinitatis in me 0692C est, quia secundum id quod homo sum, et in Deo conditus sum et creatus: habeo in me spiritum Patris mei, meumque substantialiter: sequitur ergo ita dicens: Donec deficiam non recedam ab innocentia mea. Quia ergo innocentiam non morum industria acquisivi, sed in ea ut natus sum, ita sum justus, et innocens.
Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. Ego enim etiam si in his cruciatibus moriar, non recedam ab innocentia mea, quam vos quasi blasphemum in eis me asseritis perdidisse.
Justificationem meam quam coepi tenere non deseram. Potuit hoc Salvator dicere, ut homo in Deum assumptus, cujus initium est secundum carnem ex virgine Maria: peccatum autem hominis, nec nascendo 0692D habuit, nec operando contraxit: et ideo solus veraciter dicit:
Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. Sicut impius, inimicus meus, et adversarius meus, quasi iniquus. Hoc loco omnis vita, praesens vita intelligenda est, quo tempore haec dicebat: tamquam si diceret: Tota nunc conversatio mea irreprehensibilis est. Non enim reprehendit me cor meum in omni vita mea: id est, male suadentibus, ut et vos facitis ad blasphemiam hortantibus non consensi: quod et uxor ut facerem, suadebat. Non enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. Sicut impius inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. Non enim voto maledicit, sed prophetando 0693A praedicit, et secundum meritum loquitur hominum peccatorum: praedicens quid unusquisque permanens in peccatis recepturus ab eo sit. Nunc ad eum locum revertamur:
Quae est enim spes hypocritae si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus? Hypocrita, fictus in amicitia, vel dolosus intelligitur. Quantam vos cupiditatem, et quasi avaritiae sitim patimini, inquit, in interitu meo, ut me votis jam in tartarum rapiatis? Super hac igitur nefanda voluntate: quam spem veniae ante Deum habebitis, si non acquiescetis Deo, ut vos in hac vita emendare curetis.
Numquid Deus audiet clamorem ejus: cum venerit super eum angustia. In tempore itaque retributionis, quando impio ventura est angustia, nullum erit remedium 0693B peccatoribus: quia preces eorum Dominus in die ultionis non suscipiet.
Aut poterit in omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore? Is in Deo delectari poterit, et invocare eum, qui sibi bene conscius recte praesumit, et qui se talem exhibuerit, ut quolibet tempore mereatur audiri.
Docebo vos per manum Dei quae omnipotens habeat, nec abscondam. Ecce vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini? Haec est pars hominis impii apud Deum, et haereditas violentorum, quam ab omnipotente suscipient. Illa dicit quae habet Deus in manu ac potestate, et in secretis judiciis suis.
Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt et nepotes ejus non saturabuntur pane. In filiis et nepotibus 0693C reliquam omnem posteritatem malae generationis signavit. Aliquando in Scripturis, non solum carnali progenie: verum etiam morum similitudine filii appellantur.
Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt. Hoc significare mihi videtur, quod per tempora ad summam egestatem, sive miseriam, proles impii hominis, sive generatio deducenda sit, et viduae eorum prae nimio instante sibi malo, flere non poterunt.
Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta. Insatiabilem cupiditatem ac voraginem quamdam inexplebilis hujus impii dicit.
Praeparavit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum 0693D innocens dividet. Et Salomon ait: Qui amplificat divitias suas cum usuris abundanti: qui miseretur pauperum congregat eas.
Aedificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. His verbis hoc ait, quod homo impius frustra laboraverit: quandoquidem, vel cito transeuntibus rebus, vel tineis demolientibus, status illius domus comparatur. Aliter: Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimentum: praeparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet. Aedificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. Hic ergo impius, quem diabolum esse superius diximus, in praevaricatione Adae pretiosos 0694A quosque et claros viros, ut terram et lutum viles constituit, a quibus etiam virtutes, et bona naturae velut vestimenta detraxit, et eorum aurum, quo divitiae mentis significantur. Hi enim divitiis ad imaginem et similitudinem Creatoris sui pulchri facti fuerant, et compositi: qui eas auferendo ab eis, ad summam eos indigentiam vilitatemque perduxit. His igitur rebus homines comparantur, in Adam, ut dixi, seducti a diabolo, quae in creatura mundi viliora videntur. Sed justus Dominus, et Deus noster, auferendo a diabolo praedicta spolia captivorum: ipsos quoque captivos liberans, quos inimicus in interitum praeparaverat, Ecclesiam sanctam sibi exhibuit ex eis: mundans eam lavacro aquae in verbo, atque eam sine macula, et ruga efficiens: id est, 0694B puram a peccato, et confessione fidei simplicem, pretioso induit vestimento. Argentum etiam quo perspicui quique, ut jam locutus sum, et clari mundi hujus intelliguntur: innocens Agnus Dei, et immaculatus dividit, cum credentes in beatam vitam et aeternam gloriam mittit, et incredulos in perditionem mittit. Sive argentum clara et splendens eloquentia saecularis, a mundo per Christum aufertur: ut credentium facundia, nitenti et puro eloquio, ejus Evangelium vestiatur; quia quemadmodum animae hominum virtutum vestibus induuntur: ita et sensus dum praedicatione Evangelizantium enuntiantur, quodammodo sermonibus vestiuntur. Aedificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. Ut tinea consumit, et demolitur habitaculum 0694C suum: ita et diabolus domum perditi populi sui in interitum ejus aedificat: qui habitationem sibi temporariam, et paulatim solubilem praeparavit, possessurus aeterna supplicia. Hic est ergo ille impius hypocrita qui avare rapit. In non convertente nulla spes veniae erit, cum etiam super haec, quadam avaritia saeviente rapiat homines ad interitum. Qui idcirco hypocrita dicitur: quia se transfigurat in angelum lucis: cujus etiam clamorem serae deprecationis non est Dominus auditurus: cum intra poenarum angustias fuerit coarctatus. In Deo quoque non erit ei de bono conscientiae aliqua delectationis fiducia: sed nec in laudem confessionis eum poterit provocare, qui in similitudinem innumerabilium filiorum suorum divina sententia Dei gladio ferietur. 0694D Nepotes etiam, in quibus illi intelliguntur qui ab illis seducuntur quos prius diabolus ipse deceperat: nepotes, inquam, ejus non saturabuntur pane visionis Dei, utique famem inopiamque passuri. Quia omnes sancti contemplantes Deum, reficiendi ab eo sunt, et pascendi: quo nunc angeli saturantur. Reliquias quoque diaboli, extremam generationem ejus intelligere possumus, quae similiter, ut ipse diabolus, et filii ac nepotes ejus, cum toto corpore populi sui in interitum sepelientur. Illae quoque viduae, id est, animae quas vitiis suis, et illecebris voluptatum diabolus enervaverat, mollesque reddiderat, ut omnem fortitudinem, et virilitatem amitterent: nulla correctione ac satisfactione deflebunt, ut saltem 0695A aliquando resipiscant ad Deum, quem tamquam virum amiserant, vitiis velut adulteris cohaerendo.
Dives cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Multis modis dives intelligitur in Scripturis divinis. Est dives facultatibus terrenis: sed si confidit in ipsis divitiis, cadet. Hic ergo dives cum in somno mortis fuerit, nihil de suis facultatibus secum feret: quoniam nudus venit nascendo: nudus revertitur in terram moriendo. Hic in resurrectione aperiet oculos suos, et nullum meritum boni operis inveniet. Judaeorum quoque populus, propter innumerabilia divina beneficia: prophetarum quoque oracula, sive promissiones plurimas, et Dei ipsius frequens alloquium, dives est dictus. Unde eisdem Judaeis ait Dominus in Evangelio: 0695B Vae vobis divitibus. Superbi quoque non habentes spiritus paupertatem, divites appellantur. Philosophi etiam, habentes facundiam, et scientiam mundialem, divites nuncupantur. Hi cum in die resurrectionis fuerint suscitati, nihil remedii quo salventur invenient. Haereticus etiam quisque dives dici potest: quoniam multa immo omnia de sanctae Ecclesiae remunerationibus se habere praesumit: remissionem peccatorum, significationem spiritus, pignus etiam Dominici corporis, et haereditatem cum sanctis angelis regni coelestis. Hi ergo omnes sive quia crucis scandalum patiuntur, sive praesumptione cordis sui, ut in errore ambulent, veritatis tramitem reliquerunt. Sive quia obscuratum habentes intellectum, proprium liberae voluntatis arbitrium: in 0695C infidelitate perdurant. Vel quia abominabiles facti sunt: exaltantes cor suum post somnium mortis, in resurrectione aperient oculos suos, et nihil invenient.
Apprehendet eum quasi aquae inopia: nocte opprimet eum tempestas. Subitam egestatem praedictis divitibus, velut aquam superventuram significat, qui miseria, et inopinata sibi angustia, quae tempestatis nomine dicta est, nocte, id est, repente dum nesciunt opprimentur: juxta illud Apostoli: Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus.
Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. Venti nomine, sententiam dixit, qua velut pulvis quisque eorum projicietur a 0695D facie terrae. Et ventus hic divinae sententiae urens dicitur, eo quod ad gehennae uredinem ducit, sive compellit.
Emittet super eum, et non parcet. Ventus utique sententiae Dei, sive ipse Deus per sententiam justitiae suae, mittet super eum poenas: id est, meritum facinorum suorum suscipiet. Non enim parcet, cum reddet ei secundum opera sua.
De manu ejus fugiens fugiet. Et non tenebitur, inquit, manu Dei ut salvetur, de qua velut fugae modo, veloci lapsu in ruina decidet. Quod autem ait, fugiens fugiet, sive ut alii dixerunt, fuga fugiet: pereuntem in perpetuum peccatorem significat, quia 0696A numquam sit revocandus ad vitam, et illic ei poenitentiae locus non erit.
Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus. Alii dixerunt, Planget super eum manibus suis, et trahet eum de loco suo. Nutibus quibusdam corporum humanorum, censuram indignantis Dei, et contra peccatorem divitem irascentis, hoc sermone describit: ubi et jam quasi sibilans indicet quam atrox illi poenarum locus reservetur. Ad talem locum et Judas Iscarioth abiit.