Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XXVIII.
Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est, in quo conflatur. Ferrum de terra tollitur, et lapis, solutus calore, in aes vertitur. Videtur 0696B mihi quod per aenigma et parabolam, sub horum nominibus metallorum, mores hominum, et virtutes animorum describat, minime ordinis observantiam, prophetarum more, custodiens. Argenti vero, et auri vocabulum, secundum auctoritatem Scripturarum, verbi eloquium et sensus animi indicare voluit. Haec disserentes nos ita dicamus: Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur. Venae argenti: id est, initium eloquii ab animae sensibus oritur: sensus vero aureus, rationis ac sapientiae judicio fabricatur, et ut sit optimus, ab igne divinae examinationis probatione conflatur. Fortitudo vero, quae ferri nomine appellatur, est qua terram, id est, carnis nostrae malitiam in nobis tollimus: adversum eam contra 0696C nos militantem, et contra legem spiritus conversantem, rigore animi, et virtute repugnemus. Lapidis quoque nomine cordis figuratur durities, quae per calorem et fervorem fidei resoluta mollescit: ut primum possit in se verba scribentis recipere. Deinde velut in aes quod canorum est, merito sanctitatis proficiens, ad laudes et gratias Deo offerendas, fidei soliditate perveniet.
Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat. In Scripturis divinis, peccatores homines, daemones et ignorantiae atque tribulationes, sive peccata, pro modo, et locis tenebrae nuncupantur.
Lapidem quoque caliginis, et umbram mortis. Hunc lapidem metaphorice diabolum hoc loco intelligere 0696D possumus: qui propter errores suos quibus totum mundum involverat, lapis caliginis dictus est. Qui cum fortis et potens sit, per naturam qua est a Deo conditus: confidens per superbiam in virtute sua, et non in Domino, et Deo creatore suo, amiserit sapientiae lumen, conversus in stultitiam et tenebras, et idcirco lapis caliginis dici potuit: secundum illud, Stultus in tenebris ambulat. Sicut ergo lapis caliginis diabolus nominatur: ita et umbra mortis dicitur. Quoniam hi qui se ab eo defendi ac protegi putant: aeternis ut ipse diabolus gehennae ignibus mancipandi sunt.
Dividit torrens a populo peregrinante eos, quos oblitus est pes egentis hominis, et invios. Hoc dicit: 0697A invios, id est, errantes, et illos quos oblitus est pes egentis hominis, separabit torrens a populo peregrinante, eo quod oblitus eorum sit gressus. Sive praesens conversatio egentis hominis pedis nomine significata est. Oblitus est dixit, pro eo quod praemissus egens, non est Deum pro hujusmodi deprecatus, cum tamen eleemosyna Deum precetur, id est, ipsum opus bonum quod homo fecerit, quadam manifestatione sui loquatur ad Deum. Hoc ergo dicit sanctus Job, quod invios sine via verae religionis viventes, et qui misericordiam pauperibus, quod est Christi fratribus non fecerunt, torrens ignis separet, simul et a sanctorum consortio dividet. Sive hic egenus proprie Salvator noster intelligitur, qui propter nos egenus, et pauper factus est cum dives 0697B esset. In pede quoque ejus, dispensationem, vel assumentis hominem, vel mundum ingredientis adverte. Unde propheta ait: Existi in salutem populi tui. Hi ergo qui dispensationem salutis suae in Evangelio non receperunt, oblivioni dati sunt, qui credere per duritiam propriae voluntatis noluerunt. Et idcirco invii dicti sunt, quia Christum, qui est via, non receperunt.
Terra de qua oriebatur panis, in loco suo, igni subversa est. Diversas res et obscuras connectit, ut cum superioribus inferiora non haereant. Proinde mihi videtur, quia hoc loco terram Sodomorum describat, cujus abundantiam, et amoenitatem cum admiratione collaudet. Terra de qua oriebatur panis in loco suo, igni subversa est. Haec terra potest et 0697C Judaea intelligi, in qua panis legis Dei, per doctrinam prophetarum populis nascebatur, qua amore Dei per fidem Christi carnalis legis intelligentia subversa est, et in rectos tramites, et spirituales sensus constituta, ut jam occidentem litteram non sequatur.
Locus sapphiri lapides ejus, et glebae illius aurum. Per metaphoram dicit, quod in Sodomis uberrima fuerint omnia et optima, quae etiam auro et pretiosis lapidibus comparentur. Locus sapphiri lapides ejus. Sic dicit ei Dominus per prophetam: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, et reliqua. Hoc enim decore pretiosorum lapidum, id est, omnium Christo credentium per Deum Patrem, tunc adornata est Judaea, quando 0697D gentium populus ei per fidem Christi est copulatus. Locus sapphiri lapides ejus, et glebae illius aurum. Lapides pretiosi, et aurum non in optima terra, sed in remotis, et squalidis inveniri dicuntur. Igitur secundum hunc modum Judaea sterilis fide, et infecunda virtutibus, habuit in se hos lapides pretiosos: id est, patriarchas et prophetas, et omnem sanctorum multitudinem. Locus sapphiri lapides ejus, et glebae ejus aurum. Glebas sanctae terrae Ecclesiae, sanctos ejus propter fecunditatem bonorum operum appellavit, quos etiam et propter gratiarum divisiones, glebas sanctus Spiritus voluit nuncupare: quo auri merito censerentur, in quarum occultis 0698A venis tamquam animarum seminibus, sensus magni pretiosique nascantur.
Semitam ignoravit avis. Exitus plurimos in eadem regione multitudo habitatorum fecerat, et ideo forsan dixit, quod avibus prae frequenti hominum copia semitas intuendi, vel facultas illic respondendi incedendive non fuerit.
Nec intuitus est eam oculus vulturis. Quia tam condensis frutetis, et contiguis arboribus consita erat: ut eam aves desuper volantes depascere non possent. Semitam ignoravit avis: nec intuitus est eam oculus vulturis. Avem et vulturem, ipsum diabolum cum suis possumus dicere, qui semitam spiritualis intelligentiae in Lege, et prophetis: hoc est, quae in Judaeam occulte praedicebantur, nosse minime potuerunt. 0698B Nec intueri aliquo vestigio scientiae valuerunt, a saeculis dispensationis futurae abscondita sacramenta. De quibus ait Apostolus: Dei sapientiam loquimur in mysterio, quae abscondita est: quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Semitam ignoravit avis: nec intuitus est eam oculus vulturis. Possunt hic duo populi intelligi non absurde, id est, Judaeorum et gentium. Carnalis ergo Judaea fidem in Christo non habens: sed potius legis operibus vivens, eumdem Christum pro nobis factum semitam sive viam, qua reditur ad patriam, ut incredula ignoravit: propter elationem suam, qua se putabat legis operibus posse justificari. Avis dicta est, levis utique, et vaga: atque in ipsis operibus legis instabilis. Vulturi vero gentium populus ideo assimilari 0698C videtur: quoniam per errores mortuorum hominum discurrebat, et rebus mortuis pascebatur. Hi ergo Christum legis littera obtectum, et terram repromissionis per Christum futuram, opacitatis significationum umbraculis non potuerunt omnino perspicere. Semitam ignoravit avis: nec intuitus est eam oculus vulturis. Sub his nominibus, avis ( Al. auri) et vulturis, inimicos Ecclesiae intelligamus, qui tenebris obscuratum habentes intellectum, nescierunt semitam vocationis ejus, qua ad Deum ambulans per fidem revertitur. Quique diversis erroribus mortuorum hominum rapti, quasi volare arbitrandi sunt.
Non calcaverunt eam filii institorum. Hoc ait, quod ita fuerit terra Sodomorum omnibus bonis referta: 0698D ut nullius patriae eguerit mercimoniis. Non calcaverunt eam filii institorum. Institores sive negotiatores praedicti intelliguntur. Nam negotiatores sunt mali et superbi: quod etiam ad ipsum diabolum pertinet: qui superbiam delictum maximum adinvenit. Et negotiator propter multitudinem peccatorum appellatus est, quae sive ad se ipsum, sive ad perdendum hominem exquisivit. Isti igitur promissionis terram quae mansuetis, et corde humilibus reservatur, ut in ea habitent, calcare non poterunt, quia nec quasi incolae, per eam transeundi habebunt licentiam. Item aliter: Haec igitur Judaea, cui hic panis doctrinae ministrantibus prophetis, et sacerdotibus, 0699A praebebatur in loco suo: suo utique, et non Dei: id est, in loco delectationis suae, ubi voluptatibus atque illecebris conflagrabat, igne vitiorum suorum ardens subversa est sicut dicit Propheta: Omnes adulterantes, sicut clibanus corda eorum; et in psalmo de ea dicitur: Incensa igni et suffossa manu operis sui exstirpata omnino, et effossa est. Licet possit ignis iste etiam super ultione peccatorum intelligi, sicut dicit Apostolus: Terra quae spinas, et tribulos profert, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem. De quo igne irae ait David: Juvenes eorum comedit ignis. Non calcaverunt eam filii institorum. Filii institorum, apostolorum discipuli, et apostolici viri intelligendi sunt, qui gentibus Evangelium praedicaverunt. 0699B Hi igitur Judaeam, terram videlicet infidelium, ut ei annuntiarent Evangelium, non calcaverunt. De quibus dicitur in Actibus apostolorum: Vobis oportuerat primum verbum Dei loqui, sed quia indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Sic itaque factum est istis Evangelizantibus verbum, ut mons Christus in mare gentium transplantaretur. Unde et in psalmo ait: Et transferentur montes in cor maris: id est, vel prophetarum, vel evangelistarum oracula, ad credituros gentium populos transferentur. Non calcaverunt eam filii institorum. Hi institores sive negotiatores reprobi sunt, et laude indigni, qui peccata peccatis, velut divitias sibi congregant: de quibus ait Apocalypsis: Omnia clara et pinguia perierunt a te. Hi 0699C igitur negotiatores circa divitias peccatorum, non calcabunt Ecclesiam, id est, non habitabunt in ea: quia sanctam eam, et immaculatam Dominus possidebit.
Nec pertransivit per cam leaena. Ob frequentiam innumerabilium populorum in Sodomis habitantium, bestiae per medium regionis illius transire non poterant. Nec pertransivit per eam leaena. Leaena potest diaboli dominatio sentiri, sive superbia Judaeorum. Quod autem dicit, non pertransivit: hoc ait: non recessit a Judaea, sed ibidem infidelis superbia permansit. Aliter potest, et de Ecclesia intelligi. In illa utique gloria virtutum suarum in loco necessario redemptionis suae, in quo per fidem stat, igne subversa est: illo utique igne, de quo ipse Dominus ait: 0699D Ignem veni mittere in terram. Hoc igitur igne Ecclesia, id est, terra sanctorum, amoris Dei desiderio flagrans, subvertitur: ut eam carnalis concupiscentia non possideat. Hoc igitur modo subvertitur, ut in terra carnis suae vivens, carnis in ea vitia moriantur, ut ait Apostolus: Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis, et concupiscentiis. Nec pertransivit per eam leaena. Sive leo, ut alii dixerunt. Leo hic non absurde diabolus intelligitur, qui per sanctae Ecclesiae terram transire non potuit, eo quod gravibus persecutionibus eam vincere non valuerit.
Ad silicem extendit manum suam. Videtur mihi sanctus Job aliud aenigma protulisse, et propter soliditatem 0700A suam, et fortitudinem, Christum secundum hominem, quem assumpsit, silicem posse significari, qui etiam petra et lapis, prophetis et apostolis dictus est. Deus ergo Pater extendit ad silicem manum suam, id est, Filium suum: per quem universa condidit: quem etiam dexteram, et brachium vocat, et ad suscipiendum hominem misit, ut Apostolus dixit: Deus Filium suum misit in similitudine carnis peccati. Et idcirco in extensione manus, Dei Patris, et Filii ejus ad nos adventum significari noverimus, ac per eum sicut sequitur:
Subvertit a radicibus montes. Quos per metaphoram daemones sive homines superbos esse recte sentimus: quia principatus, et potestates palam triumphavit in semetipso.
0700B In petris rivos excidit. Duris scilicet praecordiis gentium, et nimia infidelitate constrictis: abundantiam gratiarum suarum largitus est, et velut rivos aquae fluentes, uberem copiam doctrinarum tribuit. Hoc ipsum distribuisse intelligitur, quod scidisse memoratur, sicut ait Apostolus: Alii enim per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae. Alii dixerunt: Ripas fluminum disrupit: ut illam doctrinam spiritualem Legis, et prophetarum de qua Isaias ait: Qui sititis, ite ad aquam, quae in una gente tamquam intra quasdam angustias defluebat, quae etiam Mosaicae legis praeceptis, velut quibusdam quasi riparum obicibus claudebatur. Hujuscemodi disruptis obstaculis, quasi de alveo legis super omnem terram Evangelio abundante diffudit. Aliter possumus 0700C hanc terram Ecclesiam dicere. Unde ait propheta: Fluminibus scindetur terra. Scindi vero eam atque disrumpi eo modo noverimus, quando se ad suscipiendum verbum Dei, capabilem praebet. Hanc quoque quamdam adapertionem capacitatis, quae fit per obedientiam terrae rationem habentis, eorumdem fluminum impetus operantur.
Et omne pretiosum vidit oculus ejus. Eductis igitur rivis gratiarum Dei, vidit Deus quam immensa, et innumerabilia pietatis suae beneficia. Vidit autem dixit: eo quod ante conspectum ejus adimpletio sive effectus suae voluntatis, exstiterit in Ecclesia sua.
Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita produxit in lucem. Hos igitur fluvios non absurde 0700D singulos libros veteris Instrumenti esse sentimus: in quorum magnis latibulis erant Ecclesiae sacramenta, quae in tempora Salvatoris Deus Pater scrutatus sit: ad impletionem eorum omnia quae praedicta sunt manifestans. Sive quia fluviorum nomine, populorum multitudines aliquando intelliguntur: quemadmodum Naum propheta ait: Portae fluviorum apertae sunt: Profunda fluviorum hoc loco, secreta conscientiae hominum advertamus: quorum scrutator, et cognitor Deus est, qui in die judicii producendo omnia secreta cordium, reddet unicuique secundum opera sua.
Sapientia vero ubi invenitur, et quis est locus intelligentiae? Quod hoc quasi inquirens ait, difficilem 0701A rem, et quae vix in invenitur, voluit indicare, immo quae nisi a Deo demonstrante, nec inveniri posset ab homine, nec haberi. Quod et ipse Job in subsequentibus declaravit, ita dicens: Et dixit homini, utique Deus: Ecce timor Domini ipsa est sapientia, et recedere a malo intelligentia.
Nescit homo pretium ejus. Haec dicendo, inaestimabilem esse sapientiam timoris Dei significavit.
Nec invenitur in terra suaviter viventium. Hanc igitur sapientiam timoris Dei non habet quisquam, nisi carnem suam crucifixerit cum vitiis et concupiscentiis, nisi vixerit ut Paulus apostolus, et omnes sancti, in tribulationibus, persecutionibus, angustiis, et pressuris. Et ideo suaviter dicti sunt vivere illi, qui nullo jugo disciplinae tenentur, et effrenes ac 0701B praecipites in labem prorumpunt vitiorum.
Abyssus dicit, non est in me, et mare loquitur, non est mecum. Abyssum hoc loco infernum intelligamus, sicut dicit Apostolus: Aut quis descendit in abyssum? Et mare hoc saeculum, ut Psalmista canente cognovimus: Hoc mare magnum et spatiosum. Infernus ergo, et hic mundus sapientiam timoris Dei se non habere testantur. Loca dicit loqui, pro his qui in locis, vel mundi, vel inferorum sunt. Hic de illis loquitur, qui carnali conversatione mundi illecebris possidentur: haec dictio prosopopoeia appellatur, ubi persona loquentis cum loqui non possit, assumitur, et quod continet, pro eo quod continetur. Continet quidem hic mundus, vel infernus: continetur autem homo. Hanc ergo sapientiam non 0701C habet mare mundi istius, praeter solam Ecclesiam, quae propter saevientium fluctus inimicorum, insula dicitur in Scripturis, quemadmodum et navicula per figuram in Evangelio nominatur.
Non dabitur aurum obrizum pro ea: nec appendetur argentum in commutatione ejus. Hoc ait, quod nulla res quamvis pretiosa sit, possit huic sapientiae comparari. Sive quia aurum in Scripturis, vel argentum, tropicus sensus, et sermo intelligitur, hoc dicit, sapientiam istam nullus pro merito sentire posset, aut eloqui.
Non conferetur tinctis Indiae coloribus, nec lapidi sardonicho pretiosissimo, vel sapphiro. Diversis rebus, pretiosis, haec sapientia divina praefertur. Hoc tamen sciendum, quod maxime in meridiano climate 0701D haec metalla pretiosa nascantur. Et quia in India omnes idolorum cultores significantur: in qua colores, ut dixi, pretiosi, vel nascuntur, vel fiunt: id puto posse intelligi, quia in gentibus ubi timor veri Dei non est, fucata et quodammodo terrena religio sit: quae sub praetextu nominis Dei in errorum mendacio, diverso ac vario sermonum colore velut pictura componitur, et quasi lapis pretiosus eloquio splendeat, sive nomine fulgeat deitatis, et India sive etiam Aethiopia, nigredinem, vel tenebras peccatorum significant: quae specialiter in idolorum culturis habentur.
Non adaequabitur ei aurum, vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri. Aurum vel vitrum, et etiam 0702A vasa auri, pretiosi quique, et clari intelliguntur: qui in hoc saeculo nomine dignitatis, et divitiarum gloria splendent: hi utique non habentes verae religionis timorem, pro nihilo habebuntur: eo quod non possunt velut pro merito gloriae suae, ad commutationem sapientiae singularis accedere.
Excelsa et eminentia non commemorabuntur in comparatione ejus. Etiam si excelsa sint, et plurimum eminentia quaecumque in creaturis sunt: ut sunt etiam angelicae potestates, minima omnia, immo potius indigna memoria erunt, in comparatione illius, quae fecit omnem creaturam rationalem Deo placere, eique sancto amore conjungi. Et ideo praefertur illis eminentibus excelsis timoris hujusmodi sapientia: quia sine illa nihil sunt ante Deum, sicut et ipse 0702B diabolus qui amisso timore divinae reverentiae, perdidit semetipsum.
Trahitur autem sapientia de occultis. Haec igitur aliunde non potest nisi de supernis assumi, sive de intimis cordis affectibus, dono sancti Spiritus trahitur, ut propheta ait: Os meum aperui, et attraxi spiritum, ut videlicet sapiat homo Deum et timeat, ac recedere a malo intelligat.
Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia, nec tincturae mundissimae componentur? Diversis modis, et diversis nominibus auri, ac supellectilis pretiosae, sanctus Job dicit, quod timor Domini non possit eis ullo modo comparari.
Unde ergo sapientia venit, et quis est locus intelligentiae. Interrogans requirit, et dicit: quod omnis 0702C creatura vel maxime sapientiam hanc ignoret.
Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque coeli latet. Viventium mundo intelligendum est, de quibus superius ait, cum de hac sapientia loqueretur, nec invenitur in terra suaviter viventium. Quod autem dixit, quia haec sapientia volucres coeli lateret, superbi, et leves, sive qui altum sapiunt, quod ad tumorem arrogantiae pertinet, intelligendi sunt, sive spiritus mali, qui secundum parabolam Evangelii, jactum semen Dominicum juxta viam comedunt. Hos igitur latere ait bonum timoris Dei.
Perditio, et mors dixerunt, auribus nostris audivimus famam ejus. Potest utroque hoc nomine diabolus dici, sive ille mors appellari potest, ut sui satellites 0702D perditio nuncupentur. Hi ergo dixerunt, quod famam timoris Dei audierint: non enim negare possunt, quia non audierint illam, cum in naturae suae bono inditam perceperint: sed per inobedientiae malum, eam habere noluerunt.
Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius. Pro certo scit Deus, quod haec sapientia properet ad locum utique quietis, et perpetuae pacis: ubi per hanc ipsam sapientiam timoris sui, super quietum et humilem, et trementem sermones suos requiescere delectetur. Sive Deus intelligit viam ejus, quae praedicatione Evangelii per omnes terras prolata est. Unde et sequitur de Deo dicens:
Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quae sub 0703A coelo sunt respicit. Quis enim ambigit, Deum nosse etiam ea quae futura sunt? sed hic potius Deus cognitor futurorum illud inspexit, quod postea dixit ejus Apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Hoc igitur modo, adventu suo nos visitando, fines mundi intuitus est. In his, inquam, temporibus nostris, in quos saeculorum fines devenerunt.
Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura. Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus. Manifestum est, quia omnis creatura in manu et virtute potentiae illius teneatur. Aliter: Ipsas gratias Spiritus sancti, quasi in ipso initio per apostolos accepit Ecclesia: quando factus est de coelo sonitus tanquam advenientis spiritus vehementis. 0703B Ventos, sive spiritus Scriptura commemorat, quos Deus largiendo de arcanis secretorum coelestium prolaturus hominibus est, secundum prophetam dicentem: Qui producit ventos de thesauris suis. Aliquando hae diversitates gratiarum, Spiritus sancti censentur nomine, dantis has gratias, secundum illud Apostoli: Spiritus prophetarum subjecti sunt prophetis: qui etiam propter operationem, et effectum divinae sanctificationis suae, pondus habere dicuntur, ut secundum uniuscujusque vires praedicatores verbi Dei aliis lac darent, aliis solidum cibum porrigerent, ubi dicerent, vel quibus dicerent. Inde ait propheta: Dabo vobis imbrem matutinum et serotinum: hoc est, novum et vetus Testamentum.
Tunc vidit illam, et enarravit, et praeparavit, et investigavit, 0703C et dixit homini. Id est, in Ecclesia sua, Deus futuram hanc sapientiam ante praevidit, quod totus mundus timorem illius habiturus esset.
Ecce timor Domini, ipsa est sapientia, et recedere a malo, intelligentia. Alter timor est, ne quisquam Deum offendat: alter vero si offenderit. Ille prior sanctus, et laudabilis, iste alius non habens charitatem sed poenam. Proinde de hoc praedicabili timore dicit Psalmista: Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi. De alio timore loquitur evangelista Joannes in Epistola sua dicens: Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem. Qui timor utique poenam habet, quia dilectionis meritum non habet: