Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XXX.
Nunc autem derident me juniores tempore. Manifestum est.
Quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei. Non hoc typho superbiae atque divitiarum jactantia fecerat, sed utilitate impiorum, et deridentium illum, quorum patres nec canibus quondam ejus digni fuerint comparari.
Quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni. Egestate et fame steriles. Id est, ignominiae vilitate despecti.
Qui rodebant in solitudine, squalentes calamitate, et miseria. Et manducabant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum. Qui de convallibus 0706C ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant. Prae miseria et aviditate, haec etiam quae extra cibum erant, vel hominum, vel ferarum, tanquam epulas ac delicias invadebant, humectas convalles prae nimia egestate sugentes.
In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream. Qui inter hujuscemodi laetabantur. Qui etiam, ut ait, in locis sterilibus, et inaquosis, sive dumibus, quasi repentia terrae, in foraminibus morabantur: quos imbres montium rigant.
Et esse sub sentibus delicias computabant. Si in aestu suo, vilissimorum stirpium foliis tegerentur.
Filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes. Nunc in eorum canticum versus sum, 0706D et factus sum eis in proverbium. Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur. Obscuri, et memoria penitus indigni.
Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum. Pharetram existimo multitudinem plagarum, vel ipsum diabolum, vel potestatem illius hoc loco intelligi oportere. Quam sicut Job ait, Deus aperuit, dum circa eum diabolus suam exercuit potestatem, unde eum, et jaculis tormentorum afflixit. Insuper etiam frenum ei silentii in ore ne loqueretur imposuit.
Ad dexteram orientis calamitates meae illico surrexerunt. Id est, vel in ipso tempore felicitatis, quod gravissimum probatur, exortae sunt, vel permissu 0707A divinae potestatis impositae sunt. Ipse est enim oriens ex alto, ipse dextera et virtus Altissimi.
Pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis sui. Id est, calamitates meae frequenti repetitione me affligentes, velut fluctibus omnes vias rectas conversationis meae subverterunt.
Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi, et praevaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium. Id est, itinera mea, quibus per viam justitiae quotidianis profectibus incedebam, inimici mei conturbaverunt, in injuriam meam ex insperato, velut ex insidiis erumpentes, negantibus mihi proximis meis consolationis auxilium.
Quasi rupto muro, et aperta janua irruerunt super 0707B me, et ad meas miserias devoluti sunt. Tam veloci, inquit, impetu praedicta mala super me irruerunt, ut nullo resistente obstaculo, in me desuper volverentur.
Redactus sum in nihilum. Abstulit quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea. Quo remunerationes tuas pro mandatorum tuorum custodia praestolabar, pariter cum salute, quasi venti impetu, et quasi transvolantis nubis (( Al. nobis)) celeritate rapuisti, quia abripi permisisti.
Tunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. Marcescit, id est, a vigore suae intentionis dissolvitur.
Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt. Manifestum est, quia vermes 0707C qui carnes ejus comedebant, noctes ducebant pervigiles.
In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicae succinxerunt me. Scatentium vermium multitudo, semper se commovens, et per diversos vulnerum meorum sinus discurrens, vestem quoque meam, dum per me repere non cessat, attrivit: quem totum atque ex omni parte circumdatum, et quasi in unum vulnus redactum incessabili esu haustuque discruciat.
Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri. Ad summam vilitatem perductum se dicit, qui vulneribus et sanie, sicut lutum computresceret, et foeteret: exsiccantibus rursus carnis ejus putredinem, sordibus pulveris.
0707D Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me. In clamore intentio est orantis ad Deum. In eo vero quod stare se perhibet, perseverantiam se ad Deum habere indeclinabilem dixit. Fiducia justitiarum suarum ad Deum: haec libere Job sanctus loquitur.
Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi. Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valde. Pium et misericordem Deum esse dicit in prosperis suis durum atque crudelem, cum manus duritiam, et graves poenas sustinet et atroces.
Scio, quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi. Post delictum parentis, inquit, 0708A domus inferiorum est constituta, id est, mors ipsa, non conditione ejus creata. Illuc ergo et me tanquam peccatoris Adae filium, secundum justam sententiam abire voluisti.
Verumtamen non ad consumptionem eorum. Reconciliationem mundi prophetat in Christo futuram, dum dicit homines non in perpetuam consumptionem redigendos, sed aliquando ab inferis revocandos.
Emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis. Si post redemptionem, qua per fidem in Christo salvamur, iterum per peccatum ruerint homines, manu pietatis allevante, per poenitentiam ipse salvabit.
Flebam quondam super eo, qui afflictus erat: et 0708B compatiebatur anima mea pauperi. Exspectabam bona, et venerunt mihi mala, praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae. Factum est, ut pro bonorum exspectatione, qua miseros consolabar, mala nunc omnia sustinerem, et pro luce prosperitatis, tenebras incurrerem tormentorum.
Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: praevenerunt me dies afflictionis. Ubi ait, quod eum dies afflictionis praevenerint, puto quod tempus judicii voluerit indicare: quo praeventum se idcirco videtur dixisse, quia cum sibi necdum venturum putaverit: ubi etiam magnum dolorem gehennarum significat, dum suas illis comparat poenas.
Moerens incedebam, sine furore consurgens, in turba clamabam. Tristis et affectus moestitia, quia 0708C poenae meritum nesciebam, et sine furoris iracundia, eram in spem animi virtute consurgens: quia Deus docuerat me patientiam, ut aequanimiter ferrem, publica satisfactione vociferans, et exorans.
Frater fui draconum, et socius struthionum. Cruciatu poenarum affectus, dolores meos sibilis temperabam: quemadmodum facere dicuntur dracones, quando ab elephantis capiuntur: ut propheta ait: Faciam planctum velut draconum: quem faciunt ut dixi, quando ab elephantis interficiuntur. Et socius struthionum: fatuus factus sum et insipiens, ut struthio, avis stultissima, ut prae dolore frustra me existiment laborasse.
Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate. Et hoc ad poenarum ejus cumulum 0708D pertinebat, ut in stercore constitutus, per multa tempora, solis ardentissimos usque ad ossa pateretur radios.
Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. His rebus, dicit felicium dierum suorum atque prosperitatis laetitiam, et jucunditatem in luctum esse conversam.