Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Quis mihi tribuat, ut sim juxta menses pristinos, etc. In assumpto homine Jesu Christo, id est, Adam secundo, sive novissimo: vox est Adam protoplasti recolentis quid perdiderit, et ad quod bonum redire 0709A cupiat. Amiserat quippe per inobedientiae malum, immortalitatis bonum, paradisique delicias: hanc sibi per Jesum Christum Dominum nostrum instaurari desiderat. Suscipiendo namque in se Dei Filius hominis filium, suscepit in eo et humani generis preces.
Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris. Gloriam divinae gratiae, nomine lucernae qua in paradiso floruerat, significavit.
Sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo. Adolescentiae nomine possunt primordia Adae intelligi, vel ipsa felicitas: ubi ante peccatum, juvenili vigore, sine ullo defectu aetatis semper virens, quasi in diebus 0709B adolescentiae fuisse dicitur.
Quando erat omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei. Pueri Adam, virtutes animae intelligendae sunt. Pueros autem Christi angelos, qui ministraverunt ei in diebus carnis ejus, vel apostolos, sive omnes sanctos non absurde sentimus.
Quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei. Pedes igitur Salvatoris, praedicatores veritatis: qui in universo mundo annuntiant Evangelium, intelligendi sunt: Hos igitur pedes suos Jesus Christus, Job noster, lacte sive butyro eluit atque abstersit, quando eos a tribulationum pressuris sinceros atque purissimos reddidit: docens eos per spiritum suum, simplicis innocentiae vitam. Hoc igitur modo pedes annuntiantis pacem Evangelii 0709C mundabuntur. Ne coinquinati essent carnalis sapientiae luto: Petra, inquit, fundebat mihi rivos olei. Ergo petra Ecclesia, fundata super Christum firmissimam petram, de se gratiam Spiritus sancti, velut rivos effundit: quod in Pentecoste, et domo Cornelii, et in illis duodecim, sive in omni Ecclesia declaratum est, et usque hodie declaratur.
Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea ponebant cathedram mihi. Velut rex ergo, et Dominus primus civitatis suae Ecclesiae, ad portam ejus Christus procedit; id est, sub tempore initiorum ejus: quando ingressum parans dicebat omnibus: Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis. Cathedra autem eminens scientia Christi intelligenda est: platea autem civitatis, vel quod publice praedicaverit, 0709D vel secundum Psalmistae sensum est intelligenda: latum mandatum tuum nimis. Quod non solum in triplicem expositionem, sed etiam in disputationem porrigitur.
Videbant me juvenes, et abscondebantur, et senes assurgentes stabant. His scribit Joannes dicens, Scribo vobis, juvenes, quia fortes estis, et vicistis malignum. Hi per fidem Domini, Salvatorem vident in spiritu, et in terra sui corporis absconduntur: reprimentes videlicet atque in se pugnando vitia cohibentes: mortificantes semetipsos a peccatis, et concupiscentiis mundi: hinc ait propheta: Ascendite vos in terram. Senes vero filii consummati, et perfecti, 0710A qui quotidie mente elevantur ad coelum, et stant in Domino, fide immobilis vitae.
Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo: vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi eorum adhaerebat. In adventu, inquit, meo omnium sanctorum meorum prophetia conclusa est, et signata, quod in Zachariae silentio praefiguratum est. Clausa est quidem prophetia in mysterio annuntiatorum, sed in sacramentorum mysteriis patefacta est. Principes et duces illius populi Judaeorum fuerunt reges, sacerdotes et prophetae. Sive principes et duces, potentes quique mundi istius atque eloquentes possunt intelligi, qui propter mendacia seductionis, principatus in populis tenebant. Hi in adventu Christi conticuerunt.
0710B Auris audiens beatificabat me. Gentium utique populus, ad quem Evangelium meum, annuntiatum praedicatione pervenit. Qui pro redemptione sua laudem deferens, beatificabat me gratias agendo.
Et oculus videns, testimonium reddebat mihi. Populus videlicet Judaeorum, cui per prophetas meos praedictus fueram, in praesentia adventus mei testimonium reddebat mihi.
Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non erat adjutor. Pauper hic et pupillus, sanctorum populus est intelligendus: qui propter humilitatem spiritus contribulati, pauper est dictus. Pupillus vero idcirco dictus est, quia pater eorum pro tempore absens est: qui ita loquitur: Non relinquam vos orphanos.
0710C Benedictio pueri, sive ut alii dixerunt, perituri, super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Pupillus fidelis, et sanctus: puer, propter reciprocatam innocentiam nuncupatus est. Perditus vero idem appellatus est, quia sanguine Domini acquisitus est.
Justitia indutus sum, et vestivit me sicut diademate judicio meo. Justitia ergo haec pietatis meae, ait Dominus, vestivit me sicut vestimento. Et diademate judicio meo. Hoc, inquam, vestimento, in quo per Evangelium justitia patris revelatur: in Ecclesia dicit se esse circumdatum: cujus figuram habuit vestis ejus in monte clarificati.
Oculus fui caeco, et pes claudo. Lumen, inquit, sum peccatori in vitiorum suorum tenebris ambulanti, 0710D et in praeceptorum meorum semitis claudicanti factus sum gressus. Unde ipse ait: Ego sum via.
Pater eram pauperum, id est, humilium corde.
Et causam cum nesciebam, diligenter investigabam. Hanc igitur causam peccaminum misericordia pietatis meae indulturus, diligentissime perscrutabar, ut radicem vulnerum curando perquirerem: ut peccatorem, investigante me, confitentem culpas suas, ab omni peccato criminis liberarem. Sive aliter: Nescivit causas peccati Dominus noster Jesus Christus: quas ab eo Judaei quaerebant.
Conterebam molas iniqui, et de dentibus ejus auferebam praedam. Hunc iniquum diabolum esse recte 0711A sentimus, cujus dentes ac molares sunt ad interimendum saevi ac truces animi motus. De hujusmodi, inquit, dentibus velut praedam captivam humanum genus abstraxit, de mortis utique illud interitu liberando. Omnes impii dentes sunt diaboli. Potest et haereticus quisque intelligi, in cujus dentibus doctrina perspicua sentiatur. In molaribus vero lateant remota, et secreta, et nefanda mysteria.
Dicebamque: Innidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Nidus Domini Salvatoris, Ecclesia ejus potest intelligi. Hic igitur Dominus, in Ecclesia quasi nidulo suo, quem sibi feno carnis humanae congessit, et in qua procreat ac fovet filios, mori dicitur, dum membra ejus, quorum ipse caput est, vitiis ac concupiscentiis hujus saeculi moriuntur. 0711B Sequitur: Et sicut palma multiplicabo dies ejus. Igitur post humilitatem Ecclesiae, quam in nidulo superius Dominus indicavit, gloriam altitudinis ejus in palma arbore voluit ostendere: cujus radix aspera videtur in terra, unde etiam nidulus appellatur: sed comis pulchra sub coelo, cum ex resurrectione fuerit glorificata, palmae celsitudinem obtinebit, id est, virtutum suarum merita consequetur, quae in palma significantur. Sive nidulus hic populus Judaeorum potest intelligi. In hoc igitur nido, pati et mori pro nobis voluit, sicut ait Judaeis: Moriar, et in eorum mentibus crucifigar: ubi secundum hominem conversatus, et natus sum, et in gentibus, ubi palma victoriae meae, crucisque vexillum erectum est, multiplicabo dies, dicens eis: 0711C Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.
Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. Ita erit in nationibus radix, id est, fides qua mihi placeri volui: ut omnes sancti in praeteritis placuerunt: ut pateat gentium aquis, id est, populus, ut in me scilicet credant, quibus utique in retributione aeterna, ros gratiae, et muneris erit me largiente profluus. Sive radix charitatis meae atque dilectionis, quae fixa est in cordibus diligentium me: aperta est in eis ad aquas eloquiorum meorum.
Gloria mea semper innovabitur. Hic gloriam, Ecclesiam intelligere possumus: Gloria quidem Patris est Filius, cui dicit Pater: Exsurge, gloria mea, exsurge. 0711D Sed aliter Ecclesia gloria est, quae justificata est per gratiam.
Et arcus meus in manu mea instaurabitur. Arcum hunc virtutem intelligere possumus, qua pro Ecclesia sua usque ad finem saeculi pugnare non desinit.
Qui me audiebant, exspectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. Quotidie clamat Christus per dispensatores verbi sui, et obedientes ei, sententiam definitionis ejus exspectant. Et intenti tacebant ad consilium meum. Hoc verbo silentii, sanctorum significatur obedientia, qui tardi sunt ad loquendum, veloces autem ad faciendum: sive, quia in ipsa inquisitione legis, sancti intenti esse dicuntur.
0712A Verbis meis nihil addere audebant. Statuta utique et decreta non convellentes Ecclesiae: in qua fundamentum est veritatis, stabiliunt. Haeretici autem et schismatici, praesumptione superbiae, qua praestant caeteris, verbis Domini, inventa de corde suo atque superflua dogmata plenitudinis superponere moliuntur.
Et super illos stillabat eloquium meum. Sensim utique sermo doctrinae meae, diligentia mea, diligentium me viscera penetrabat: in quo profectus animorum quotidie in virtutibus intelligendus est. Ubi quasi a parva stilla principiorum, pervenitur ad vitam plenam perfectionis, tamquam ad pluviam cordis, terram suam copia saturantem.
Exspectabant me quasi pluviam, et os suum aperiebant 0712B quasi ad imbrem serotinum. Omnes sancti antiqui, Salvatorem in carne venturum exspectaverunt, et omnes nunc pariter ad judicium venturum indubitanter exspectant: ad cujus imbrem serotinum, id est, Evangelium, ora cordium suorum nunc sitientes aperiunt; quia meliora sunt, ut Ecclesiastes ait, novissima sermonis, quam initium ejus.
Si quando ridebam ad eos, non credebant. Id est, Judaei non credent mihi hilari pietate futurae beatitudinis laetitiam, et aeternae gaudia promittenti: et peccatores pro reatu conscientiae suae, vix credent misericordiae meae, et sibi salutem dari posse prae magnitudine criminum desperabunt: cum ego convertentibus ad me majora quam spe possint capere, collaturus sum.
0712C Et lux vultus mei non cadebat in terram. Gratia, inquit, praesentiae meae, qua mundo universo innotui, illustro corda fidelium, quia ego sum lux mundi, et quidquid promisero custodientibus pactum meum, irritum non erit: sed totum in tempore retributionis implebitur.
Si voluissem ire ad eos, sedebam primus. Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator. Ita sentiendum est, qui cum apud sanctos suos magnus, et in excelsis habitet, qui et angeli plerumque dicuntur, et de quibus secundum aliam editionem dicit: Eram quasi rex concinctus fortibus: compunctos tamen et contritos corde non despexit.
Nunc autem derident me juniores tempore. Legimus 0712D in Evangelio, quemadmodum irrisus est, et illusus.
Quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei. Ego canes in bonam partem dictos existimo, qui gregem Domini a bestiis spiritualibus vigilando defendunt. De quibus dicit propheta: Canes muti, non valentes latrare. Judaeorum quoque patres, qui sunt utique sacerdotes, principes, pastorali ab eis quippe ablata dignitate, non posui, ait Dominus, cum sanctis gregis ovium meorum custodibus, ob malitiam infidelitatis suae: ne sacerdotio fungantur mihi, abjeci eos. Quod etiam in Evangelio dicit: Auferetur a vobis regnum Dei, et reliqua. Ubi jam incipit tollere panem filiorum, et mittere canibus, 0713A sicut ad eum in Evangelio sub typo Ecclesiae dicitur: Nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum.
Quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo. Haec virtus manuum erat Judaeorum, ut mandatis seniorum, et observationibus deservirent. Sive in tempore passionis Domini, potest hic locus intelligi, ita ut virtus operum praedictorum usque ad mortem Salvatoris pervenerit. Vel ita intelligendum: cum ei vitam flerent finitam esse per crucem, triumpho resurgentis ex mortuis, ad nihilum conatuum pessimorum virtus redacta est.
Et vita ipsa putabantur indigni, egestate et fame steriles. Vitiorum suorum et criminum turpi egestate effecti, et fame eloquiorum Dei facti steriles, 0713B et mendici, vita insuper praesenti indigni sunt habiti, sicut propheta ait ad Deum: Disperge illos in virtute tua. Unde nunc in medio nationum sunt velut captivi, vitam ducentes degenerem.
Qui rodebant in solitudine, squalentes calamitate et miseria, et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus illorum. Plerumque ubi Deus non habitat, id est, non colitur, solitudo sive eremus appellatur: in qua secundum Apocalypsim mulier, id est, corruptela sedere dicitur. Mandere enim sive rodere, opus est dentium, quoniam vox articulata dentibus et plectro linguae efficitur, ideo his verbis, doctrina praedictorum significatur, qui populos tamquam herbas et infructuosarum arborum radices mandendo atque rodendo, in errores 0713C suos multiplices, velut in suum corpus trajiciunt. Etenim pasci se arbitrantur, si ab hominibus, quos solet Scriptura arbores appellare, quidquid habent vitale subtraxerint. Radicibus juniperorum nihilominus aluntur: arborum scilicet longa aetate viventium, et in quarum lignis multo diutius ignis quam in caeteris durat. Ista sunt ligna, quae arceuthina appellantur. Sub arborum harum vocabulo, magnos quosque nomine in populo Judaico intelligere possumus, quorum praedicti doctores intima viscerum depascuntur, furando ei praedicatione legis praeteritae, bonum gratiae Christi.
Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant. De convallibus utique herbas, ut fures, quod alii translatores dixerunt, 0713D et arborum cortices, rapiunt. Non enim eos quos herbas, cortices et radices arborum per aenigmatis similitudinem intelleximus, in excelsis locis atque similibus potuerunt invenire: sed in convallibus, humilibus scilicet locis, et in inferiora depressis, ubi significati sunt carnales populi Judaeorum: quorum intellectus in occidentis litterae sensu, velut in inferioribus commoratur. Hinc eos primores eorum depopulantur, dum caeci caecis ducatum praebent.
In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae; vel super glaream, qui inter hujuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant. Non tantum in desertis praedictorum, ubi cultura Dei 0714A non erat, morabantur, sed etiam in cavernis terrae, et super glaream, per quam puto carnaliter legem intelligendam, ubi nihil pingue spirituali sensui admiscetur, quo posset fecunditate ubertatis, per fidem filios sanctitatis, matre gratia, procreare: et ob hoc in cavernis terrae esse perhibentur, terrenis videlicet sensibus inhaerentes. De quibus flens dicit Apostolus, inimicos crucis Christi. Aliter: Torrentes sunt peccatores, qui in hoc mare saeculi per deserta notitiae defluunt; hi ergo in cavernis sensuum commorantur, eorumque delectantur officiis ad peccandum: ipsi sunt fenestrae domus, per quas mors ingreditur. Sive caverna serpentis est pectus nostrum, quando in eo venenata consilia, et mortiferos actus recondimus. Ipsi vero similiter super glaream habitant, 0714B qui terram suam, nulla sermonum Dei diligentia colunt, ut accepta ubertate pinguedinis, possint fructus facere sanctitatis.
Qui inter hujuscemodi laetabantur; et esse sub sentibus delicias computabant. Inter haec mala quae sunt dicta superius, ita exsultantes gaudio vivunt, tamquam si quaererent virtutes.
Filii stultorum, et ignobilium, et in terra penitus non parentes. Ita enim et de eorum patribus, propheta jam ante praedixerat: Generatio prava et perversa, populus stultus, et non sapiens, alienati a terra viventium.
Nunc in eorum canticum versus sum eis, et factus sum proverbium. Id est, in primo sermone, et in eorum ore ego sum, et ab eis delectatione obtrectationis 0714C assumor.
Abominantur me, et fugiunt a me, et faciem meam spuere non verentur. Faciem vero consputam Domini Salvatoris, ipsa passio ejus nobis in Evangelio manifeste demonstrat.
Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me. Hic pharetra, diabolus intelligi potest. Et quoniam credimus Salvatorem verum hominem assumpsisse: non absurdum est, ut credamus quod et dolores corporis voluerit in passione sentire: secundum illud prophetae: Ipse infirmitates nostras suscepit, et pro nobis dolet.
Et frenum posuit in os meum. Illatas contumelias patientia demonstravit: sicut ipse Filius in psalmo ait ad Patrem: Quoniam tu es patientia mea, Domine. 0714D Et in Evangelio, interrogatus Jesus non respondit.
Ad dexteram orientis calamitates meae, illico surrexerunt. Id est, de voluntate Patris, ad cujus dexteram Filius sedet. Vel hoc ait, quod ad Filium Dei etiam ad eam partem, qua impassibilis est, contumelia passi hominis assumpti pervenerit, secundum Apostolum dicentem: Si enim cognovissent, numquam Deum majestatis crucifixissent. Quoniam ipse est dextera Patris, manus et brachium, per quem facta omnia gubernantur: et discipuli magis de dextris illius erant, quem in tempore passionis dereliquerunt. De quibus ait: Considerabam ad dexteram, et non erat qui cognosceret me.
0715A Pedes meos subverterunt, et oppresserunt. Quasi fluctibus semitis suis dissipaverunt itinera mea. Insidiati sunt mihi, et praevaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium, quasi rupto muro, et aperta janua, et ad meas miserias devoluti sunt. Pedes, humana substantia, quam crucifixerunt, intelligi potest, vel certe evangelizandi officium. In fluctibus, amaros Judaeos erga praedicatores Evangelii, et inquietos esse demonstrat.
Dissipaverunt etiam itinera mea. Prophetarum meorum oraculis, adventus mei in carne illis praesentiam pollicebar, et in visionibus revelationum saepe veniebam ad eos. Haec utique itinera mea incredulitate atque impietatis suae scelere dissipaverunt. Possunt etiam pedes ejus, praedicatores vel apostoli 0715B ejus intelligi. Et non fuit qui ferret auxilium, quia et ipsi discipuli, relicto eo, confugerunt. Quasi rupto muro, et aperta janua irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt, id est, per necem meam in ruinam suam lapsi sunt, ut quasi truculentissimi hostes et ferocissimi, irruptis civitatum munitionibus, domibusque effractis, in necem meam omnes pariter prosilirent. Miseriae autem passiones sunt, flagella, illusio, probra, alapae, sputa, colaphi, spinae et ignominia crucis.
Redactus sum in nihilum. Judaei despicientes eum, pro nihilo habuerunt.
Abstulisti quasi ventum desiderium meum, et quasi nubes pertransiit salus mea. Ventus praesens haec vita potest intelligi, quae plerumque venti, sive spiritus 0715C nomine appellantur. Ex persona ergo veteris hominis suscepti in Deo, homo Jesus Christus haec loquitur. Desiderium vero veteris hominis illud erat, ne vitam hanc temporalem amitteret, quod ipse Dominus proximus passioni demonstrat, dicens ad Patrem: Transeat a me calix iste. Verum, inquit, non quod ego volo, sed quod tu.
Nunc autem in memetipso arescit anima mea, et possident me dies afflictionis. Dies afflictionis ejus, dies sunt passionis. Inde ait Salvator in Evangelio, Tristis est anima mea usque ad mortem.
Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt. Nocte, quia vespere captus, per totam noctem scribis, et principibus sub interrogatione quaestionis auditus est. Vel noctem tristitiae, 0715D et passionis, ait Dominus ad apostolos, qui propter dilectionis, et charitatis mea fortitudinem ossa dicuntur: aculeis doloris, timorisque compuncti, usque ad negationis noxam perforati sunt: id est, penetravit virtutem animi eorum titubatio fidei, ut ad horam tentationis in charitatis soliditate nutarent. Illi vero, qui me usque ad mortem persequendo videntur consumere, non dormiunt: id est, omni vigilantia mentis insistunt, ut ad me devorandum perveniant.
In multitudine eorum consumitur vestimentum meum. Convenientibus in unum Judaeis, caro mea injuriis, clavis, cruce, morte confecta est.
Et quasi capitio tunicae cinxerunt me. In necem 0716A meam omnes undique me velut exstrangulantes circumdederunt, et ut me praefocarent in morte, tamquam ora capiti, fortibus videlicet laqueis, falsorum testimoniorum me cinxerunt, et intra passionem meam et crucem, quasi intra tunicam me incluserunt.
Comparatus sum luto, et assimilatus favillae et cineri. Per mortem quam volens suscepi, comparatus sum vilibus, et peccato obnoxiis, atque in Adam Dei sententia condemnatis, cum ipse peccator non sim, neque ita ut omnes peccatores fuerim natus.
Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me. Ita et in vicesimo primo psalmo, in cruce clamavit ad Patrem: Deus meus, et reliqua: Et clamabo per diem, et non exaudies, et caetera. Haec igitur 0716B verba dicuntur ex persona Crucifixi: sicut et alia, quae jam dixi superius. Clamabo, inquit, per diem ad te: id est, in rebus prosperis hujus vitae, ut non mutentur: nec exaudis, in verbis delictorum. Clamabo et in nocte, id est, in adversis vitae hujus clamabo, ut prosperentur, et similiter non exaudies. Neque hoc satis ad insipientiam mihi, sed potius ut sapiam quid clamare me velis: non verbis delictorum ex desiderio temporalis vitae, sed verbis conversionis ad te in vitam aeternam.
Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi. Dum Pater unico Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: crudelitatis species videbatur, quod erat piae dispensationis affectus.
0716C Elevasti me, et quasi super ventum ponens, elisisti me valide. Quod est, elevasti in cruce, et non credentibus Judaeis, me allisisti.
Scio quia morti trades me: ubi constituta est domus omni viventi. Quia ante Domini resurrectionem, etiam justi in inferni partibus fuisse creduntur.
Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam, et si corruerint, ipse salvabis. Ad hoc utique morti trades me, ut non consumantur debita poena, qui divina sententia morti aeternae sunt deputati: sed potius mea morte salventur. Quod autem dicit: Si corruerint, ipse salvabis: post gratiam baptismi, remedium salutis delinquentibus, per poenitentiam repromittit.
Flebam quondam super eum qui afflictus erat. Duabus 0716D autem de causis Salvator Jerusalem deflebat. Una est, qua pro conversis flens, Patrem orabat. Alia vero est, qua pro non credentibus dolens flebat: praevidens utique ut Deus ob incredulitatis duritiam perditionem eorum.
Et compatiebatur anima mea pauperi. Quomodo animae sanctae in Scripturis pauperes appellantur, non habentes superbiae spiritum, vel peccata tamquam mundi hujus divitias. Ita e contrario omnes peccatores pauperes nuncupantur: eo quod superbiae spiritu tumeant, et sint inopes sanctitate: de quibus in psalmo canitur: Sedentes in tenebris et in umbra mortis: vinculis ligatos in mendicitate el ferro. Ad deflendos hujusmodi pauperes, utpote dives in 0717A miserationibus Deus ex affectu misericordiae tristitiam sustinebat.
Exspectabam bona, et venerunt mihi mala. Exspectabam ergo per patientiam, ut bonum conversionis eorum gaudens, super correctos perciperem. Sed illi divitias bonitatis meae, et longanimitatis per contumaciam contemnentes, thesaurizaverunt sibi iram in die irae, et revelationis justi judicii mei. Haec igitur mala eorum ad conspectum meum ventura sunt, ut reddam unicuique secundum opera sua.
Praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae. Lucem in eis fidei et sanctorum operum praestolabar, et infidelitatis eorum ac vitiorum tenebrae praevaluerunt.
Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie. Sive quod dolore tactus, intrinsecus animus ejus sollicitudine et anxietate ferbuerit, super eorum perditione: 0717B sive quod Verbo carne facto, et habitante in nomine Jesu Salvatore nostro, interiora ejus, id est, animae illius motus sine cessatione divino igne fervebant.
Praevenerunt me dies afflictionis. Dies afflictionis dies judicii erunt: in quibus praedictam gentem judicaturus sum. Sed tamen nunc, et in hoc tempore nimiis sceleribus suis praevenerunt me, ut secundum justum judicium meum reddam eis: sicut postea accidit in passione, quando a Romanis Jerusalem templumque subversum est.
Maerens incedebam: sine furore consurgens in tenebris clamabam. Sine aliquo utique iracundiae furore erat: quoniam donare atque concedere peccata eorum advenerat, non punire. Ait etiam evangelista: Stabat 0717C Jesus, et clamabat: Qui sitit veniat ad me, et bibat.
Frater fui draconum, et socius struthionum. Judaeos in Evangelio Dominus serpentes frequenter appellat et viperas: ita dicens: Serpentes, genimina viperarum. Et propheta ait: Ova aspidum ruperunt, cum malorum generationem multiplicari videret. Item: Furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis. Sed idcirco fratrem eorum se nuncupavit, quoniam de eorum genere secundum carnem est procreatus: de quibus in psalmo ait: Socer factus sum fratribus meis, et hospes filiis matris meae. Et quia secundum praesentem vitam, qua dum hic mortalis fuit, inter eos est conversatus, struthionum se socium dixit, id est, in eadem gente sua cum stultis et insipientibus habitavit; sicut ipse Dominus in 0717D Evangelio: Stulti et caeci.
Cutis mea denigrata est super me. In cute, carnem suam, id est, Judaeam gentem suam, unde Salvator carnem assumpsit, a parte totum dixisse intelligendus est. Quod autem super me ait, denigrata est cutis mea, ita est, velut si diceret, propter me, id est, in persona mea, odio persecutionem et scelere blasphemiae, peccatorum etiam infandorum criminibus, tetra ac nigra effecta est caro generis mei, et quasi Aethiopissa colorem nigredinis non amittens, et eo est infelicior, quod hanc nigredinem noctis et tenebrarum, non in superficie corporis, sed in corde contraxit. 0718A Unde ait Dominus per prophetam: Nocti assimilavi matrem vestram.
Et ossa mea aruerunt prae caumate. Ossa corporis Ecclesiae, cujus caput est Christus, sancti quidem omnes, sed praecipue apostoli intelligendi sunt: quorum sanctitatis robore atque virtute, omnia membra infirmiora Ecclesiae sustinentur. Horum igitur adeps pinguissimus charitatis nimio persecutionis aestu in passione Salvatoris exaestuavit. De quibus ipse Dominus in psalmo: Et ossa mea sicut cremium aruerunt. Item in alio psalmo: Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea; ut ita evangelista: Et relicto Jesu, fugerunt discipuli. Sed rursum per confessionem nominis ejus charitate illius uberrima impinguati sunt: ut nullo postmodum 0718B quantolibet ferventi caumate persecutionum, fides Christi in eis, et bonum charitatis aresceret.
Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. In cithara et organo, laetitia et exsultatio intelligitur. Quam Christus se habere demonstrat, quando super salute credentium delectatur, sicut ipse in Evangelio ait, ubi parabolam centum ovium ponit, de quibus unam ait perisse, et inventa ea, ait: Amen dico vobis, quia plus gaudebit super eam, quam super caeteras nonaginta novem. Itemque cum renuntiassent apostoli Domino, quia in nomine ejus plurimae sanitates per eosdem factae fuissent, ait evangelista: In illa hora exsultavit Jesus in spiritu. Haec ergo musicorum nomina cordis significant laetitiam, quae super infidelium obduratione, versa est in tristitiam: sicut de eodem Domino 0718C ait evangelista: Et contristatus est super duritiam cordis eorum. Ea vero quae sequuntur usque ad finem parabolae, quae secundum virtutem sancti Job superius exposuimus, jam confessi sumus non posse nos secundum mysticos intellectus disserere. Si autem quis possit illa allegoricae interpretationi rationabiliter coaptare, assensum praebere me fatebor.