Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XXXII.
Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo 0721C quod justus sibi videretur. Cedentibus adversariis, Job post multa prophetiae suae mysteria, et ipse finit sermonem. Quod autem dictum est, omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur: scriptor historiae hujus ex sensu respondentium dixit, eo quod justus sibi videretur, non ex judicio suo: cum referret vel scriberet, quae in praeconium tanti viri stylo haec suo posteriorum memoriae commendabat.
Et iratus indignatusque est Heliu, filius Barachiel Buzites, de cognatione Ram. De progenie et generatione Huz et Buz, filiorum Nachor et Melchae, sororis Sarae, uxoris Abraham, nascitur Job et Heliu. De Huz, Job nascitur, et de Buz, hic Heliu: unde et Buzites dicitur, qui fuit 0721D sicut hic scribitur, filius Barachiel. Hunc igitur Heliu, doctissimi Scripturarum dicunt ipsum esse Balaam hariolum, quem in Numerorum libro Balach, rex Moabitarum, ad Israelem maledicendum conduxerat: et haec Scriptura refert, quod hic Heliu, de cognatione fuerat Ram, et hunc Ram, Abraham esse intelligamus: de cujus cognatione et familia Heliu fuerit procreatus. Hinc utique fratris sui Nachor posteritas, procul dubio Abrahae cognatio erit: ubi qui hunc librum scribit, quem Hebraei Mosen autumant, in generationis Heliu nominibus, nobilitatem nativitatis ejus voluit demonstrare. Quod autem in hoc libro Ram, quasi partito sive diviso nomine, sanctus Abram dicitur: ita et in diversis 0722A locis Scriptura Dei, secundum incrementa in eo divinae gratiae nominat. Unde quando Ram dicitur, habeatur excelsus: quando vero Abram, proficiens in virtutibus, pater excelsus sit. Item cum fides ejus gentibus ad dominationem praeponitur, Abraham, id est, pater multarum gentium appelletur. Hic igitur Heliu, sicut apparet, secundum bonum naturae, homo justus videtur fuisse, qui et spiritum habuit prophetiae: sed puto non eodem modo, vel eadem gratia, ut sancti prophetae. Unde et ipse Dominus ad sanctum Job de eo locutus est: Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? quod est, improperii verbis atque inordinatis sermonibus sensus propheticus narratur: ubi non reprobat Dominus quod Heliu loquitur, sed quod praepropere ab 0722B eo dicitur, hoc reprehendit. De hoc, inquam, Heliu, et sui similibus, et in principio libri hujus diximus, quod prophetiae mysterio usi sint etiam, qui exorbitaverant a vera religione, quia et illis dedit Deus verbum suum, ut mysteria futura pronuntiarent hominibus: ubi maxime fides et admiratio gentilium pendet, ut qui nostris nolunt credere prophetis, credant saltem divinis et vatibus suis. Hunc itaque Heliu, qui est Balaam, figuram habere gentium diximus, adversantium Christo, sicut et illos amicos beati Job, haereticorum figuram. Quod autem ait, finita sunt verba Job: possumus intelligere tamquam dixerit, firmissime stabilita sunt verba divina, et irrita esse non possunt, quae usque ad aeternam promissionem fideliter credentes perducunt. Isti vero, 0722C qui justum virum et sempiternum praesumptione adinventorum dogmatum audent discutere, aeterno quandoque silentio conticescent. Quod autem Heliu duobus nominibus vocitatur, non est mirum: familiare est hoc Scripturae divinae, ut Salomon Idida, et cognatus Mosi dictus est Jetro, et Raguel, et Petrus Simon. Unde non parvam obscuritatem haec varietas nominum solet legentibus exhibere.
Iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. Igitur Heliu exspectavit Job loquentem: eo quod seniores essent qui loquebantur. Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. 0722D Respondensque Heliu filius Barachiel, Buzites, dixit. Videtur mihi quod haec prius gesta sunt, quae hic legimus, quam illa quae in Numeris de hoc ipso Heliu sive Balaam facta referuntur. Hic igitur Heliu qui ait Job et amicos ejus se exspectasse loquentes, honoris ac reverentiae causa ostendit se fecisse quod fecit: senioribus scilicet deferendo. Jam hic ipsius Heliu verba sunt, ita dicentis:
Junior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco demisso capite, veritus sum indicare vobis meam sententiam. Sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio omnipotentis dat intelligentiam. Non sunt longaevi sapientes: nec 0723A senes intelligunt judicium. Dicit hoc sibi magis videri, quia spiritu agantur homines, quibus Deus omnipotens sapientiae suae inspirationem tribuerit, quod in sugillationem praedictorum quasi ex obliquo dicit, veluti sibi soli hoc sapientiae bonum concessum sit, Notandum quod hic Heliu, per quatuor locutiones, sicut textus lectionis docet, sibi ipsi succedit; per quas singulas, vel priorum responsa, quasi eruditius retractare, vel singula loca asperius a sancto Job dicta, coram ipso destruere conatur. Nam post praefationem copiosam, in prima locutione sua, de sancti Job verbis haec posuit, ita inquiens: Mundus sum ego, et absque delicto immaculatus, et non est iniquitas in me. Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi. Posuit in nervo pedes 0723B meos, et custodivit omnes semitas meas. In secunda locutione verba Job ita posuit, dicens: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum. In judicando enim me, mendacium est; violenta sagitta mea absque ullo peccato. Tertia locutio ejus ita habet, eodem Heliu dicente ad Job. Dixit enim, non tibi placet quod rectum est, id est, Deo dixit, ait, quid tibi prodest, si ego peccavero? Quarta vero locutio Heliu continet quod pro Deo locuturus, operatione sua Deum justum probare disponat, quod usque in finem quarti hujus sermonis sui inter prophetiae suae mysteria acerrime, et cum summa instantia prosequitur, et non desistit.
Ideo dicam, audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. Exspectavi enim sermones vestros; audivi 0723C prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus vestris. Quoniam vestra mihi jam facta est manifesta. Hoc ironicos ab eo dici, non dubium est, et ideo quia superius risorie prudentiam dixerat amicorum Job, sequitur id aperte dicens.
Et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam. Sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. Ne forte dicatis, invenimus sapientiam, Deus projecit eum, non homo. Nihil locutus est mihi, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. Extimuerunt, nec responderunt ultra: abstuleruntque a se eloquium. Nullam, inquit, adversum me Job habuit disputationem; sed neque ego illum, quemadmodum vos facitis, maledictionibus victorum et opprobriis aggredior.
0723D Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt, respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. Proinde et ego, Heliu ait, pro viribus meis respondere tentabo, et ostendam vobis meam, et Job pariter scientiam quod ex jactantia vanitatis dicere eum satis apparet, cum subjungit:
Plenus sum enim sermonibus, et coarctat spiritus uteri mei. En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. Loquar et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo. Juxta anagogen ventrem suum, aut uterum, καταχριστῷ ipsam memoriam suam dixit, eo quod pene omnes sermones Job et amicorum ejus, aliquamdiu 0724A disceptantium, velut cibos intra capacitatem suae memoriae congregaverit.
Non accipiam personam viri, et Deum homini non aequabo. Nescio enim quamdiu subsistam, et sic post modicum tollat me factor meus. Justi judicii mei, inquit, sententia haec est, ut nec homini parcam, vera dicendo: nec Deo injuriam faciam, ut eum injuste aliquid contendam fecisse.