Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XXXIII.
Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis. Simplici corde meo sermones mei, et sententiam labia mea puram loquentur. A Domino ita despicitur Heliu, cum ait de eo, quis est 0724B iste? Indignum enim erat atque praeposterum ut vir magnus, Deoque placidus, etiam si ut homo in aliquo deliquisset, ab ipso corriperetur, qui longe a vera religione esset. Sed si movet forsitan quempiam, quia iste Heliu multa de Salvatoris temporibus futura praedixit, quae ut prophetiam suscipiamus: sciat quisquis est, quem hoc movet, illa quae spiritu Dei praedicta sunt, suscipienda a nobis et credenda. Haec vero quae elatione cordis ab eo deprompta sunt, reprobanda, quoniam de propriis suis, ut diabolus locutus est, non ex Deo.
Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. Ut det auctoritatem se audiendi, ita locutus est, quando non possit non recta et vera dicere, is qui Spiritu Dei factus sit, et Omnipotentis 0724C spiraculo animatus: ubi Trinitatis Deum intelligere debemus. In Deo enim nominat Patrem: in omnipotente Filium, in spiritu Spiritum sanctum. Trinitatis enim Deus creavit omnia; sed quando hominem fecit, propria et speciali quadam significatione nominum, per diversam operum nuncupationem se voluit demonstrare, ita legislatore dicente: Et creavit Deus hominem, ad imaginem Dei creavit eum: masculum et feminam fecit eos. Itemque: Et fecit Deus hominem de limo terrae. Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem: ubi in faciente, et inspirante, vel etiam benedicente, sine ulla discretione, vel dissonantia voluntatis, operatam Trinitatem sentire debemus. Non enim refert aliquid, vel diversum intelligere facit, 0724D verbum creavit, inspiravit et benedixit: ubi secundum naturae unitatem, una est voluntas opusque commune.
Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste: ecce et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum. Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis. Prolaturus verba ejus, responsionem deposcit, ut sub blandimento quodam et consolatione simulata minarum terrorem incuteret, quo perturbatus Job facile multiloquio ipsius cederet.
Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi: Mundus sum ego, et absque delicto immaculatus, et non est iniquitas in me. Quod ergo Heliu 0725A ait Job: Hoc est ergo in quo non es justificatus, id est, accusare debueras te, non laudare: non illud dicere: mundus sum, sine peccato et immaculatus: iniquitas quoque non est in me. Hoc est, inquam, in quo non es justificatus, quia justificatio per humilitatem acquiritur. Laus vero elationis condemnationem meretur. Potuit quidem ut vir justus et de sanctis operibus suis sibi bene conscius, audenter aliqua quae vera sunt, Deo dicere: non potuit tamen haec quae ei Heliu falso objicit, velut sacrilegus loqui. Denique illa, quae dixisse Job dicit, ita inquiens:
Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi. Posuit in nervo pedes meos: custodivit omnes semitas meas. Hoc est ergo in quo non es justificatus. 0725B Non legimus haec Job dixisse, quae utique ex sensu ejus, quasi a sancto Job dicta, suis hic verbis composuit. Unde hunc potius non recte verba dicere noverimus, quam eumdem sanctum Job dixisse credamus.
Respondebo tibi, quia major sit Deus homine. Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi. Semel loquitur Deus et secundo idipsum non repetit. Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo: tunc aperit aures virorum, et erudiens eos, instruit disciplina, ut avertat hominem ab his quae fecit, et liberet eum de superbia, eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius, ut non transeat in gladium. Ab ipso principio mundi, et deinceps semper locutus est Deus 0725C hominibus, et semel nihilominus loquitur, sed ubi frequenter loqui dicitur Deus, vel lex ejus multiplex, vel prophetarum et mandatorum ejus diversitas indicatur. Ubi vero semel loqui significatur, stabilita ac definita ejus sententia demonstratur. Loqui enim Deum efficientiae ejus res intelligitur. Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit, id est, non immutat Deus, nisi hoc ipsum vitae nostrae mutatio depoposcerit: hoc loco de duobus quibusdam correptionum gradibus Heliu diligenter enarrat, et dicit quod eruditio divina, vel castigatio circa hominem, et in noctis visionibus fiat: itemque in lectulo: unde ait: Contabescere faciat hominem, donec ad vitae hujus extrema perveniat. Et cum ab aliquo sancto pro eo fuerit interventum, ut fecit Isaias pro Ezechia 0725D rege, restituatur pristinae sanitati. Et ait in subsequentibus, quod tribus vicibus haec circa hominem operetur, id est, evidenter, et probabiliter, et confirmativo modo, vel propter trinumeri perfectionem, vel propter trium testium veritatem. Quo genere etiam patientiam Dei, clementiamque significat, quae non statim, sed per partes, et per vices castigat, et arguit delinquentem: ubi ei nec praeceptis veritatis judicium, nec inutilis remissio, nec injustitiae imputatur iniquitas.
Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit. Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis. Tabescet caro ejus, et ossa quae tecta fuerant, nudabuntur. 0726A Appropinquabit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis. Si fuerit pro eo angelus loquens unum de similibus, ut annuntiet hominis aequitatem: miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem. Inveni in quo ei propitier. Sive ut alii dixerunt: Accessit usque ad mortem anima ejus, et omnia ejus marcescere facit. Cum per haec itaque correctus homo atque consumptus, morti et infernalibus ministris appropinquaverit, si fuerit quispiam sanctorum, qui nomen sancti angeli habere mereatur: is pro hujusmodi, qui pro peccatis suis a Deo ita corripitur, poterit impetrare: si tamen de multis operibus bonis, quae operari debuerat, saltem unum bonum opus ejus, quod tamquam sacrificium pro eo placabile offerat Deo, valuerit invenire. 0726B Exaudiet, inquit, et jubebit, ut praedictus ad correptionem infernorum cruciatuum non descendat, eo quod vir magnus quidam exstiterit, cujus preces Deus non potuerit non audire. Et angelus quilibet de coelo assistens ante faciem Dei, potest pro quolibet peccatore in flagellis castigationum posito intercedere: ipsis enim est cura injuncta a Deo, vel maxime, ut diversis hominibus, vel nationibus, defensionis sive custodiae suae opem ferant. De quibus Apostolus: Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi: propter eos qui haereditatem capient salutis? Exemplum autem rerum praesentium, de quibus nunc loquimur, in Scripturis dominicis retinemus, ubi legimus, in somnis homines fuisse correptos, ut Nabuchodonosor regem superbissimum, 0726C et Laban, qui parentis sui Jacob interitum disponebat, et Abimelech regem, qui sancti Abrahae domum contaminare tentabat, et uxorem Pilati, quae ait ad eum de Domino nostro Jesu Christo: Nihil tibi et justo illi: multa enim passa sum per somnium propter eum. Et magi in Evangelio in somnis admoniti, per aliam viam egrediuntur. Fideles etiam viri a Deo in somnis instruuntur, ut Jacob patriarcha, et alios legimus infirmatos esse propter peccata, de quibus illum paralyticum fuisse discimus, cui ait Dominus: Remittuntur tibi peccata tua. Legimus et sanctos aegros fuisse, ut Trophimum et Epaphroditum: quos utique velut justos tali castigatione examinatos credere debemus: non ut peccatores infirmitatis verbere flagellatos. 0726D Sequitur:
Consumpta est caro ejus a suppliciis: revertatur ad dies adolescentiae suae. Recepit, inquit, mala pro meritis suis, et suppliciorum atque poenarum mensuram: sufficiant haec ei verbera castigationis, quibus revocatus est ad emendationem: nunc indulgentia divinae pietatis ad dies adolescentiae revertatur, id est, sit iterum sanus atque incolumis.
Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit, et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam. Quod interim corde fit, cum per Deum bonum conscientiae possideatur. Videbit autem Dei faciem, propitium sibi vultum illius sentiens, redditurus ei digna satisfactione justitiam.
0727A Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi. Magna res est, Deoque plurimum acceptabilis ut homo errores suos confiteri non erubescat: praesertim si pro eis se intelligat castigari, et ita se humiliet, ut quidquid castigationis sustinuerit, pro meritis suis parum se passum pronuntiet.
Liberavit animam suam ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret. Ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium. Id est, agnitionis Dei lucem et immensa beneficia illuminatus agnosceret.
Attende, Job, et audi me, et tace dum ego loquor. Si autem habes, quid loquaris: responde mihi. Loquere, 0727B volo enim te apparere justum. Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam. Quasi hac ratione Heliu sanctum Job convicerit, ait illi: Audi me, id est, docenti te obediens esto, et praebe consensum. Quod autem dicit, ut taceat: eloquentem et tamquam minus eruditum, vel impatientem jubet ut sileat.