Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XXXIV.
Pronuntians itaque Heliu, etiam haec locutus est. Quasi sententiam Heliu pronuntiare dicitur, et praesentes amicos sancti Job ad audiendum se cohortatur.
Audite, sapientes, verba mea, et eruditi auscultate me. Auris enim verba probat, et guttur escas gustus dijudicat. Quemadmodum igitur, inquit, a faucibus 0727C ciborum sapor dignoscitur: et idcirco, ait Heliu:
Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius. Id est, prius discutiamus, antequam hominem condemnemus.
Quia dixit Job: justus sum. Non sermonem hunc Job dixit, sed dum virtutes justitiarum suarum notas fecit, justum proculdubio se esse monstravit, quem et Dominus justum jam dixerat. Quod hic dicitur:
Et Deus subvertit judicium meum. In judicando enim me, mendacium est, et violenta sagitta mea absque ullo peccato. Similiter et hoc ipsum non legimus, sed scriptum tenemus: Vivit Deus, qui abstulit judicium meum. Subvertere autem judicium, ad iniquitatem respicit judicantis: abstulisse vero judicium, id est, pro tempore distulisse, ad dispensationem 0727D justi judicis pertinet. Et multiplicavit vulnera mea etiam sine causa. Proinde hoc loco asserente Heliu, hic esse sensus videtur, quod cum Job ita dixerit, fefellit Deum judicium meum, non recte et vere judicavit, et ideo erga me mendacio agitur. Quae autem locutus est Job, magis incaute, et praesumens de justitia Dei dixisse credendus est. Proinde juste ei et merito Deus ait: Utique qui arguit Deum, debet respondere ei: in quibus utique verbis Dei increpatur. Hoc resonat, quod beatus Job non recte aliqua sit locutus, sed qui optime noverat, quod bona in eo plurima essent, unde et illi placuerat, concedit ea quae immoderatus eum loqui in summis angustiis dolor compulit.
0728A Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam, qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis? Cujus viscera tamquam aquae abundantia veneno hujus passionis impleta sunt.
Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo. Invidiose de eo sanctum Job locutum fuisse mentitur, quia beatum Job tam infeliciter sapuisse non credimus, sed nec alicubi eum hoc dixisse meminimus.
Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis. Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec omnipotens subvertet judicium. Quasi exposita impietate sancti 0728B Job, et in medio audientium prolata in invidiam Job, quasi impia sit locutus.
Quem constituit alium super terram: aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? Id est, numquid alium rectorem posuit, qui a creatoris justitia discreparet. Ipse ergo quam potens conditor, tam pius est moderator, quia opus suum agnoscit et diligit.
Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. Id est, mundi: nam si omnia quae in eo quotidie geruntur, secundum regulam justitiae suae voluerit intueri, deficiet ac peribit; sed cum pietate potius gubernat ac sustinet. Nam si iniquitatem observaverit, quis sustinebit? Spiritum 0728C dixit animam, quae vivificat hominem, et flatum, ipsam praesentem vitam, quae corporibus nostris per anhelitum ex hoc aere ministratur. Haec ergo Heliu dicit ad se trahere Deum, cum aufert hominibus vitam, quam eis creando tribuerat. Possunt per spiritum prophetiae haec loca ita videri figurata, ut nunc in Christo compleantur, quando dispensatione carnis assumptae, Pater eumdem Filium suum, per quem omnia fecit, ad hunc mundum ex suo eructatum corde direxit, ut spiritum ejus et flatum ad se traheret, id est, ut auferret ab eo, per humilitatem crucis, spiritum, id est, superbiam spiritus mundialis: flatum quoque tumentis eloquii, quo anhelans gloriabatur in sermonibus suis. Sic quoque homo in se represso tumore deficeret: ac revertens 0728D in seipsum, cognosceret se terram esse et cinerem: ubi secundum moralem intelligentiam, illud de psalmo sentimus: Et auferes spiritum eorum, et deficient, et in terram suam convertentur. Postea ergo quam de virtute Dei et justitia praedictis locutus est, Heliu se rursum ad Job convertens, dicit:
Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei. Numquid qui non amat judicium, sanari potest? Et quando tu eum qui justus est, intantum condemnas? Qui dicit regi, apostata: qui vocat duces impios. Manifestum est, inquit, quia is qui juste et recte judicare non diligit: neque sanare a vitiis animam, neque corrigere quemquam potest: 0729A et quomodo tu sanator es languorum nostrorum, qui iniquitates notare praesumis?
Qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum, dum disceptaret contra pauperem. Opus enim manuum ejus sunt universi. Secundum mysticos intellectus, principes isti Judaeorum, Scribae et Pharisaei, et sacerdotes possunt intelligi: quos in Evangelio increpat. Tyrannum vero eumdem populum Judaeorum, non ab re esse sentiamus, qui contra coetum sanctorum Ecclesiae, pauperem, humilem spiritu, contritum corde, rejiciendo hodie disceptat: quod facere et tempore apostolorum non desinebat, quando per omnes civitates contra eos pugnas et seditiones agebat. Hos igitur ut infideles et impios Dominus non cognoscet: quibusque etiam manifeste 0729B dicturus est: Non novi vos: discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem. Sequitur dicente Heliu de his, de quibus dicit superius:
Subito morientur, et in media nocte. Secundum sensum Apostoli est, qui ait istud de filiis tenebrarum. Cum enim dixerit pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Mediam vero noctem dictam ideo existimo, eo quod in profunda cordis caecitate positi, spiritualiter moriantur.
Turbabuntur populi, et pertransibunt, et auferent violentum absque manu. Oculi enim ejus super vias hominum: et omnes gressus eorum considerat. Secundum Psalmistam: Cum viderit, inquit, justus vindictam impiorum, exemplum videlicet peccatorum hominum pertimescens, manus suas lavabit in sanguine 0729C peccatoris. Hoc igitur modo turbabuntur populi, qua perturbatione terram sensibilem legimus conturbatam: sicut propheta ait ad Deum: Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones ejus quia mota est. Sic enim quasi boni viatores ad futurum saeculum pertransibunt, ubi locus non erit impio: aliter nullum habebit adjutorium violentus, quo defendi vel erui possit a pertrahentibus eum ad supplicium mortis.
Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis: ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem. Sive ut alii dixerunt in fine hujus versiculi, ut latitent qui faciunt iniquitatem. Quod utrumque secundum illud Psalmistae sensum est, ita dicentis: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam?
0729D Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium. Id est, si habuerit in potestate ut veniat, potest habere ut non veniat.
Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Ut de Heli sacerdote et Samuele, Saul et David, Judaeorum populo et gentium.
Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur. Quasi impios percussit eos in loco videntium. Sub his quoque verbis Heliu significasse potuit ob merita sua Judaeos nocte infidelitatis excaecandos, ut conterantur et humilientur, sicut propheta et Apostolus ait: Dedit illis Deus spiritum compunctionis.
Qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt, ut pervenire facerent 0730A ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum. Omnes enim peccatores et impii contra inditum sibi bonum naturae agunt: sicut Apostolus ait: Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt. Ubi autem cognoverunt Deum, nisi inspiratione et judicio mentis? Ubi ergo Deo gloriam suam habuerunt contemptui: ubi ab ea contra suam conscientiam recesserunt, omnesque vias mandatorum Dei, quas suis cordibus habent ingenitas, nosse et intelligere detrectarunt, cum hominibus quoque ita impie et injuste egerunt, ut ad Deum pauperum oppressorum clamor ascenderit. Sive Judaeos impios atque incredulos percussit Deus in loco videntium, id est, in lege Mosaica: ubi prophetae, qui videntes dicti sunt, inhabitant. In ipsa itaque spe legis, et 0730B promissorum compositione, tamquam in quodam videntium loco, juste percussi a Deo sunt: intantum ut oratio illius, qui propter nos pauper factus est cum esset dives, ascenderet ad Deum: Disperge illos in virtute tua. Sive viventes sunt omnes, qui in Christo ex fide vivunt: in hac enim spe positi, mente contemplantur futuram beatitudinem. In hoc igitur loco, ubi quasi fide stantes sunt, quidam sub fidei hujus vocabulo, habent speciem pietatis: virtutem autem ejus sunt abnegantes. Hi ipsi igitur, qui haeretici intelliguntur, in loco Dei male stantes, a Deo percutiuntur, apostolis et Ecclesiarum doctoribus, id est, pauperibus Christi contra eos resistentibus et ad Deum clamantibus.
Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? 0730C Propheta ait ad populum: Orate pro vita Nabuchodonosor, ut illius pace sit pax vobis. Sive pacem Ecclesiae, et quietem ipse concedit, quando non surgunt adversus eam pugnae persecutionum, sive quando haereticorum lites, et scandala conquiescunt. Nec non contra vitiorum bella, quietis et pacis silentium ipse donat: quando devictis eis, et velut acerrimis hostibus expugnatis, pax fit in homine summa virtutum. Quod autem ait:
Ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum? Et super gentes, et super omnes homines. Hoc est, quod nisi ipse dignatus fuerit se homini revelare: quis est qui possit eum suis viribus intueri, vel perscrutando ad majestatem ejus accedere?
0730D Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Quod manifeste in Saule rege apparuit, et sicut Dominus ait: Auferam de Jerusalem judicem, et prophetam, et sapientem, et consiliarium: et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Et Nabuchodonosor justo judicio Dei, multa regna, et plurimas nationes accepit. Potest, et diabolus homo iste intelligi, qui, perdita angelica dignitate, hominis nomen sortitus est: de quo Dominus ait in Evangelio: Inimicus homo hoc fecit. Hypocrita vero et simulator ideo est appellatus, quoniam transfigurat se in angelum lucis: cum ipse potius auctor sit tenebrarum, id est, omnium criminum et peccatorum inventor.
0731A Quia ergo ego locutus sum ad Deum: te quoque non prohibebo. Quasi in judicio constitutum, permittit eum interloqui, ut si quid forte sibi est dicendum, non taceat.
Si erravi, tu doce me. Si iniquitatem locutus sum, ultra non addam. Id est, non loquar.
Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? Tu enim coepisti loqui, et non ego. Quod si quid nosti melius, loquere. Tu dixisti quod iniquus esset Deus: quia a te iniquitatem, et injustitiam vitae, injusta correptione exigeret, cui necesse esset injuste afflictum contra eum loqui injusta, et ob hoc, inquit, displicuit tibi Deus dum ejus justitiam, qua te punit insontem, non vis veram esse justitiam.
Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat 0731B me. Heliu sanctum Job despiciens, convertit se ad eos qui cominus assistebant, et ita de beato Job definite pronuntians, ait ad eos:
Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam. Manifestum est.
Pater mi. Quia ab ipso est homo creatus, et conditus. Probetur Job, inquit Heliu: non examinetur, quod solet ad probationem eruditionis referri.
Probetur Job. Id est, manifestetur: probatum sit omnibus, cunctisque pateat, Job qualis sit: ante te probetur, inquam, Job.
Usque ad finem. Ne desinas ab homine iniquitatis. Id est, insit in eo jugiter plaga flagelli hujus: neque desinas infligere poenas operantibus iniquitatem.
Qui addidit super peccata sua blasphemiam. Id est, 0731C super hoc quod peccator est, addit ad cumulum peccatorum, ut in blasphemiae crimen erumpat, propter quod mala haec cruciatuum sustinet.
Inter nos interim constringatur, et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum. Condemnetur inter nos interim, ne et nobis in injustitiam reputetur: absque crimine nostro erit, si postmodum Deum provocare tentaverit.