Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XXXV.
Igitur Heliu haec rursum locutus est: Numquid aequa videtur tibi tua cogitatio, ut diceres: justior Deo sum? Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est, vel quid tibi proderit, si ego peccavero? Fieri potest, quod de sermonibus ubi asperius locutus est ad Deum, quam forsitan debuit, aliqua inde hic Heliu descripserit, 0731D et verborum suorum invidiose quasi sensus illius dicere voluerit.
Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum. Pro eo quod non potuerunt ei rationabiliter respondere.
Suspice ad coelum, et intuere ei, et contemplare aethera, quod altior te sit. Id est, cui te aequare praesumis? Hoc ait Heliu, qui Deum corporaliter locis contineri arbitrabatur: quod in excelsis tantum atque in sublimibus Deus Dominus commoretur.
Proinde si peccaveris, quid ei nocebis? Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? Quod ita dixisse mihi videtur, non enim, te peccante, Deo damni aliquid infertur: aut si pro multitudine 0732A peccatorum tuorum ulcisci te voluerit, numquid poteris ei contraire?
Porro si juste egeris, quid donabis, aut quid de manu tua accipiet? Hinc David dicit, quoniam bonorum meorum non eges.
Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua, et filium hominis adjuvabit justitia tua. Id est, homini nocere poterit impietas tua, si male agentem te aemulatus fuerit: quemadmodum filium hominis justitia tua adjuvabit, si vias tuas, cum recte incedis, imitetur.
Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum. Sub hac qualitate disputationis suae, Heliu sanctum Job talibus admiscet: eisque similem judicat, dum calumniatores 0732B et tyrannos, iniquos homines nominat, quorum calumniis, et potentia, homo, et filius hominis oppressi ingemiscunt. Et modo spiritualiter hunc hominem, et filium hominis, populum sanctum non absurde sentimus, qui propter unitatem totius corporis Ecclesiae, homo unus dicitur, sicut Apostolus ait, et secundum Psalmistam filius hominis appellatur, ita dicentem: Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi. Potest hoc et de invisibilibus inimicis dici: qui occulta impugnatione vitiorum, mentibus dominantur: propter quod fideles ejulantes in oratione ad Deum dicunt: Eripe me de inimicis meis, Deus meus.
Et non dixit. Quando utique affligebant praedictos, quos sibi per iniquam dominationem, Deo permittente, 0732C subegerant: ita ut hi sub tanta necessitate pressurarum positi ejularent, et clamarent ad Deum: illi non intenderunt animo, neque intenderunt in coelum, ut saperent quod Deo conditori suo haec omnia displicerent. Non dixit, inquam, apud semetipsam talia multitudo iniquorum sive daemonum.
Ubi est Deus qui fecit me? qui dedit carmina in nocte. Hoc ait Heliu. Cum ergo justos et recte viventes a supra dictis Deus tribulari permittat: consolationem tamen eis in nocte tribulationum concedit. Nox enim ipsa tribulatio intelligitur, secundum illud Psalmistae: Probasti cor meum et visitasti me in nocte; sicut et prosperitas aliquando dies dicitur, quoniam qui in prosperis est, quasi quadam felicitate illuminatur. Unde ait in psalmo: Per diem sol 0732D non uret te, neque luna per noctem. Tantam, inquit Heliu, tolerantiam justi homines a Deo accipiunt, ut etiam in nocte tribulationis, hymnorum spiritualium canticis delectentur. Canticum ergo ad exsultationem cordis, vel maxime pertinet. Proinde haec exsultatio de spe futuri gaudii nascitur in corde canentium, et faciunt more viatorum, quia ipsi ut viatores et peregrini transeunt per hunc mundum, qui ut ad destinatum sibi locum sine labore perveniant, cantico fatigationem itineris consolantur ac sublevant. Et juxta mysticos intellectus, noctem, secretum quoddam ac divinae disputationis remotum silentium intelligamus, quod aliis saeculis, sicut Apostolus ait: Non fuit revelatum filiis hominum. Quae nox sit in 0733A quatuor vigilias distributa, ut a principio mundi usque ad Christum Dominum nostrum hanc noctem dicamus, ut sit prima vigilia noctis hujus, ipse Adam primus, et pater hominum: per cujus conditionem evigilet animus humanus, ut credat creatorem omnium rerum Deum. Secunda vero vigilia sit tempore Noe, quo naufragium mundi factum sit, ut evigilent homines, ne et ipsi intereant. Tertia autem vigilia sancti Abrahae temporibus habeatur, per quem cognoscat mundus, quemadmodum sit fide vivendum, et Deo placendum. Quarta vero vigilia sit circa tempora prophetarum, qui aurorae et lumini diei appropinquantis viciniores fuerunt, quique in ipsum Christum proximum sibi diem pene electam noctem fidei oculis intendebant. In hac igitur nocte per singula 0733B tempora praedictorum, sive prophetiis, sive significationibus, de Christo laeta gaudioque plena praenuntiata sunt. Itemque ad illam comparationem futurae revelationis filiorum Dei, ubi gloriam aeterni illius diei percepturi sunt, et in re ipsa beatitudinem possessuri: nox est praesens haec vita, cui fructus sui in futurum absconditi sunt, et ideo adhuc nox est, quia nondum vides quod speras. Proinde in hac nocte exspectationis, hymni et cantica Scripturarum dicta sunt nobis, donec discussa nocte fidei ad diem aeternae mansionis perveniamus.
Qui docet nos super jumenta terrae, et super volucres coeli erudit nos. Docet in communibus eruditum, subtilioribus: docet non solum per naturae dona, sed etiam per gratiae munera. Secundum tropicum vero 0733C intellectum, jumenta, homines carnales plerumque intelliguntur, qui gulae et ventri, et luxuriae dediti sunt. Alii autem volatilibus comparantur, sive propter levitatem morum, sive propter superbiam, qua tumentes quasi in altum elevantur. Unde dicit Apostolus: Noli altum sapere. Et Dominus in Evangelio: Quia quod est in hominibus altum, abominatio est ante Deum. Nam in Graeco superbus ὑπερηφάνης dicitur, quod est super apparens, ut elatam mentem hominis, tumidamque significet.
Ibi clamabunt et non exaudiet, propter superbiam malorum. Quod dixit, ibi clamabunt, fortassis significare voluit locum poenarum, ubi non exaudiendi sunt peccatores, propter superbiam malorum: sive ut alii dixerunt, ab injuriis malorum, quia mali bonis 0733D et justis insectationis injurias irrogare non desinunt.
Non ergo frustra audiet Deus, et omnipotens causas singulorum intuebitur. Hoc ait, quod peccatores persistentes in malis suis, non audiat Deus: quoniam sine causa utique ad eum clament, qui non merentur audiri.
Etiam cum dixeris, non considerat: judicare coram illo, et exspecta eum. Quando vides, Job, quia non statim Deus reddit peccatoribus quae merentur, noli pusillanimitate frangi, ut in blasphemiam erumpas, et dicas Deum injustum, sive iniquum: sed judicare cum eo debes, id est, judiciis ejus consentire, non contra eum praesumptuoso judicio tuo in ejus injuriam prosilire.
0734A Nunc enim non infert furorem suum: nec ulciscitur scelus valde. Quoniam igitur statuit diem, in quo judicet de orbe terrarum, idcirco in hoc tempore vindictam justitiae suae non generaliter exercet. Et hoc totum in exprobrationem sancti Job loquitur, quem velut reum criminum in hoc malum poenarum, Dei sententia pro parte condemnat. Unde scribit, cui restent plurima, quae adhuc sit postmodum recepturus.
Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat. Juxta haec convictum sanctum Job Heliu arbitratur, et quadam verborum ratione conclusum.