Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XXXVI.
Addens quoque Heliu haec locutus est: Sustine me 0734B paululum et indicabo tibi. Adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. Id est, pro justitia et causa Dei.
Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum. Vere enim absque mendacio sermonis mei, et perfecta scientia probabitur tibi. Et in hoc quarto sermone suo, de singulari justitia Domini, profundum nimium, et copioso sermone prosequitur: ubi multa arcana in obscuro sacramentorum recondita, et longe remota mysteria dicere videtur.
Deus potentes non abjicit, cum et ipse sis potens: sed non salvat impios. Haec est justitiae ejus immensitas, et naturae bonae voluntas, ut nulli invideat, quia nemo ei, quamvis potens sit, potest coaequari.
Et judicium pauperibus tribuit. Juxta justitiae aequitatis 0734C suae tenorem. Sanctos autem et innocentes viros consuevit Scriptura divina pauperes appellare.
Non auferet a justo oculos suos. Hoc ait, et beatus David: Oculi Domini super justos, etc.
Et reges in solio collocat in perpetuum, et illic eriguntur. Hic reges non solum saeculi hujus, sed et Ecclesiae reges et praepositi intelligi possunt. Et secundum tropicos intellectus, reges, animi hominum sunt, qui corporibus recte dominantur, quibus in psalmo dicitur. Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram. Ita hi reges eriguntur a Deo, ut sedeant cum principibus.
Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis: indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt. Hi igitur in catenis fortibus, 0734D videlicet judicis Dei, et paupertatis funibus colligantur: id est, opem divini auxilii non habentes, poenis temporalibus quasi vinculis astringentur, omnis rei bonae inopes effecti pro qualitate meritorum.
Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate. Aurem, inquit, cordis ad obediendum sibi Deus per castigationes et secretas inspirationes aperiet.
Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria. Hoc est quod Salomon ait: Memoria justi cum laudibus.
Si autem non audierint: transibunt per gladium et consumentur in stultitia. Id est, si instruente Deo, 0735A qui docet hominem scientiam, audire contempserint, per gladium, id est, per hanc mortalitatem de hoc saeculo praeteribunt, ut in stultitia, id est, in illis locis, ubi stulti deputabuntur, qui dicunt in corde suo, non est Deus, aeternis cruciatibus consumantur.
Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint. Ipsum sanctum Job apertius in hoc videtur Heliu quasi ex obliquo percutere, quod et ipse quasi callide et nequiter ageret: virum quoque egregium simularet. Quique etiam cum esset vinctus plagae hujus compedibus, clamare ad Deum, et invocare eum, ut a laqueis poenalibus illigatus absolveretur, minime curaret, quod utique desperatione sive contemptu faceret. De caeteris quoque 0735B peccatoribus similiter hoc ipsum potest intelligi, qui cum venerint in profundum malorum, contemnent: et de Judaeis, et de haereticis, qui ficta dogmata quasi veritatis velamine operientes, in noctis perfidia obstinato et obturato corde persistunt.
Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos. Vitiosos et vitia esse noverimus, quae sicut de virtutibus animi nihil in se habent quietum, virile, et frugi, sed totum turbulentum, remissum et fragile: ita necesse est ut velut tempestate animam semper suis illecebris inquietent, portumque virtutum hominem non sinant apprehendere, et fit istis talibus fluctibus, quod Salomon ait, ut jaceat anima tamquam in corde maris, et velut gubernator in magna tempestate. Vel aliter tempestas 0735C adventus ac judicium Dei est, de quo dicit, in circumitu ejus tempestas valida.
Eripiet de angustia sua pauperem. Pauperem Salvatorem nostrum intelligimus, qui propter nos pauper factus est, qui in diebus carnis suae, preces ac supplicationes Patri obtulit, ut posset a morte salvum facere pauperem, sanctum populum Dei humilem spiritu. Vel pauperem quemlibet justorum eruet de angustia pressurarum, sicut etiam in divinis Scripturis diverso modo legimus liberatos.
Et revelabit in tribulatione aurem ejus. Id est, fortis sit unusquisque eorum in tribulatione, corroborante visitatione divina, quando a Deo homo tribulari permittitur, consolationem in aure cordis Domini, illic audiendo percipiet.
0735D Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se. Hoc in loco infernorum habitacula ab Heliu describuntur, quae immensa capacitate sui, fundamentum non habeant. Ad quorum tamen fundamenta in prophetis legimus, luciferum qui mane oriebatur depositum: multitudines quoque regum, et populos innumerabiles gentium. Ore autem angusto inferi ideo appellantur, eo quod amplum sit ad recipiendum, angustum ad dimittendum quoniam mortuos intra se teneant, et eos ad vitam non patiantur exire. David quoque sanctus similiter ait ad Deum: Libera me ex odientibus me, et de profundis aquarum. Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum: neque urgeat 0736A super me puteus os suum. Proinde noverimus quia loca infernalium ergastulorum, secundum fidem Scripturarum, inter immensas abyssi aquas sint constituta: ab illis inferi sedibus nullus homo merito suo liberatus est, nisi gratia Domini nostri Jesu Christi. Et non solum, inquit Heliu, a tartareis angustiis liberaberis, verum etiam in latissimo refrigerii nemore, velut in campis spatiosis liber incedes.
Requies autem mensae tuae erit plena pinguedine. Amoenitatem paradisi, et jucunditatem, requiem nominando significavit. Immensam vero abundantiam vitae beatae, quae esset plena ubertatis pinguedine, ac loci illius felicis referta deliciis, voluit demonstrare: cujus terram sanctam mansueti secundum 0736B repromissionem Domini possidebunt.
Causa tua quasi impii judicata est, causam judiciumque recipies. Judicio Dei ut impius, et poenarum debitor reus inventus es, et idcirco secundum meritum causae tuae, judicium severissimum recepisti. Et ubi dictum est, causam judiciumque recipies, alii dixerunt, propter impietatem munerum, quae accipiebant: ubi sub pluralitate locutionis, sanctum Job Heliu videtur ferire sermonibus.
Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas; nec multitudo donorum inclinet te. Docetur ab Heliu vir patientiae et integritatis virtute fortissimus. Optimus judex est, qui his pessimis, iracundia et cupiditate, duobus vitiis non tenetur: quibus hoc loco ab Heliu sanctus vir correptus arguitur.
0736C Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine. Id est, nec parvos nec magnos tua injusta opprimas dominatione, vel omnes motus depone fortitudine superbiae roboratus.
Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis. Jam sufficit hucusque in hac caecitate vixisse. Jam ad lucem prudentiae ac justitiae venire contende: sive noctem quam tibi ex diversis peccatis contexuisti, ut in ea velut in continuis ac jugibus et perpetuis tenebris ambulares: jam quaeso, ait, ne adhuc protrahas, et tamquam restem addendo peccata peccatis, in longum delecteris extendere: lumine ergo correptionis hujus jam finem talibus impone peccatis: nam protractione hac inemendabilis vita tua fiet, ut pro omnibus malis operibus tuis, populorum preces 0736D ascendant ab Deum: quos utique iniquissime deprimebas, interpellantium contra te, suasque miserias sibi a te irrogatas, ante sedem divinae justitiae deponentium.
Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim coepisti sequi post miseriam. Hoc, inquit Heliu, ne in desperationem declines peto, et blasphemiae iniquitatem jam caveas, sed reverti festines ad Deum. Video enim te post hujus plagae tuae horrendam miseriam, ad interitum tuum, hanc impietatis sequi velle perniciem, et voluntatem tuam, et cogitationem, ad adversarium mittere pusillanimitate dejectum.
Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. Si poterit ei esse quispiam, 0737A et potentia et virtute similis, poterit et justitia atque sapientia, legisque multiplicatione, judiciis quoque ejus similis inveniri. Et ideo cognosce, ait, quia nullus a Deo, qui solus est et fortis et sapiens, injuste poterit condemnari.
Quis poterit scrutari vias ejus. Quis utique, nisi impius, superbus, sive sacrilegus, vias divinorum operum scrutari praesumat? quod non licet; et tamen quantavis intentione mentis perquirat, eas invenire non poterit.
Aut quis audet ei dicere: Operatus es iniquitatem? Quis ergo tam temerarius, et iniquus atque injustus, qui hoc audeat loqui? Haec omnia in injuriam Job dicuntur.
Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt 0737B viri. Vel omne generale opus ejus, vel certe speciale opus ejus. Super omnia enim magna, et mirabilia opera ejus, est dispensationis Christi mysterium, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Alii dixerunt: Memento, quia magna sint ejus opera, quae laudaverunt viri. De omnibus operibus Dei dicit, quae sancti viri in honorem divinae venerationis merito laudaverunt.
Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul. Per naturae bonum, notitia creatoris inest cordibus hominum; et quamvis aliquis tam parvus sit et frigidus, ut alienus esse studeat a creatore suo Deo, nullus tamen est qui se abscondit a calore ejus. Et ideo unusquisque mortalium, licet de longe, sentit et intelligit, dissimiliter quidem omnino, quia 0737C non tamquam corpus aut sicut quemcumque spiritum creatum, ita sentit esse Deum, sive intelligit, sed alio multo et ineffabili modo, quo Deus acie mentis est intuendus: ubi in ipso obtutu cordis intelligendo, videt homo quod supra ipsum est illud divinum nomen, quod contemplari conatur.
Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram. Numerus annorum ejus inaestimabilis. Vincens scientiam nostram magnitudine scientiae suae et altitudine judiciorum suorum.
Qui aufert stillas pluviae, et effundit imbres ad instar gurgitum. Hanc ergo pluviam, legem Moysi intelligamus, quae de coelo velut pluvia venit populo Judaeorum. Et pluvia dicta est propter praeceptorum multitudinem, sicut et ipse Moyses de eadem gente 0737D Judaeorum ait, dicens; Exspectetur sicut pluvia eloquium meum. Hujus igitur pluviae stillas de illa gente abstulit Deus, ut est vel de incarnatione vel passione, vel de resurrectione Christi, quae Judaei credere excaecato corde noluerunt, quae sunt parva quidem mandata legalia, ut ea ad Evangelii fidem transferret, sicut ait Apostolus: Verbum enim consummans et brevians in iniquitate, et reliqua. Et de his stillis, parvisque guttis, tonante Evangelio, praedicationis Christi imbres effusi sunt super terram. Et hi imbres ad instar gurgitum esse dicuntur: qui utique cum in terram copiose descendant, profunditatem in se et obscuritatem continent mysteriorum, quae in Lege et prophetis per figuras et similitudines dicta 0738A vel facta sunt, in revelatione adventus Domini, obscuritate sui et profunditate mysteriorum, veluti clausa signa inventa sunt. Imbrium vero nomine, large effusam gratiam Spiritus sancti esse noverimus, sicut ait Apostolus, per lavacrum generationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum.
Qui de nubibus fluunt, quae praetexunt cuncta desuper. Nubes scimus plerumque in Scripturis sanctos appellari, sicut et manifestum est quodam loco, dicente Domino: Et nubibus mandabo, ne pluant super eam pluviam: id est, vineam, quod est, super gentem peccatricem Judaeorum: verbis suis salutis pluviam non effunderent. De talibus igitur nubibus, apostolis videlicet, et apostolicis viris, praedicatoribus 0738B veritatis, illi imbres pluunt talem pluviam, quae habeat in se similitudinem gurgitum, propter arcanorum coelestium opacitatem: ubi congrue illud Davidicum dicitur: Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Hae igitur nubes, inquam, per quas imbres gurgitum fluunt in terram, praetexunt cuncta desuper. Habentes enim intra se aquas Evangelii, ut flumina de ventre eorum fluant aquae vivae, de superioribus mysteriis, quasi quodam praetextu, et obscuritate aquarum, obstaculum carnalibus faciunt et terrenis.
Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, et fulgurare lumine suo, desuper cardines quoque maris operiet. Ita enim praedictas nubes extendit, ut de eis in omnem terram exierit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba illorum: quemadmodum postea 0738C locutus est ad discipulos suos, id est, nubes suas, dicens; Et eritis mihi testes in Jerusalem, et Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae: per quas utique nubes sua fulgura praedicationis resplenduerunt, et nominis Christi fama de coelo velut lumen effulsit. Maris etiam, mundi videlicet hujus cardines occupavit: sive cardines mundi possumus intelligere principes, et capita gentium diversarum: quorum erroribus ac pravis doctrinarum suasionibus mundus in loco superstitionis daemoniorum velut in cardine vertebatur.
Per haec enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus. Istis enim rebus sacramentorum praedictis, statuit Deus pietatis suae judicio universis populis misereri, et dare escas doctrinae verbi sui, sive 0738D mysteriorum cunctis mortalibus, secundum quod ipse ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi.
In manibus abscondit lucem, et praecipit ei ut rursus adveniat. Potestate justi judicii sui, lumen notitiae suae abscondit a peccatoribus malum operantibus, et venire eam ad illuminationem mentis praecipit; si Deum adjutorem ejus quispiam fideliter quaereret.
Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere. Deus luce manifestationis suae fidelem sibi amicum in corde docet et instruit. Erudiens quoque annuntiat ei, quod lux sive illa illuminationis gratia, sive divinorum charitas promissorum 0739A possessio ejus sit, et ad eam, si disponat ascensiones in corde suo, quotidie proficiendo perveniat.