Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XXXVII.
Super hoc expavit cor meum. Sive obstupuit cor meum, ut alii dixerunt.
Et emotum est de loco suo. Praedictis divinis mysteriis, et luce cognitionis Dei patefacta, quae nisi amicis Dei et fidelibus demonstratur: perterritum est, inquit, cor meum Heliu, et zelo ignorantiae ad sacramentorum cognitionem translatum.
Audiet auditionem in terrore vocis ejus, et sonum de ore illius procedentem. Quemadmodum vult Deus audite quod dicit, ita audite; quoniam terret vox ejus tantis sacramentis mysteriorum praevalida: sonumque 0739B oris ejus, sive ut alii dixerunt, strepitum, pari modo audite. Hic ergo sonus est maxillarum Dei, qui forte idcirco sonus dictus est, non simpliciter sermo, ut inobedientia surdos, et obdurato corde incredulos vox clarior percuteret, et totos ad timendum Dominum commoveret.
Subter omnes coelos ipse considerat, et lumen illius super terminos terrae. Quid sit hoc mirum de omnipotentia Dei, qui ubique est in coelo, et in terra, in mari, et in abyssis. Sed videamus secundum allegoricum intellectum, quid sit quod de Deo Heliu ait; Subter omnes coelos considerat. Sanctos viros, coelos Scriptura divina appellare consuevit, propter coelestem utique conversationem, quibus ita dicitur: conversatio vestra in coelis est. Dominus ergo subter 0739C hos coelos considerat, vel dum ea quae intra eos sunt, arcanorum scrutator introspicit, vel dum imbecillitatem corporum eorum, quae animi imperio crucis virtute subdiderint, gubernat ac sustinet, et contra carnalium passionum bella corroborat. Secundum hunc sensum est, quod timore concussus Propheta, ait: Et subtus me turbata est habitudo mea. Termini quoque, sive fines terrae ipsi sancti sunt, finem terrenis passionibus et cupiditatibus imponentes, eo quod non sint in medio Babylonis, nec saeculi hujus vitiis circumdentur, secundum quod Petrus apostolus ait; Christus igitur in carne passus, reliquit nobis exemplum, quia passus est in carne, desiit esse a peccatis, ut jam non hominum desideriis, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne, vivat temporis: id est, 0739D vivens pro tempore, desinentibus in carne peccatis, velut in finibus habitet carnis. In his finibus posita regina Saba, quae typum gerebat Ecclesiae, veri Salomonis meruit audire sapientiam. Tales igitur terminos Deus lumine gratiae suae atque agnitionis illustrat.
Post eum rugiet sonitus. Sive ut alii dixerunt; fremet vox.
Tonabit voce magnitudinis suae, et non investigabitur cum audita fuerit vox ejus. Cum positis in extremo terrae hominibus, Deus in memoriam venerit, illico super infirmitate mortalitatis suae, gementes ad eum rugient, sicut propheta ait: Rugiebam a gemitu cordis mei; et tunc hic rugitus faciet sonitum in affectu orationis, clamantium ad Deum, qui perveniat 0740A usque in coelum. Unde et tonabit eis Dominus voce praeceptorum suorum, ut timeant a facie ejus. Quo fragore tonitrui simul agnosce, quia Deus ante desiderium eorum investigabilis sit et immensus.
Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui fecit magna et inscrutabilia. Alii dixerunt: tonabit Deus. Deus mirabiliter operatur, quando istud tonitruum nominis sui, quo in toto mundo famae ejus notitia crebrescit, in auribus facit animae personare.
Qui praecipit nivi, ut descendat super terram, et hyemis pluviis, et imbri fortitudinis suae. Nivem candorem gratiae, quae per baptismum fidelibus Spiritus sancti dona tribuitur, superius diximus posse significari, et exempla illic testimoniorum de Scripturis multa protulimus, de quibus et illud Davidicum, ubi 0740B ait in psalmo: Nive dealbabuntur in Selmon, quod est in umbra. Hoc igitur ait, quod coelestis, id est, Deus de coelo veniens, reges quoque discreturus sit, et separaturus: sive in umbra sint dealbandi; ubi hoc mihi significare videtur, quia regeneratio vetustissimorum hominum in Christo, obumbrante Spiritu sancto, esset efficienda. Haec igitur gratia, nivis nomine significata, ex praecepto divinitatis descendit in terram, quod est, per Jesum Christum venit ad homines, per quam vetustas nostra instauraretur in melius. Contra hanc gratiam Christi, tribulationes persecutionum futuras in pluviis hyemalibus voluit indicare, et propter graves pressuras hyemales pluvias dixit: quas tamen imber fortitudinis Spiritus sancti esset superaturus, quia eis dictum est: Non 0740C enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua. In manu, id est, in liberi arbitrii potestate, secundum imaginem et similitudinem Dei, qua homo est a Deo conditus et creatus: habet hanc sapientiam veluti quodam signo divinae operationis impressam, ut juxta liberi arbitrii judicium noverit unusquisque hominum opera sua, sive ut alii dixerunt, infirmitatem suam noverit, id est, ut vasa fragilia se subita morte confringi.
Ingredietur bestia latibulum suum, et in antro suo morabitur. Bestiam istam, inventorem malorum diabolum non absurde sentimus, qui idcirco, et singularis ferus dicitur, quia praecedit, sive superat malitia 0740D ejus malitiam omnium operantium iniquitatem. Haec igitur bestia rationabilis ingreditur latibulum suum, pectus scilicet humanum: quando ex permissu judicii Dei, potestatem accipit hominibus dominandi, et in antrum quod suum fecit, sibi constituit habitationem. Sive antrum vel etiam latibulum diaboli, omnes peccatores intelligendi sunt: duri videlicet infidelitate vel saxei, quos vitiis suis atque illecebris possidet, et in quorum cordibus criminibusque requiescit.
Ab interioribus egredietur tempestas, et ab arcturo frigus. Non mihi videtur quod de istius mundi plagis, sive qualitatibus, vel etiam secretis ejus motibus dixerit: sed, quemadmodum diximus antrum 0741A sive latibulum daemoniorum, esse humana praecordia: ita haec interiora cum ea ingressi fuerint, secreta eorum et abdita intelligamus consilia: unde in hunc mundum persecutionum tempestates venire creduntur, ut et peccatores conterant, sicut Aegyptios, quibus venit immissio per angelos malos. Et sancti eadem tempestate tribulationum nimia conturbentur, sicut quidam eorum ait: Gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere: Frigus quoque ejus infidelitatis immittitur, ut a charitate Dei, et calore fidei discedentes, in algorem negationis incurrant: quae omnia immittunt daemones per ministerium, et sententias principum, et infidelium potestatum. Arcturus vero, quia in sinistra mundi est constitutus, adversariam partem significat: 0741B de cujus climate ventus aquilo gelidus spirat contra meridiem.
Flante Deo concrescit gelu, et rursum latissime funduntur aquae. Quod hic dixit flante Deo concrescere aquas, id est, glaciari, et concretas fieri, in psalmo e contrario dicit: Flabit, inquit, spiritus ejus, et fluent aquae: id est resolventur ac defluent. Sed sive hic flante Deo, sive in psalmo, flabit spiritus ejus, jubente Deo, sive jubebit spiritus, intelligere possumus. Et quod hic dixit, concrescit gelu, hoc in psalmi superiore versiculo ait: Emittit crystallum suum sicut frusta panis. Ita autem hyemali tempore fieri novimus, ut flante, id est, jubente Deo, nimio frigore densentur, vel etiam concrescant aquae, et iterum tempore aeris resolvantur. Secundum mysticos 0741C vero intellectus in praeteritis generationibus, ob meritum suum relinquente Deo genus humanum, flatu oris Dei, et justitiae ejus manante sententia, dum removetur ab igne divino, omnis creatura concreta est tamquam gelu, et a vera Dei cognitione, frigoris sui immensitate constricta. Nunc vero per gratiam Domini et Salvatoris nostri, sicut ait Petrus apostolus: Tempora ignorantiae despiciens Deus, rursum ab illo algore oblivionis atque duritia, quae sicut longi temporis gelu obduruerat, charitatis Dei igne solvuntur aquae populorum, ut fluant et recurrant ad Deum.
Frumentum desiderat nubes. Hoc est frumentum, de quo Dominus in Evangelio ait per parabolam, dicens: Colligite zizania in fasciculos ad comburendum, 0741D triticum autem congretate in horreum meum. Proinde hoc vivum frumentum, doctores quosque Ecclesiae, qui velut nubes portant aquas Evangelii, audire desiderat, sicut et illi qui erant de hoc frumento dominico, habitantes Antiochiae Pisidiae, rogabant Paulum et Barnabam, ut loquerentur eis verbum Dei, quod fecerunt apostoli suadentes permanere in gratia Dei. Cornelius quoque ad Petrum ait: Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus, audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino. Et Moyses ait: Excipiat velut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea. Unde et Apostolus ait: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Haec nubes potest, et ipse Dominus, id est, assumptus 0742A homo in Deum intelligi, sicut propheta praenuntiavit, dicens: Ecce descendit Dominus in nube levi in Aegyptum. Per quem divina gratia, et doctrina coelestis, mundo effundenda praenuntiabatur. Et pulchre nubes levis dicitur: sive quia ipse Salvator peccatum non fecit Agnus Dei, sive quia virgo Maria, mater Domini, non ex virili semine aggravata, levis nubes est dicta.
Et nubes spargunt lumen suum. Quae lustrant cuncta per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod praecepit illis super faciem orbis terrarum. Lumen utique Evangelii praedicationum coruscatione mittentes: lumen Evangelii spargunt supra corda credentium. Alii vero interpretes dixerunt: Et ipsa per circumitum vertitur in gubernaculis, 0742B ad operanda omnia quae mandaverat eis. Haec sunt igitur quae mandavit, et praecepit caeteris nubibus suis dicens: Ite in universum mundum, praedicate Evangelium universae creaturae. Proinde quasi vento spiritu Dei, quo ut nubes agebantur, prohibiti sunt ire Bithyniam, et de Judaea Romam illis transire praeceptum, et ita sicut editio continet, orbem universum lustrantes circumierunt.
Sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiae suae eas jusserit inveniri. Hoc est quod ipse Dominus ait in Evangelio: Eritis mihi testes in Jerusalem, et Samaria, et usque ad ultimum terrae: ubi illud praecipue intuendum est, quod ait: In quocumque loco misericordiae suae jusserit inveniri: ubi per gratiam Christi atque pietatis suae 0742C misericordiam, significavit ad fidem revocandos.
Ausculta haec, Job, sta, et considera mirabilia Dei. Admonet Heliu, ut sacramenta in Christo et Ecclesia adimplenda, Job aure cordis diligenter intendat, et in mentis suae specula constitutus, ubi etiam vigilantia contuendi docetur stare: consideret miraculorum Dei futura mysteria, quae per nubes rationales operaturus sit.
Numquid scis, quando praecepit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus? More prophetarum pro factis futura commemorat. Praecipit igitur Deus pluviis evangelicis, ut nubium suarum lucem, id est, sancta opera sua doctores per infusionem fidei demonstrarent: et haec ad illuminandos homines misericordia coelestis operatur.
0742D Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias? Hic dum dicit perfectas scientias, de rationalibus se nubibus evidenter ostendit dicere, et praedicatorum viis, et subtilium sensuum semitis. Dic mihi, quaeso, si cognoscere potuisti quae semitae in nubibus sunt magnae et perfectae scientiae? Figurabat, haec dicendo, apostolicas nubes, quarum una citissima nubes ait ad Salvatorem: Tu es Christus Filius Dei vivi, quae quoniam suspensa a terra, et proxima erat coelo, respondet ei Dominus: Hoc tibi non revelavit caro, et sanguis, sed Pater meus. Alius vero apostolus tamquam nubes plena aquis perfectae scientiae, a tonitruo Evangelii copiosum imbrem effundit ita dicens, In principio erat Verbum, etc. Quo 0743A validissimo tonitruo ubique resonante, ut omnem terram ad fidem religionis tremore concuteret: alius in Judaea per iteratam nativitatem exortus, velut parva nubecula ita crevit, et flante spiritu dilatatus est, ut pluvias mysteriorum a saeculis secretorum perfectae scientiae, usque ad Illyricum spargeret, aliasque totius mundi regiones largis effusionibus irrigaret. Et hinc est ut aliqui eorum appellarentur filii tonitrui, alius vero diceretur filius suspendentis aquas.
Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra Austro? Alii dixerunt, tua stola calida est. Hoc quidem verum est, quod meridianus ventus sit calidus, quo flante etiam vestimenta hominum, vel corporum, quae animarum vestimenta sunt, concalescunt. 0743B Sed quia nubes, homines sanctos, veritas prophetiae nos intelligere compulit ventum calidum a meridie spirantem, ferventem fidem, vel gratiam Spiritus sancti ardentem, et clarius illuminantem intelligamus, vel ipsum Dominum nostrum, de quo legimus: Deus ab Austro veniet, quo rationalem terram perflante, virtutes animi, quae sunt vestimenta interioris hominis, inardescunt, et ideo vestimenta appellantur, quoniam ipsi, qui eis utitur, pulchram animam faciunt, et decoram. Et ob hoc hortatur Apostolus dicens. Fratres, induite vos sicut electi Dei, et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, etc. Et haec igitur ab Heliu, sicut et alia, spiritu prophetiae dicuntur.
0743C Tu forsitan cum eo fabricatus es coelos, qui solidissimi, quasi aere fusi sunt. Haec ab Heliu juxta litteram in injuriam Job per ironiam dicuntur. Haec igitur prima fronte intellectus hujus dicta sint. Nunc vero secundum prophetiae spiritum, sensum mysticum persequamur, ut coelos Scripturas sanctas intelligamus, quae de coelo datae sunt hominibus, quarum perpetuitatem ex aeris soliditate voluit demonstrare. Sed dicit quispiam: quomodo aeternae erunt Scripturae divinae, si mundus certo fine, Deo denuntiante, est terminandus? sic enim ait in Evangelio: Coelum et terra transibunt. Verum est quidem, quod librorum pelliculae cum ipsis litteris abolendae sunt; sed quia subjungit Dominus, Verba vero mea non praeteribunt: procul dubio quod eisdem apicibus 0743D pollicetur, erit aeternum. Hos igitur coelos, ait Heliu, in quibus est divinitatis secreta dispositio, tu forsitan cum Deo, velut simili pollens sapientia, fabricatus es: quos Deus aeternus ante mundi constitutionem praefinivit quandoque erumpere in corpora litterarum, qui in illo aeternaliter erant, non jam existentes, sed ipsi soli praescientiae suae luce conspicui. Et coelos, sanctos angelos non absurde sentimus, qui propter coelorum habitationem, rectissime coeli dicuntur, et sunt velut aes aeternitate solidati. De quibus Psalmista singulari nomine ait: Coelum coeli Domino. Secundum tropicum intellectum coeli, sancti omnes propter coelestem conversationem et propter praedicationem mandatorum coelestium nuncupantur. 0744A Heliu autem si prophetiae spiritum habuit, secundum hunc intellectum quem diximus, potuit contemplatione mentis suae haec in Christo revelanda cognoscere, et aliis modis, quibus videtur coelorum nuncupationem sensisse, licet hoc ipsum in irrisionem sancti Job dici non debuerit.
Ostende nobis, quid dicamus illi. Nos quippe involvimur tenebris. Insultantis verbum est, et exprobrantis, ostende nobis, cum illud verbum dicat, sed ad comparationem scientiae sub ignorantiae tenebris commanent. Nam quomodo a sancto Job discere inquirit, quem in verbis suis reprehendit et reprobat. Ostende, inquit, o Job, si aliquid amplius, et melius nosse te arbitraris, quoniam nos grandis ignorantiae atque inscientiae tenebris detinemur. Certum est 0744B ergo quod Heliu deridens Job atque subsannans haec dicat.
Quis narrabit ei quae loquor? Etiamsi locutus fuerit homo, devorabitur. Dixi tibi quidem, o Job, ut ostenderes mihi quid loqui possem: sed haec ipsa quae de Deo dico, quis ei ausus est loqui? Certe si locutus fuerit quispiam, quod ei omnino non expedit, pro hoc ipso peccato temeritatis et irreverentiae devorabitur, ut hic Heliu ait. Ita in psalmis legimus: Devorati sunt juxta petram judices eorum: ubi intelligitur, peccato diffidentiae devoratos atque absorptos judices populi Israelis in eremo, qui non crediderunt quod possent de petra aquarum flumina virtute divinae promissionis educi.
At nunc non vident lucem. Subito aer cogetur in 0744C nubes, et ventus transiens fugabit eas. Ita infelicitate hujusmodi excaecati sunt, ut fiant quemadmodum aer quando crassescit in nubes, et ita in justo judicio Dei velut venti in impetu auferentur, sicut impii, quos dejicit ventus a facie terrae. Alii dixerunt: Omnibus autem non est visibile lumen, quod fulget in nubibus, et spiritus transit et fugabit eas. Hic mysticum nescio quid locutus est, quod jam non omnibus resplendet illuminatio Evangelii. His utique non resplendet, quorum sensus excaecavit Deus, ut non videant lumen Evangelii gloriae Christi, qui est imago invisibilis Patris. Hic igitur spiritus justae sententiae Dei fugabit eos a coetu beatorum, ut non videant lumen Evangelii gloriae Christi.
Ab Aquilone aurum veniet, et a Deo formidolosa 0744D laudatio. Audivi quemdam ita dicentem, quod aestatis tempore, sole in aquilone nascente, aurora ardentior rutilat, ita ut ipse sol colorem aureum praeferat: et inde Heliu loqui videatur aurum venire, id est, mundo flammeam rotam solis oboriri, et super hoc praeclarum sidus sit ad Deum hominibus formidolosa laudatio. Nos autem aurum sanctos intelligimus, qui secundum spiritualem sensum ab aquilone diabolo, sanguine Domini redimuntur. Hoc igitur modo venit ad Deum coetus sanctorum cum tremore laudantium eum, ac sibi cum quadam formidine, incredibile arbitrantium, quod potuerunt de hoste gravissimo liberari. Quotidie quoque examinationibus, velut aurum flammis tentationum excoctum, de fornace 0745A mundi istius eruuntur. Alii dixerunt, Ab aquilone nubes coloris aurei, in his est magna gloria et honor omnipotentis: non invenimus similitudinem virtutis ejus. Ita enim sanctos homines, qui sunt nubes Dei, tentat frigor aquilonis, ut eos pretiosos, et igne charitatis rutilos reddat. Et idcirco magna gloria Domini et honor omnipotentis est. Non invenitur alius similis virtutis ejus, qui tanta bona ex rebus contrariis speret.
Digne eum invenire non possumus. Magnus fortitudine et judicio et justitia, et enarrari non potest. Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes. Quoniam, inquit, sicut fortitudine magnus et potens est Deus: ita judicio et justitia verus est, et enarrari non potest. Idcirco 0745B sicuti est, a creatura sua quae adeo imbecillis est et infirma, non potest inveniri: propter quod magni viri atque cordati non praesument scrutari incomprehensibilem, neque contemplari invisibilem conabuntur. Hoc autem totum in sancti Job exprobrationem dicitur: qui dixerit se a Deo sine ullo iniquitatis merito flagellatum. Alii dixerunt: Qui juste judicat, non putas audire eum? propterea timebunt eum homines, timebunt quoque et sapientes: hoc inquiunt, quia Deus juste judicat, apud quem non est personarum acceptio. Omnes sapientes et idiotae, considerantes semetipsos, timebunt eum: scientes quia secundum modum justitiae suae ultor iniquitatum est: exaudiet enim iniqua patientes.