Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XXXVIII.
0745C
Respondens autem Dominus Job de turbine dixit. Sermone terribili et increpativo arguendus Job, responsum a Domino accepit, hoc enim ipsum quod de turbine dicitur, ad terrorem pertinet objurgationis, quod esset, ut dixi, increpandus a Domino. Dixerat enim Job se justum injuste a Domino castigatum: de turbine ergo Dominus ait.
Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? His verbis amovetur Heliu cum suis confusis atque permixtis disputationibus contra Job: ubi Dei verba videntur intelligi. Et si tu, o Job, loquendo talia in me, delicta aliqua commisisti: iste quis est qui te audeat redarguere, praesertim cum ad increpandum non sit idoneus, qui velut melior 0745D objurgare te debeat? Amoto igitur Heliu de medio cum imperitis ejus sententiis, convertit se Dominus ad Job, et ait ei, ut ad increpationem ejus audiendam se praepararet, dicens hoc modo:
Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi. Omnis igitur qui cum Deo est locuturus, lumbos prius castitate jubetur accingere. Populus etiam legem auditurus, et pascha celebraturus in eremo, lumbos mentis jubetur accingere, ne fluctuantes sinus carnalium cogitationum, gressum sanctae conversationis impediant, vel super lumbos nostros corporeos vestimenta praecingimus. Dicendo ergo:
Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? Indica 0746A mihi, si habes intelligentiam. Deo respondere non potuit: quasi hoc modo loquitur ei Deus. Tu igitur, Job, qui circa unum homunculum injuste me arguis operari: ubi eras cum ego mundum, quem ex nihilo feceram, gubernarem? et cum omnem creaturam moderatione justitiae regam, in te eram injustitiae aliquid acturus? Hic Deus hoc sermone sub animalium, aviumque nominibus, magna et valde obscura, et Ecclesiae sacramenta contexit. Deus ergo secundum mysticos intellectus in praedestinatione apostolos praecipuos sanctos Ecclesiae fundamenta constituit, sicut ait apostolus: Superaedificati, inquit, super fundamenta apostolorum et prophetarum. Sive, ut alii dixerunt, Ubi eras cum fundarem terram, id est, cum Ecclesiam de terra humani generis congregatam, 0746B virtute fidei stabilirem.
Quis posuit mensuras ejus, si nosti, vel quis tetendit super eam lineam? Virtutem suam Deus, et potentiam mensurasque, et mundi conditionem describit, super quem lineam boni rectique operis sui tetenderit. Aliter: mensurae Ecclesiae sunt a solis ortu usque ad occasum: in qua adhuc mensurae intelligi possunt, aequalitas et plenitudo Trinitatis, cui Ecclesiae dicitur per prophetam: In exortu ejus dilata locum tabernaculi tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas, longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida, ad dextram et sinistram penetrabis: semen enim tuum gentes haereditabit, et civitates desertas inhabitabit. Super has igitur mensuras locorum omnium, universum mundum rectae fidei tetendit, 0746C ut esset omnibus in Christum credentibus labium unum: haec ergo mysteria ante saecula constituta, Job quippe qui dum non esset, scire non potuit. Sive mensuras Ecclesiae, diversitates gratiarum recte intelligimus, quas Apostolus divisiones spiritus appellavit, qui ita cum de diversis gratiis diceret, ait: Haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens unicuique prout vult. Item ait: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Per has igitur gratias intentio est contemplationis, velut linea recte credentium in Deo, sicut dicitur in Actibus Apostolorum: Erat illis cor unum et anima una in Deum.
Super quo bases illius solidatae sunt? Unde potuit creatura rationalis et sapiens opus Creatoris, antequam 0746D esset ipsa, cognoscere, cum etiam nunc vix posset aliqua ex operibus ejus sensus attingere. Aliter, super quo bases terrae Ecclesiae solide stabiliuntur, nisi super Christum petram, qui est principium fundamentorum ejus. Bases autem Ecclesiae sunt sancti quique potentes et fortes, a quibus eadem sustinetur et regitur. Alii dixerunt: Super quo circuli ejus fixi sunt? ut intelligamus pondus roboris mundi secundum illum sensum esse, quo Psalmista de hoc loquitur, dicens: Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur. Circuli enim rotundi figura est, figuris caeteris pulchrior. Nam circulus ex omni parte sibi est congruus et aequalis; totusque per semetipsum solidus vadit, et inter oculorum aciem, per 0747A suum infinitum habitum, quia sine ullo fine semper in semetipsum recurrit, et inexplicabiliter ducitur. Hic igitur significare mihi videtur hominem in nullo sibi adversantem neque se ex parte aliqua oppugnantem, quales erunt in futuro beato saeculo: tunc enim caro non concupiscet adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Quamvis hujus pacis beatitudinem etiam in hoc saeculo nonnulli sancti ex parte praesenserint: non quidem nullam interioris exteriorisque se in ipsis sentiendo discordiam, sed hostilem vitiorum exercitum resistentibus fortiores superando virtutibus, ut Helcana, pater sancti Samuelis, vir unus dictus est. Sic itaque totus in se erit, sibique conveniens, et immobiliter in illa gloria ac sine fine consistens. Hi igitur circuli figurati per dilectionis 0747B Dei copulam, ligno crucis affixi sunt, et unusquisque eorum dicit: Confido enim, quia neque mors, neque vita, etc.
Aut quis demisit lapidem angularem ejus? Hic lapis angularis Christus, qui a Deo Patre positus est in fundamento terrae Dominicae: ipse est enim non solum fundamentalis, sed et angularis, in quo duo populi, Judaeorum videlicet et Gentium, continentur. De quo et Psalmista ait: Lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Et Apostolus ait: Ipso summo angulari lapide Christo Jesu, in quo omnis structura compaginata crescit in templum sanctum. Hunc igitur Pater dimisit in terram, ut in fundamentum poneretur.
Cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent 0747C omnes filii Dei? Demisso itaque in fundamentis Sion lapide pretioso, qui est secundus homo de coelo coelestis, laudaverunt, inquit, me simul astra matutina, et injubilarunt omnes filii Dei. Astra et filii Dei angeli intelliguntur, qui in nativitate Salvatoris exsultaverunt. Sicut ait angelus ad pastores: Ecce evangelizo vobis gaudium magnum, quia natus est Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Item Evangelista: Et subito facta est cum angelo multitudo, et caetera. Ideo autem angeli astra matutina dicuntur, quia inter creaturas rationales primi facti sunt in die qui est Christus, et filii Dei sunt: non sunt filii tenebrarum, sicut illi qui de eorum numero collapsi sunt, facti non solum filii tenebrarum, sed etiam rectores tenebrarum, id est, hominum peccatorum. 0747D Tunc voce magna, sicut supradictum est, laudaverunt me omnes angeli mei. Quemadmodum in illius oviculae, humani generis salute, laudantes Deum gavisi sunt. Item astra matutina omnes filios Ecclesiae non absurde sentimus, qui per baptismum renascuntur Christo, sicut ait Apostolus ad Ecclesiam scribens: Omnes vos estis filii per fidem in Christo Jesu. Hi ergo propter vigiliam matutinam, in qua Dominus resurrexit, astra matutina dicuntur, vel pro incipiente eis gratiae novo lumine, unde et neophyti nuncupantur.
Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens. Cum in conditione mundi aquae omnem terram operirent, et tenebrae essent super 0748A faciem abyssi, tunc secundum fidem libri Geneseos, praecepit Deus die tertio, ut omnes aquae in locum unum congregarentur. Quibus etiam terminum finemque imposuit, ne se foras limites suos, ad operiendam terram rursum effunderent. Vulvam de qua mare procederat καταχρηστικῶς, ipsam terram subjacentem possumus intelligere, ut de ea, et in ea aquam creatam a Deo esse credamus. Duas enim partes mundi magnas, coelum et terram, Deus ex nihilo fecit, et ima earum de materia informi, caeteras autem creaturas distinctas sive formatas instituit, inter quarum creationem et aquas credimus factas, quarum quidem conditionem, in principio Genesis scriptam non legimus; aliarum vero pene omnium factura in libris Dominicis recensetur: licet et de 0748B ipso mari sanctus David dixerit, cum de beato viro loqueretur: Spes ejus in Domino Deo ipsius, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Hunc ergo maris processum, effusionem aquarum dicere mihi videtur, qui de occultis venarum terrae finibus emanabat, et operiebat omnem faciem terrae. Quod in diluvio manifestius factum legimus, ubi dicitur: Et omnes fontes abyssi magnae erupti sunt. Proinde vulvam maris, terrae sinum dictum existimo, ut mare de eadem progenitum noverimus. Sed dicit aliquis: Ego aquarum moles coelo et terrae dico esse congenitas, et simul creatas. Denique de aquis quemadmodum et de terra fecit Deus, sive produxit caeteras creaturas. Si ergo hoc opinionem istam confirmat, ut ideo et aquae ex nihilo creatae 0748C dicantur, quia et de ipsis alia, et alia in ipsis jubente Deo quam plurima animantia processerunt: de coelo quid dicemus, quod est pars mundi praestantior, de quo non legimus, quod ex eo quasi informi materia aliquid procreatum sit. In quo etiam, quod ad majorem decoris ejus pertinet pulchritudinem, stellas ac diversos astrorum globos Deus fecit, ordinavit, et composuit. Et juxta hanc assertionem, meliora erunt maris et terrae elementa, quam coelum, cujus ornatum pulcherrimum admirantes suspicimus: quoniam praecellit vel maxime caeteras creaturas.
Cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem. Cum ergo, ait, magnum sit mare latitudine, et longitudine et profundo: 0748D per fortitudinem tamen potentiae meae illud velut parvum elementum, nube tamquam vestimento contexi et caligine; modicis videlicet, et vilibus rebus operui, quae assimilantur pannis infantiae. Et quia mare superius diximus quasi de vulva procedere, servans translationem nominis, ipsum mare velut parvulum procreatum: tamquam pannis infantiae ait caligine obvolutum, sive, ut alii dixerunt, et nebula obvolvi illud.
Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, et dixi: Usque huc venies et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. Termini isti, divini sermones sunt, qui sententia immobili, velut termini defixi intelliguntur, hoc ipsum est et 0749A illud quod sequitur, Deo dicente, posui vectem et ostia. Aliter, quis conclusit ostiis mare? Saeculum hoc Scripturae divinae frequenter mare appellant, ut etiam sanctus David ait: Hoc mare magnum, et spatiosum manibus. Item: Qui descendunt mare in navibus. Et Abacuc: Misisti in mare equos tuos. Et Isaias: Occidit cetum qui in mari est. Proinde hoc mare praeceptis divinis, velut quibusdam limitibus sacrorum eloquiorum concluditur, ut de utero cordis sui, ubi cogitationibus velut ex semine, curas atque illecebras mundiales voluptatum, delectatione concipiebat, jam non in opus quasi parturiendo erumperet, seque effunderet in diversa facinora perpetranda; et ideo cum vidisset propheta mundum credentem Deo, hoc bonum in se continentiae 0749B possidere, gratulans ait ad Deum: Tu confirmasti in virtute tua mare. Mundum dico fidelem sanctae Ecclesiae populum: qui mare specialiter dicitur, et habitat in hoc mundo. Et iste est ille mundus fidelium, de quo Dominus ait: Sic enim dilexit Deus hunc mundum, ut Filium suum unigenitum daret pro eo. Est et mundus incredulorum, de quo similiter Dominus ait ad discipulos suos: Si mundus vos odit: scitote quia priorem me odio habuit, etc. Sic itaque duos mundos populorum in hoc corporali, et in animali mundo dicimus habitare, qui et duo maria, secundum exemplum superius positum, dici possunt, ab hoc scilicet mari aquarum metaphoricos nomen accipientes, quia et domus bona, sive mala, et civitas optima, sive pessima. Mare vero tropicos dicuntur 0749C populi fluctuantes, qui in hac vita inquieto motu incertoque jactantur. Cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud velut pannis infantiae obvolverem. Nubem omnia operientem Spiritum sanctum, creaturis omnibus infusum ac superfusum accipiamus, de quo ait: Spiritus Domini superferebatur super aquas. Caligo autem quidquid est inane trans mundum: ubi levitas est, id est, retro defectus intelligi potest. Moraliter autem juxta auctoritatem Scripturae, nubes sunt unusquisque veritatis annuntiator. Horum igitur verbis consolatoriis atque doctrina, rorando desuper, ait Dominus, mundum fidelium ab aestu tentationum protexi, eique umbram supra promissione aeternae beatitudinis praebui, hoc est, vestimentum per sanctos 0749D meos ministros Evangelii ei super mare populorum expandi: ne videlicet infideli caumate torreretur. Quod etiam mare populorum intra praedicationem perfectam Evangelii positum, propter morum infantiam in quibusdam lactea doctrina, velut vilioribus vestimentis operitur, eo quod sacratiora mysteria non valeant intueri, quae sunt intelligentiae involuta caligine. Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia. Hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. Terminis, inquit Deus, mandatorum meorum, praedictum mare intra unius fidei confessionem congregavi atque conclusi, et ad condensandum se, fortissimum illi vectem charitatis opposui, ostia 0750A quoque infidelitatis obstruxi, ut quantalibet tempestatum ac persecutionum violentia, defixos obedientiae limites transcendere compellatur. Numquam charitatis meae circumsepta transiliat, cui dixi: Hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. Id est, si qui forte cogitationum malarum fluctus te intra pelagus tui cordis exagitant, ventusque validus pressurarum te funditus commovere pertentat, de statu quoque tuo in aridam siccitatem, velut in arena steriles impellat. Haec munimenta fidei et charitatis meae cave ne transeas: et ita fiet, ut minaces venti insurgentes allisi in petra validissima dissolvantur.
Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum. Hoc Dominus ait ad 0750B Job, quod conditarum ac secretarum rerum suarum per gyros suos recurrentes ad ordinata loca, redire quotidie ipse disponat: et idcirco Job arguitur, qui Deum factorem et gubernatorem rerum omnium diceret nullo moderamine aequitatis operatum: et quasi ita dicens ait ei: Tu qui valde sapientem te arbitraris, et quasi coaequalis lucem meam fueris fabricatus, et de meis judiciis disputare posse credis: si elementa astrorum praeceptum impleant Creatoris, te forsitan disponente mysterii sui pergunt cursum, cum ista priusquam tu in Adam per me existeres, sint creata. Aliter: Hoc diluculum Salvator noster est, qui et sol justitiae appellatur. Ipse calore fidei et splendore gratiae suae, Ecclesiam, mundum scilicet rationalem illuminat. Igitur 0750C numquid tu, Job, praecepisti huic diluculo, ut oriretur de coelo resplendens his qui sedebant in tenebris et umbra mortis: quemadmodum ergo ut, Job, post initium tuum praecipere non potuisti aeternis, ut mundo in errorum tenebris constituto esset diluculum: ita nec post mortis occasum ejus, resurrectionis et locum gloriae ejus in dextra Patris sui ostendere potuisti, quem post mortem quam sponte susceperat, ad me iterum revocavi. Sicut ipse Dominus Jesus ait in Evangelio: Si ergo videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius.
Et tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea? Potest haec terra Ecclesia intelligi: de cujus fundamentis Dominus superius dixit, de qua in extremis terrae, id est, in novissimo saeculo 0750D excutiendi sunt peccatores; ita ipse Dominus ait: Ecce mandabo, et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro. Deus ergo qui secundum prophetam mensus est aquas pugillo, et coelos palmo ponderavit, et tribus digitis terram appendit, ipse pro magnitudine utraque manu tenens margines terrae, quasi cribrum huc atque illuc concutit, sive excutit tamquam vestimentum, ut impios velut paleas, et lolium excutiat a frumento justorum. Proinde haec omnia operantis non solum fortitudo, verum et justitia demonstrat, et inde est, quod sancto Job Dominus cum increpatione loquitur: quare dixerit innocenti sibi poenam acerrimae tentationis illatam. Secundum moralem 0751A vero sensum intelligentiae loci hujus, ut aestimo facilior exitus, ut terram interpretemur naturam humanam, quia ab humo homo dictus est, et extrema sint, sanctorum vita, quia in carne positi, sine carnalibus illecebris vivunt. Et ideo in extremis terrae dicuntur: de terrenis actibus euntes, non in medio tamquam in tota carne viventes. Haec igitur extrema, sive fines terrae in manu Domini sunt, sicut ait propheta: Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae: quos hic ait Dominus se tenere atque concutere, ut tremant a facie ejus, sicut de eo propheta ait: Qui respicit terram, et facit eam tremere. Et ita de terra eorum excutit impios, quos utique exsecrandos mores intelligimus vitiorum. Excutit ergo Dominus a sanctis suis hujus mundi impios, quando eos ab illis 0751B purificatos constituit innocentes. De talibus impiis et peccatoribus propheta dicebat: In matutino, id est, in cognitione scientiae Dei, fidei in me lucerna nascente, interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini: qualibet utique anima sancta, omnes operantes iniquitatem. Sive in novissimo tenebit Deus mundum, quasi reum ad judicium suum, quo tempore extrema etiam terrarum, conscientiae tremore quatientur, ubi minimos quosque in extremis terrae intelligere possumus, qui et ipsi justo judicio Dei, ut superbi et impii de terra mansuetorum excutiendi sunt. Beati enim mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum. Signaculum istud, anima hominis intelligitur, 0751C quae ad imaginem Dei facta est. Expressa est in ea similitudo bonitatis Dei, omniumque virtutum decus. Hoc igitur signaculum imaginis Dei et similitudinis, per Adae peccatum attritum fuerat, et oblitteratum, et rursum per Christum iterata impressione restituetur. Quod signaculum nunc quidem per fidem, et baptismi gratiam renovatur, et vita meliore, menti insculpetur. Sed in resurrectione totum omnimodo restaurabitur, quando sicut humani corporis lutum in incorruptione reparabitur, ita et anima cum eo pariter vestimento immortalitatis, velut stola gloriae vestietur. Ut quemadmodum ipsa gloria, et incorruptio immortalitatis, id est, Christus manet in aeternum: ita et is qui ea indutus fuerit, gloriosus sine fine permaneat. De quo 0751D vestimento respiciens ad lutum carnis suae, Apostolus ait: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Hoc tamen diligentius est intuendum, quod in Scripturis diverso intellectu vestimenta dicuntur. Vestimentum ergo aliquando dicitur ipsum corpus nostrum, quo anima velut amictu circumdatur: sicut propheta ait ad animam peccatricem: Operiet iniquitas tua vestimentum tuum. Item vestimenta sunt animae virtutes, quibus eadem anima componitur et ornatur. De quibus propheta ait ad justum misericordias operantem: Tunc erumpet matutinum lumen tuum, et vestimenta tua cito orientur: Et quoniam haec vestimenta viva sunt, et rationabilia, non fient tibi, sed 0752A orientur in te. Et peccata aliquando vestimenta nuncupantur, ut Zacharias propheta ait: Et Jesus erat indutus vestimentis sordidis. Dixit angelus ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo: dixit ad eum: Ecce abstuli iniquitatem tuam. Supra diximus vestimentum esse gloriam immortalitatis, cujus luce quae numquam deficiet, homo est aeternaliter vestiendus. Alii interpretes ita dixerunt: Et tu sumens terrae lutum, figurasti hominem, et famosum eum posuisti super terram: id est, creaturis omnibus praeeminentem. Dum haec Dominus ad Job loquitur, vehementer arguitur. Secundum autem mysticos intellectus, obumbrante Spiritu sancto, figuratus est homo Jesus Christus de terra Mariae virginis. Hic igitur homo de luto carnis humanae 0752B assumptus est. Lutum hoc loco non propter vilitatem nominis dictum noverimus, sed propter ipsam materiam, de qua sumptus est Christus: veluti Adam in principio, qui de limo terrae plasmatus est. Et sicut ille per unum existit de sinu terrae: ita et hic per unum creantem se, formatus est in utero matris. Et ita famosus est super omnem terram: unde jam a solis ortu usque ad occasum laudetur nomen Domini.
Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur. Lux impiorum est hujus mundi gloria, et felicitas, quae mundo praetereunte transibit, sicut et Salomon ait: Lumen impiorum exstinguetur: et eorum virtus et potentia, quae brachii nomine dicta sunt, illico conterentur.
0752C Numquid ingressus es profundum maris, et in novissimis abyssi deambulasti. Providentiam suam Deus qua cuncta dispensat et regit, in his locis multo copiosoque sermone significat. Unde ait ad Job: Si potes ubique esse, et nosse omnia quae creata sunt: et si abditos terrarum sinus penetrare potuisti, si etiam profunda maris, et novissima ejus atque extrema abyssi pervagatus es. Ad increpationem ergo Job ista dicuntur. Ubi alii dixerunt: Numquid ingressus es fontem maris? initium atque originem, unde ipsum mare, quasi de matrice, de mari Oceano emanat, dicere videtur, quod Oceani perenni cursu ac recursu fieri novimus, feruntque hoc atque confirmant, quod illa immensa effusio maris Oceani, per omnium regionum ac provinciarum fluvios 0752D itura uno puncto temporis fiat. At nos tamen scimus omnium dierum ac noctium alternatis successibus, per horas viginti quatuor venire, atque unius horae aequinoctialis dodrante transmisso, tardius sine intermissione, sive die venire, sive nocte, per quinque aequinoctiales horas refluitura, aestu violentoque impetu, sive in opertis tantum, sive retusis magnorum quoque fluminum cursibus ad superiora conscendere, ac per septem ejusdem mensurae horas cursu paulo leniore diffluere, et in ea tantum quae quinque horis fuerant suppleta, vacuare. Proinde incredibile videri potest, quod in eodem mari velut fons quidam tantarum aquarum ebulliat, de cujus profunditate et sufficiente abysso, definito 0753A sibi tempore aquae illae in superficie profundantur, et rursum recurrentes in eosdem profundissimos sinus decidant: praecipitesque discedant, et a Deo sibi constituta lege perpetua, ab imis semper ebulliant atque iterum in ima decurrant, et inde forsitan dixerit Deus ad sanctum Job: Numquid ingressus es fontem maris? Quoniam Deo soli nota sunt quae creavit. Porro secundum mysticos intellectus hoc dixisse Deum puto, quod circa finem saeculi pro redemptione hominis ad inferos esset descensurus, ubi pro potestate descendentis deambulasse eum dixit: Quia impossibile erat, ut quasi reus peccati infernalibus vinculis teneretur. Ipse enim solus factus est, sicut homo. Ad praesens quidem sine adjutorio, sed tamen inter mortuos liber. 0753B Quod autem infernus in imo terrarum sit, Jonas propheta, qui specialiter habuit figuram Salvatoris, in oratione sua quam in ventre piscis effudit, manifeste demonstrat, quemque in infernum abyssi aquae circumluant, et multis aliis locis Scripturae de qualitate inferorum loquuntur. Possumus et moraliter hunc locum ita sentire, ut quia mare per figuram, hoc saeculum dici novimus: profunda ejus super omnes iniquos et peccatores, qui quantum illud diligunt, tamen in ejus obscurissimam profunditatem demergunt, ut omnino non videant lumen Evangelii et gloriae Christi. Novissima vero abyssi sint omnes impii et sacrilegi, qui in profundiores peccatorum tenebras descendentes, lasciviarum nimio fluxu, velut aquarum multitudine deprimuntur: ad hos 0753C Dominus noster neminem despiciens, omnesque salvare cupiens, venire dignatus est, ut corda eorum infidelitate caecata, per gratiam suam illuminaret, et effecti lux in Domino, fierent templum ejus, ut inambularet et inhabitaret in eis, et esset eorum Deus.
Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti? Nulla creatura est quamvis praepotens et fortis, quae Dei majestati posset obsistere. Et ideo quia per naturam sentiunt Creatorem, cedunt divinae potentiae, qua ei omnino nequeunt contraire. Unde antiqui interpretes ita dixerunt: Numquid apertae sunt tibi portae mortis? Ubi intellexerunt, quia hujusmodi portae, quae utique metuuntur, non sint insensibiles et inanimales, sed sint illi potius 0753D spiritus immundi, inimici nostri, adversariae videlicet potestates, per quas generi humano introitus inventus est ad mortem. Ipsae sunt et ostia tenebrosa, quorum animos malivolos, et obscuritate invidiae plenos, Deus solus perspicit. Igitur quoniam hi de quibus loquimur, tenebrae factae sunt recedendo a vero lumine, et potestates sunt tenebrarum appellatae, id est, principes hominum peccatorum, et idcirco etiam ostia tenebrosa dicuntur, quoniam deceptione eorum, factus est homini per peccatorum tenebras ingressus ad mortem. Ubi ergo dictum est, ostia tenebrosa vidisti, quid nos jam exposuimus, alii interpretes locum ipsum manifestius transtulerunt, ita dicentes: Aut janitores inferni videntes 0754A te timuerunt: qui locus expositione non indiget, quin potius quod obscure prius dictum est, apertissime declaravit. Vel certe in passione et in morte Domini, haec quae dicuntur, luce sunt clariora, qui claustra inferorum aperuit, et sanctorum inde animas liberavit, leges tartari, exiens inferos, solvit, sententiam mortis resurgens irritam fecit, principatus et potestates trementes, qui erant janitores et ostia, transduxit fiducialiter, sive palam triumphans in semetipso. Secundum tropicam vero intelligentiam, portae mortis, sensus sunt nostri, quae portae tunc virtutibus clausae sunt, quoniam a vitiis obtinentur, et per eas mors peccati, ad arcem mentis ingreditur. Quae ostia tenebrosa ideo appellantur, quia in tenebras peccatorum, sive etiam poenarum, 0754B aditum pandunt. Istae itaque portae, sive haec ostia, aperiuntur hominibus ad salutem, cum evictis vitiis tamquam hostibus suis expugnatis atque in fugam versis, sanctitatis eas virtutibus homines aperuerint, ut audiant cum exhortatione sermonem prophetae dicentis: Aperite mihi portas justitiae, ingressus in eas confitebor Domino. Sanctus enim homo ad possidendum sanctitatis testimonium, et virtutum monilia, conservantis affectu, et congaudentis ingreditur, quoniam ex participatione thesauri communis, fit illis cor unum et anima una in Deum. Et ita in hoc mundo velut in fornacis examinatione pariter positi: quasi ex uno ore benedicunt Deum in omni tempore, et semper laus ejus in ore eorum.
Numquid considerasti latitudinem terrae? Indica 0754C mihi, si nosti, omnia. Quis hominum nosse poterit, quanta magnitudine distendatur, nisi ipse solus qui omnia condidit? De quo propheta ait: Qui mensus est aquas manu, et coelum palmo, et omnem terram clausit pugillo. Item aliter: Numquid tu, Job, praevidisti latitudinem terrae, id est, Ecclesiam futuram, quam per totum mundum, crescente ubique Evangelio, dilatavi. Indica ergo mihi si hoc sapere, sive aliquando intelligere potuisti. Sive latitudinem sapientiae meae, quam terrae, domui meae, id est, Ecclesiae tribui: numquid ut futura praevidens, oculo mentis accenso per temetipsum inspicere potuisti? quae sapientia dilatavit cor Salomonis, sicut arenam quae est in littore maris, eique dedit prudentiam multam nimis, et quae in exitu canitur, et in latitudine 0754D suarum fiducialiter agit, cujus multiplices sensus, et latitudine disputationum ditissimos, jubet eadem sapientia in corde hominis describi tripliciter. Haec ergo verba possunt ex persona Patris super sapientia, quae est Filius, disserta intelligi.
In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit, ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus. In via sanctae conversationis hominis, lux virtutum habitat: tenebrarum vero, id est, vitiorum locus est homo peccator, vel ille locus de quo dicit: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Nosti ergo, Job, discernere uniuscujusque meritum, et secundum justitiam unumquemque horum ad terminos praefinitos 0755A retributionis perducere, cogitationes cordium ipsorum, tamquam semitas domorum suarum intelligere potuisti. Item in qua via, sive terra, ut alii dixerunt, lux habitet: lux fidei et cognitionis habitat in corde credentis, sive lux in terra, Christus in Ecclesia. Tenebrarum autem, id est, ignorantiae et infidelitatis locus, est cor insipientium atque incredulorum. Et ideo per quaslibet semitas tendant boni et mali, secundum meritum ad domum aeternae conversationis, justo et bono Domino ducente, perveniunt.
Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras? Quis hominum novit antequam sit, quia futurus est, aetatisque suae dies annosve cognoscit? Item in Adam peccator, et filius 0755B mortis effectus, quando scire vel sapere potuisti, quod spiritu et gratia baptismi nasciturus eras de visceribus matris Ecclesiae, et in aeternum secundum novissimam resurrectionem reparandus, et numerum dierum tuorum, qui sine fine sunt, unde ipse per temetipsum cognoscere potuisti?
Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, quae praeparavi in tempus hostis, et in diem pugnae et belli? Potentiam suam Deus, quam etiam in secretis creaturae suae rebus atque invisibilibus habet, his verbis voluit demonstrare, dicens ad Job: Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti? non enim loca sunt quaedam in aliqua parte mundi immensa capacitate spatiosa, quae moles atque 0755C congeries infinitarum nivium intra se habeant conditas, ut merito ob hoc, quasi loca thesauri appellentur de quibus olim hae congregatae sint species, quae quando Deus voluerit proferantur; sed ita est potius, ut in alio loco ipse Dominus ait: Et species agri mecum est: Quaecumque enim voluerit facere, statim voluntas ejus in effectum procedit. Et ideo thesauri nominati, non in aliquo immenso, et capaci loco, sed in ejus voluntate, et dispositione sunt constituti: sicut in alio loco ait: Et species agri mecum est: apud quem nihil est imperfectum, quia non est aliud cogitare illius, aliud facere, sed protinus fit, quod voluerit. In hac ergo secreta cordis sui dispositione divina, ubi essent isti thesauri harum rerum cum adhuc in se corporaliter non existerent, 0755D interrogatur Job si intrare poterit. Nemo enim secretum illud divinae majestatis potest adire, sive cognoscere, nisi Filius qui est in sinu Patris, uniusque naturae atque substantiae. Haec ergo praeparata dicuntur a Deo in tempus hostis, pugnae et belli. Multis igitur modis ac diversis aliis innumerabilibus judiciis suis Deus flagellat, et corripit genus humanum, sicut etiam Aegyptios, quos fulminibus et grandine devastavit. Et generaliter aliis rebus frequentat hominum castigationem. Hostili humiliat incursu, terrarum motu hiatuque vastat, turbinibus perdit, ruinis opprimit, naufragiis demergit: aliis quoque plagis innumeris verberat, sive lentis infirmitatibus, sive acutis languoribus atque aere corrupto. Unde in Deuteronomio 0756A legimus, quae hostibus suis repugnantibus et rebellantibus praeparat, ut eis secundum justitiam suam infligat debitas poenas tribulationum. Item aliter: Nivem nunc in bonam partem, nunc in contrariam accipimus: et idcirco sub nivis nomine praefiguratum hoc loco corpus adversariarum potestatum colligunt, quod a charitate Dei longe discesserit, id est, Deum habitantem in coelo reliquerit, ut justo judicio Dei projiceretur in terram. Hujus autem nivis et grandinis, quasi in quamdam duritiam suae naturae oblita transierit, quasi quaedam secreta, cogitationum scilicet machinamenta, thesauros Deus voluit nominare, sicut propheta Ezechiel de eorum principe ait: In multitudine negotiationis tuae impleta sunt interiora tua iniquitate. Hujuscemodi igitur Dominus 0756B cogitationum omnium solus cognitor perscrutatorque est. Hos, inquam, thesauros, qui per aenigmata nives et grandines nominati sunt, ait Deus se praeparasse in tempus hostis, diemque pugnae et belli. Et quoniam insipienti corde numquam ad Deum conversuri essent, dispensatione divina magistri poenarum effecti sunt, ut alios Dei judicio ad emendationem flagris correptionum castigent, alios vero secundum justam sententiam Dei puniant, alios duris tribulationibus affectos constituant clariores. Sicut et in isto sancto Job manifeste apparuit, in Aegyptiis quoque similiter demonstratum est, quibus non voluntate Dei pugnantibus, plagae horrendae immissae sunt per angelos malos. Item, numquid ingressus es thesauros nivis, et caetera. Potuit 0756C Dominus de adventu suo in carne hoc dixisse, quo ut ignis aeternus et ignis coeli, ignisque divinus per quem omnes creaturae rationabiles concalescunt, dignatus est ad terram descendere, qui velut ad niveam regionem, et frigidam mundi hujus atque instar grandinis nimio infidelitatis frigore duratam, exclamavit et dixit: Ignem veni mittere in terram. Proinde hujuscemodi humanorum cordium thesauros, oblivione videlicet Dei sui frigidissimos, ingressum se profitetur, ut, expulso perfidiae frigore, dilectione ejus flagrarent et dicerent: Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescit ignis. Ut ad intelligentiae ignem profectu fidei de stultitiae frigore venientes dicerent: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum, illuminato corde atque accenso 0756D charitatis fonte, aperiret nobis Scripturas Jesus? Sic itaque ingressus mundum ac visitans eum, aspicit corda mortalium, quae etiam et thesauri ab ipso Domino nuncupantur in Evangelio, ita dicente: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona. Haec igitur Deus facere praeparavit, quae diximus, hostis pugnae et belli, in tempore utique pro nobis moriens: hostem gravem ac molestissimum inimicum diabolum in inferis triumphavit, et resurgens a mortuis, in Judaea fidei suae adversarios expugnavit.
Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram? Quis poterit proprie scire mortalium, quae sit via solis, quam ordinato cursu agit in dextro climate 0757A coeli, spargentis lucem super terras aut quemadmodum aestus per vices temporum, sive per loca regionum omnium dividatur, ut alibi plus eodem tempore ferveat, et ipse alibi temperato calore sentiatur. Item, Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram. Via est Evangelii praedicatio, per quam lux fidei spargitur super corda credentium. Et pulchre spargitur, quia infidelitate mentes hominum aridae, ubertate divinae gratiae irrorantur, et ita dividitur aestus sancti Spiritus super terram fidelium. Sic, inquam, dividitur, cum unicuique datur gratia secundum mensuram donationis Domini nostri Jesu Christi. Sive hoc modo dividitur, cum aliis annuntiatio Christi odor vitae in vitam sit, aliis vero odor mortis in mortem. Sic ergo dividitur ipsum bonum 0757B Evangelii, ut vitam aliis largiatur, aliis mortem, crimine infidelitatis operetur. Itemque via sanctae conversationis hominis, luxque timoris Dei, spargitur super omnem corporis terram, ut fugiant ab eo tenebrae peccatorum et aestus ei tentationum, opitulante Dei gratia, temperentur, ne exorto super se ardore solis, exaestuet. Et sic itaque aestus dividitur, cum eis non totum simul tribulationum pondus imponitur, sicut ait Apostolus: Fidelis enim Deus, qui non patitur vos tentari, etc. Et Salomon: Effugiet aestus, filius prudens, vento autem corrumpitur in messe filius iniquus.
Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui, ut plueret super terram absque homine in deserto: ubi nullus mortalium commoratur, 0757C ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes? Hic vehementissimus imber, Salvatoris est Evangelium, qui emisit eloquium suum terrae, ut velociter curreret sermo ejus: hic, inquam, imber in montibus Jerusalem, de imo terrae in sublime surrexit. Quoniam de Sion exiet lex, ait propheta, et verbum Domini de Jerusalem; et elevatus a sanctis apostolicis nubibus, velut aqua effluens, copiose currit, aura sibi flante Spiritus sancti, in variis signis atque virtutibus viam sibi fidei fecit in nationibus, terrore nominis Dei atque miraculorum tonitruo praecedente. Alii dixerunt, praeparavit flumen omnium populorum. Et flumen, inquam, Ecclesiae praeparavit, ut pluvia copiosa et valida Spiritus sancti inundaretur, sicut in ipso principio nascentis Ecclesiae 0757D super apostolos sanctosque caeteros demonstratum est. Quod autem in laudem imbris evangelici dicitur, quod pluerit super terram inhabitabilem, quae hominem non haberet: non erit mirabile, si ut sonat, tantum intelligatur; sed in deserto, id est nationibus, doctrinam Dominicae praedicationis copiose effudit. In deserto, inquam, ubi nullus hominum fuerat commoratus, id est, quoniam nullus prophetarum ad gentes a Deo erat missus, ut impleret invia et desolata, et produceret herbas virentes Evangelii. Imber terrae Ecclesiae, quae fuerat desolata a Deo, et pluvia charitatis Dei adipe replevit eam, atque in pinguedine, ut ex ubertate bonorum coelestium produceret ac proferret herbas virentes sativi 0758A seminis, secundum genus suum, sicut ait in psalmo: Et florebit de civitate sicut fenum terrae, et multiplicatis fructibus faceret secundum parabolam Domini, aliud tricesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum fructum, et audiret cum exhortatione se consolantem: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum.
Quis est pluviae pater, vel quis genuit stillas roris? Quis est hujus pluviae, et hujus imbris Dominici auctor et conditor, nisi Deus? Quam pluviam voluntariam segregavit haereditati suae, sicut dicit Pater ad Filium: Fili, pete a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem terminos terrae. Ipse etiam Deus genuit stillas roris: hinc et propheta 0758B ait ad Deum: Ros enim qui a te est, sanitas est illis. Proinde in fluvio, affluentissimam affluitatem largitatemque divinae gratiae demonstravit. In rore autem eamdem gratiam, sensim insuescentem visceribus, et medullas animae penetrantem. Alii dixerunt, vel quis genuit glebas roris. Has igitur glebas unum quemque sanctorum non absurdum erit intellexisse, quae sunt in agro Ecclesiae: quibusque dicit Apostolus: Dei agricultura estis. Illic ergo istae glebae per baptismum in Christo sunt genitae, sicut ait Apostolus: Creati in Christo Jesu in operibus bonis. Unde hoc rore coelesti perfusi, pingues in sanctis fructus, et uberes exstiterunt.
De cujus utero egressa est glacies? Uteri nomine, cordis secretum significasse mihi videtur. Non enim 0758C probabiliter glaciem egressam de ore Dei intelligere debemus, sed de illo mentis suae secreto, et inscrutabili judicio, justam ac districtam manasse sententiam. Egredi ergo glaciem dixit, pro egrediente judicio, quo secundum suum meritum, quidam hominum percutiuntur plaga obdurationis, et corda eorum durissimo atque insolubili quodam gelu, et frigidissimo constringuntur: ut non sentiant ferventis divinae charitatis calorem. De angelis apostaticis, verissime dici potest, et specialiter de Judaeis intelligendum est, quibus aquae eloquiorum coelestium glaciatae sunt, ut in fructus gentium gratiae largitate profluerent: de quarum vocatione dictum est superiore versiculo, et de quibus: Posuit desertum in stagna aquarum, et terras sine aqua in exitus aquarum, et inhabitare 0758D fecit ibi esurientes, id est, esurientes justitiam: Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis, et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis. Qui ergo mente spiritualiter nunc ubique positam contuetur Ecclesiam, videt terram ejus, quae fuit Deo aliquando deserta, nunc praedictis omnibus spiritualibus copiis abundare: sic itaque praedictas stillas roris de coelo defluentes suscepit Ecclesia, et secundum Judicum librum, quod tempore Gedeon ducis factum legimus, ros unius oviculae gentisque modicae, totam terram Christo credentem, qui ros est, gratia benedictionis infudit, et impletum est illud mysterium, quod Psalmista praedixerat dicens: Sicut ros Hermon. Hermon 0759A utique mons, qui interpretatur anathema, significat altitudine sua populum Judaeorum. Illius ergo ros, gratiae videlicet et benedictionis, descendit in montem Sion. Sion namque mons excelsus virtutibus atque sublimis Ecclesia est. In quo constituta est specula contemplationis futura credentium. Unde et ipsa virtutum species Sion interpretatur. Et ut nossemus proprium roris istius nomen, ait Psalmista: Quoniam illic quidem, scilicet in monte Sion, mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in aeternum. Et sequitur dicente Domino:
Et gelu de coelo quis genuit? Hoc igitur modo de coelo obdurationis sententia sacrilegi feriuntur, quod utique malum juste eis a Deo dicitur procreari, ut Pharaoni scilicet et Judaeis, quos propter infidelitatem 0759B suam, et nimiam obstinationem cordis, legimus obduratos. Sequitur de hujusmodi, dicente Domino:
In similitudinem lapidis aquae durantur. Nomine aquarum, secundum Scripturarum auctoritatem, populi intelliguntur: sicut Joannes apostolus ait: Aquae autem populi sunt; et David ad Dominum: Libera me, inquit, de aquis multis, de manu filiorum alienorum. De his ergo mihi dicere videtur, qui nimio oblivionis Dei frigore obriguerunt, et instar lapidum, solidi et nimium duri effecti sunt. Deinde ait:
Et superficies abyssi constringitur. In abysso, profundissimam obscuritatem mentis puto intelligendam, quae ita obtusione infidelitatis nimiae operiatur, et constringatur quodam gelu impietatis, ut 0759C saxo similis fiat, ita ut tali mente, non sit ad Deum ullus aditus respirandi, secundum illud quod Apostolus de Judaeis testimonium propheticum assumens, locutus est, dicens: Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant usque in hodiernum diem. In psalmo quoque centesimo quadragesimo septimo, de gelu, vel glacie et crystallo, secundum hunc sensum quem Dominum dixisse hic legimus, prophetam mystice locutum, manifestum est. Possumus haec loca et simpliciter intelligere, et gelu de coelo quis genuit? Coelum appellantes glacialia montium, et excelsorum cacumina, et per immensum aerem, loca coelo viciniora, vel magis proxima. Secundum hanc ergo consuetudinem Scripturarum, ipse Dominus inquit in 0759D Evangelio, volatilia coeli. His secundum litteram nunc omissis, ea potius, quae sacrate a Deo praedicata sunt, intelligere et credere nos oportet.
Numquid conjungere valebis micantes stellas pleiades, aut gyrum arcturi poteris dissipare? Nunc de coeli ordine et astrorum circuitu loquitur ad Job. Pleiades appellat stellas, quae junctae, velut septem esse monstrantur. His ergo Graeci, quod multae simul essent, nomen ab ipsa multitudine posuerunt: πληθὺς vel πλῆθος enim multitudo dicitur, et inde derivatum est, ut pleiades appellentur. Ait ergo Dominus ad Job: Numquid ut hae stellae junctae, et simul sint, tua potentia facere potuisti? Septentrionis quoque sive arcturi circuitum, quem indesinenti 0760A gyro per sinistram plagam mundi in se feci recurrere, ut totus in se vadat semper et redeat: numquid tu poteris dissipare? De astris coeli, sive signis et in aliis locis Scripturae legimus, sicut in Jesu Nave et Judicum: Fuit, inquit, terminus Amorrhaei ab ascensu scorpionis petra, et superiora loca. Ut igitur Domini verba secundum mysticos intellectus dicamus, coelum interpretemur Ecclesiam, quam superius Dominus terrae vocabulo nuncupavit, sed ibi propter originem suam terra est appellata. Nunc vero sublimata per Christum in gloriam: coelum rectissime intelligitur. In hoc igitur coelo etiam stellae pleiades, et septentrionis, unam in se sacrae interpretationis continent formam. Ipse enim septenarius numerus septiformis 0760B Spiritus gratias in se demonstrat, quae in hoc micant, ipsique gratiarum spiritus in eodem firmamento coeli sunt fulgentes. Istae igitur stellae per prophetam, septem oculi Domini appellantur, quorum oculorum gratias atque virtutes Isaias propheta enumerat, ubi de Salvatoris nativitate vaticinatur dicens: Et requiescet super eum spiritus Dei: spiritus sapientiae, et intellectus: spiritus consilii et virtutis: spiritus scientiae et pietatis: replevit eum spiritus timoris Dei. Quemadmodum ergo quisquam non potuit indissociabilis luminis spiritualia astra conjungere, ita omnino fieri potest, ut hae stellae gratiarum, Ecclesiam meam circum lustrantes, ab unius connexione insolubili separentur. Quod autem alii dixerunt, aut intellexisti nexus pleiadis: ad spiritualem 0760C intelligentiam erigit animum contuentis, ut aliquid allegoricum laboret inquirere.
Numquid producis Luciferum in tempore suo, et Vesperum super filios terrae consurgere facis? Stella est, quam Luciferum dicimus, stellis caeteris clarior, quam ferunt etiam doctores Ecclesiae, unam esse de illis quinque stellis, quas planetas vocant, quia dissimilem aliarum stellarum cursum habeant, multoque velociorem et inde planetae, id est, vagantes, sive errantes dicantur, eo quod non certum, sed mutabilem cursum habeant. Hunc igitur Luciferum appariturum terris, post biennium in Oriente autumant nasci. Aliam vero stellam, quam Vesperum appellavit, eo quod circa diei vesperum suo tamen tempore mundo monstretur: hanc, inquit 0760D Deus ad Job, super filios terrae consurgere facis? Qui ergo intelligis potentiam omnia gubernantis, et in te operantis agnosce justitiam. Hanc stellam multi putant Hesperum dici. Unde et Italia Hesperia nominata sit, eo quod illic tempore suo primum apparet. Spiritualiter autem verba sunt Patris de Filio suo Salvatore nostro dicentis sic: Numquid educes Luciferum in tempore suo, et Vesperum super filios terrae consurgere facis? Ubi et adventus Domini in carne venturi significatus est, et resurrectio ejus ex mortuis figurata, veniente plenitudine temporis. Ait autem: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege. In hoc igitur tempore suo eductus est a Deo Patre, ut 0761A terras inviseret, qui ideo Lucifer nuncupatus est, quia veniens de sublimibus, tamquam post biennium, post legem et prophetas ortus est, et super nos positos in tenebris, et umbra mortis, lucem nobis fidei ac tempestivae cognitionis exhibuit. Vesper vero idem Filius hominis appellatur, qui in cruce tempore passionis occubuit. De quo ait propheta populis credituris: Iter faciet ei qui ascendit super Occasum, Dominus nomen illi. Qui utique in tempore occasus, quando ait ad Patrem: In manus tuas commendo spiritum meum, posuit tenebras, et factae sunt in corde infidelium Judaeorum. Hunc ergo Deus Pater, ut pastorem magnum ovium excitavit. Hunc, inquam, Vesperum, eo quod sacrificium vespertinum in vespera saeculorum missus 0761B obtulerit, filium hominis super filios terrae consurgere fecit: utinam non sint caro, et terra esca serpentis, neque filii noctis et tenebrarum, sed sint filii Luciferi, filii Dei.
Numquid nosti ordinem coeli, et pones rationem ejus in terra? Si numerum astrorum omnium potest quispiam mortalium nosse, potest et militiae eorum ordinem perscrutari. Nemo ergo haec proprie novit nisi solus ille qui condidit. Spirituali autem sensu ita intelligi potest: Numquid tu, Job, quasi cognitor futurorum, jam nosti quo ordine in coelo Ecclesiae, quam diversae atque multiplices gratiae spiritus mei, velut stellae refulgeant, sive qua gloria, vel quo ordine meritorum, ut siderum radiantium globi, sancti in resurrectione fulgebunt? Hunc locum alii 0761C ita vertunt: Ut omnia quae sub coelo sunt, pariter fiant. Ubi hoc dicere videntur, quod volubilitate sive temporum, sive stellarum, per spatia sibi succedentia redeat et recurrat. Spiritualiter autem ita dictum existimandum est, quod dispensatio per Christum reconciliationis humanae, usque in finem saeculi crescat, ad notitiam omnium nationum, sive quia sancti ut ad calcem virtutum perveniant, quotidie morum sanctitate proficiant, et ideo sub coelo, id est, sub obedientia Ecclesiasticae disciplinae sunt constituti.
Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te? Primo auditu hoc ita intelligendum est. Numquid habes tantam potentiam, ut ad imperium ac nutum tuum illico imbres infundentes 0761D et operientes de coelo descendant. Secundum altiorem vero intelligentiam, vocem, inquit, elevo, ait Dominus, quando hominibus clamo: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et pietatis affectu, pulso secreta mentis ipsorum: ubi est velut nebula caligo peccati, et nominis mei valde obscura oblivio, ut obedientibus voci meae innumeris populis circumdatus, quasi impetu influentibus aquis operiar, quibusque velut vestimento induar, ut in eis habitem, sicut propheta ait: Sicut sponsa induit me vestimento. Alii dixerunt: Vocabis nubem voce, et in tremore aquae validae obediet tibi. Aqua valida tremendum divinae voluntatis praeceptum est, quod Deus quemlibet sanctum voce, id est, affectu clamoris, 0762A et insinuationis instinctu, ut obediendo salvetur, observare jubet. Numquid tu, Job, aliquid simile facere potuisti?
Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi, Adsumus? In his sermonibus Dei, adesse virtuti ejus credendum est quaecumque voluerit, cui etiam omnia insensibilia, quasi sensibilia sunt; sicut dicit propheta: A facie Domini commota est terra, a facie Dei Jacob. Reverti autem fulgura ideo appellantur, quia isti mittuntur a Deo, ut praedicatione Evangelii mundum illuminent, quibus Dominus ait: Vos estis lux mundi. Et iterum: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad ultimum terrae: et in fine saeculi revertentes cum fructibus manipulorum suorum venient in exsultatione, et 0762B dicent: Quinque talenta mihi tradidisti: ecce alia quinque lucratus sum. Sive fulgura sunt inspirationes divinae, quibus illuminantur corda sanctorum, ut eis accensis in amore charitatis Christi conflagrent. Haec autem fulgura illuminationis Dei revertentur ad Deum, qui ea ad desiderium sui excitandum emiserat, quando per eamdem visitationem divinam ardenti animo et ferventi opus suae illuminationis effecerunt.
Quis posuit in visceribus hominis sapientiam, vel quis dedit gallo intelligentiam? Manifestum est quod homo, quando ad imaginem et similitudinem Dei factus est, sapientiam rationis accepit, ut praestaret caeteris animantibus, quae ratione et prudentia carent. Quibus autem bonis a Deo homo donatus 0762C sit: lectorem ad eos transmitto qui de bono naturae, ejusque virtutibus plurima conscripserunt. Gallo etiam gallinaceo Deus hujusmodi sensum dedit, ut emenso noctis tempore, quasi proximae lucis memor, eamdem mundo canens annuntiet revertentem. Secundum intelligentiam vero spiritualem ita sentiendum est: quoniam Christus Dei est virtus Deique sapientia. Hunc Pater in visceribus hominis posuit: sic enim Dei sapientia qui est Filius ejus, ait, cum eum Petrus Filium Dei confessus fuisset, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi. Non tibi revelavit hoc caro et sanguis, sed Pater meus qui est in coelis. Et Apostolus: Cum autem complacuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit in gratia sua, ut revelaret Filium suum in 0762D me. Gallum vero puto esse unumquemque sanctorum, qui in nocte et tenebris hujus mundi, accipiunt fidem, intelligentiam, et virtutis constantiam clamandi ad Deum, ut inspiret jam dies permanens et amoveantur umbrae vitae praesentis, cum urgenti et frequenti clamore precum suarum dicentes: Emitte lucem tuam, et veritatem tuam. Quod et de prophetis intelligere possumus, qui certatim annuntiaverunt diei ac solis adventum. Hoc in loco aliorum multo aliter interpretatio habet, qui ita dixerunt: Quis dedit mulieribus texturae sapientiam, et varietatum scientiam? Si scientiam varietatum, et textrini operis sapientiam a Deo solae mulieres acceperunt, de quibus dicitur: Sed mulieres doctae dederunt, quos 0763A noverant in opus tabernaculi: de qualibus et Dominus hoc loco, quasi specialiter ait: Quis dedit mulieribus texturae sapientiam, et varietatum scientiam? Quomodo in Exodo Beseleel et Oholiab sacerdotum et tabernaculi vestimenta vario ac polymitario opere texuerunt. Noverimus ergo esse animas sanctas, quae hoc opus efficiendi etiam nunc in historia per intelligentiam spiritus acceperunt: quibus utique sicut scriptum est: Dedit Deus sapientiam et intelligentiam, quidquid etiam fabre adinveniri potest, dedit in corde eorum. Sic itaque repleti sunt spiritu sapientiae, et intelligentiae, et sapientiae vel scientiae, et omni doctrina ad excogitandum et faciendum omne opus, quoniam tabernaculum illud legis, sanctae Ecclesiae imaginem 0763B praeferebat. Dicamus de hac varietate morum, sive meritorum velut vestem vero Salomoni ministrantium, quod per figuram regina Saba dixit Salomoni, cum admiratione laudans sapientiam ejus, et domum, cibos, habitacula, et servorum ordinem, vestes et ministros, et holocausta, quae offerebant in domo Domini continenter, hanc officiorum varietatem contextam esse per diversas in toto mundo Ecclesias, per quas alibi conjugati, alibi continentes, alibi virgines: hi per eleemosynas, illi per alienationem omnium facultatum: illi per crucem, et mortificationem terrenarum cupiditatum, illi per scientiam Scripturarum multiplicibus sancti Spiritus gratiis, velut diversis coloribus Christi corpus exornant, sibique aeternae gloriae et immortalitatis 0763C vestimenta conficiunt. Contexunt etiam perfecto intellectu fidem Trinitatis, velut spartum triplex quod non cito rumpitur. Hujusmodi vestimenta istae spirituales mulieres operantur, id est, sive sanctae animae, sive Ecclesiae per diversa regionum spatia constitutae.
Quis enarrabit coelorum rationem, et concentum coeli quis dormire faciet? Certum est, quia nullus coelorum rationem, vel stellarum cursum poterit aut sermone narrare, aut mente concipere. Quod autem ait: Concentum coeli quis dormire faciet? multis Scripturarum locis laudare Deum elementa dicuntur, pro eo quod in illorum dispositione ac pulchritudine Deus, vel ab hominibus, vel ab angelis praedicetur. Id est, quis homines in ejus laudibus vitam, exercentes dormire, id est, quiescere faciet? Pro 0763D hoc itaque honore, qui ab Ecclesiae congregatione persolvitur: quis alius quam ipse requiem dabit ac refrigerium in sempiternum? Dormitio enim aliquando in Scripturis requies intelligitur, ut Isaias propheta ait, Justitia dormivit in ea: id est, in Jerusalem aequitas justitiae requievit, nunc autem homicidae. Et sanctus quidam, super quem signatum fuerat lumen vultus Domini, ait in psalmo, In pace in idipsum dormiam, et requiescam. Item in alio loco, Si dormiatis, inquit, inter medios cleros, id est, inter sortes duorum Testamentorum requiescatis. Et concentum coeli quis dormire faciet? Sanctos angelos intelligamus, qui pro ipsa habitatione coeli coelum dicti sunt per prophetam hoc modo, Coelum coeli Domino. 0764A Hujus igitur coeli concentum, ait Dominus, quis dormire faciet, id est, quis erit ille qui eos a perpetuis laudibus, quibus me benedicunt, sanctus, sanctus, sanctus Dominus, incessabiliter concinentes, ut cessent, et quasi obdormientes possit inhibere? Quis narrabit coelorum rationem? Et sancti coelorum nomine crebro dicuntur, de quibus secundum mysticos intellectus propheta vaticinatur, dicens: Coeli enarrant gloriam Dei. Horum igitur donationes, quas habent secundum Dei gratiam differentes; quis poterit vel ipsam fidei ipsorum narrare rationem?
Quando fundabatur pulvis in terra, et glebae compingebantur? Pulvis de quo Dominus ait, gentium infidelitatem signat: pulvis utique aridus, et solutus fundamento in Ecclesia apostolico admiscetur, ut 0764B per fidem et colligationes, sive compagines charitatis, conglutinatio in Christo foedere unionis et pacis, in augmentum Dei velut in terram solidam crescendo proficiat. Unde glebae agri Dominici, effectae frugiferae, in unum corpus Ecclesiae charitatis copula compinguntur. Coelorum quoque appellatione Scripturae sanctae recte dicuntur: eo quod desursum sint hominibus attributae, sive quia coelestia in se contineant sacramenta. Horum igitur coelorum, id est Scripturarum rationem, quae de mysteriorum obscuritatibus opacatae sunt, et profundae, quis poterit animo perscrutari, vel eloquio proferre, aut quis eorum vaticinia cessare praecipiet. Antiqui interpretes ita dixerunt: Quis coeli organa in terram declinavit? id est, quis est qui coelorum laudantium 0764C Deum cantus, usque ad hominum inclinavit notitiam, ut, imitatione laudis ejus, socii angelorum effici mereantur.
Numquid capies leaenae praedam, et animam catulorum ejus implebis? Ex his quae per omnem textum sermonis hujus enumerat, sex sunt quadrupedia, et quatuor volatilia. Et in hoc decalogi perfecto numero videri potest quod omnem creaturam intelligi voluerit Deus, quae per eum utpote per auctorem regitur. Decimus autem numerus perfectus est; quia per ipsum iterando, omnis numerus in infinitum multiplicatur. Ergo juxta litterae superficiem, hoc ait: Ego qui omnia justa dispensatione procuro, circa te tantum, o Job, videor injustus. Juxta spiritualem intellectum, leaena sive etiam leo, diabolus est intelligendus, 0764D qui et in multis locis Scripturarum propter saevitiam et fortitudinem ita nominatur. De hoc igitur Dominus ait, quod nemini nocere possit, nisi a Deo acceperit potestatem. Justo ergo judicio ejus traduntur, quia ille omnino vires non habet dominandi, nisi ipse permiserit. Numquid capies leaenae praedam, id est, sicut ego eam capere permittam. Puto autem hoc loco ideo catulos dictos, quia leaenam nominaverat, quos veneno malitiae suae, sive nequitiae, velut lacte nutrierat ad homines perimendos. De quorum mortibus, nequissimorum spirituum animae reficiuntur, et de his in psalmo ait; Catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi. His igitur leonibus, et draconibus 0765A escas dare Deus dicitur: quando illos quos expetunt, in potestatem accipiunt.
Quando cubant in antris suis (in silvis, alii dixerunt) et in specubus insidiantur? Antra sive speluncae sunt corda hominum impiorum: in his latibulis sedent, sive cubant in insidiis, ut interficiant innocentem.
Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum: vagantes, eo quod non habeant cibos? Arbitror quod et hic corvus adversariam partem significet, sicut et pulli ejus, ut quemadmodum superius leaenam, et catulos ejus intelleximus diabolum, et turbam perditorum ejus, ita et hic corvum eumdem cum pullis ejus intelligamus. Quod ergo dicitur vagantes, indicatur hoc verbo, quod quasi quamdam famis rabiem patiantur circa hominum 0765B genus, ut perditionem portionis ejus, velut cibum sumant, et ideo satagere videntur omni instantia, donec ad effectum votorum suorum perveniant, sicut audivimus Spiritum sanctum, per Salomonem dicentem: Oculum irridentem patrem, et contumeliosum senectuti matris, effodiant eum corvi de convallibus, et devorent eum pulli aquilarum. Possumus et ita sentire, ut corvum, id est, diabolum, et omnes socios ejus quondam patres habuerimus, cum erroribus eorum assimilaremur et vitiis, et inde etiam et pullorum nomine dicebamur. Sed relinquentes eos, quod et sponsa docetur, ut faciat: quae sponsa nos sumus, cui dicitur: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui, et invocantes nunc Dominum, potest 0765C fieri ut pristino adhuc nomine appellemur: sicut propheta ait, ubi de Deo loquitur: Qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. Et reor quod ideo pristino nomine censeamur, ut noverimus quid fuimus, et quid nunc per Christi gratiam simus. Et inde hoc ipsum magnum bonum intelligentes, magis Deo gratias referamus, dicentes cum Apostolo: Gratias Deo Patri, qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii claritatis suae. Mos autem sanctae Scripturae hujusmodi est, ut pristina culparum nomina in sanctis frequenter recenseat, sicut beatus Isaias propheta ait de Deo: Benedicent me bestiae agri; et apostolus Matthaeus dicitur publicanus. Videamus hunc locum, si et in bonam partem exponere possimus, ut istum 0765D corvum, et Christum interpretemur. Sicut enim secundum Scripturarum consuetudinem, montem dicimus Dominum nostrum, et diabolum similiter appellamus: petram quoque ac lapidem, arborem etiam, et gladium dicimus: ita et corvum fortassis dicere possumus. Nam et sponsa Ecclesia, inter caetera praeconia laudis de Christo, ita ait in Cantico canticorum: Crines ejus ut abietis, nigri sicut corvus: sed quando diabolo corvi nomen aptamus, dicimus eum nigrum criminibus atque tetrum, et qui in tenebris nequitiarum commoretur. Quando vero eo nomine Salvatorem significari dicimus, mysteriorum arcanis eum in Scripturis suis obscurissimum esse sentimus. Et cum sciamus diabolum in Scripturis 0766A serpentem nominari, quis auderet de Domino ita credere, nisi ipse in se serpentis similitudinem verbis propriis expressisset, dicens: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis: et discipulos tales admonuit esse dicens: Estote astuti ut serpentes. Et serpens, id est, diabolus maledictus a Deo est, eo quod Evam seduxit astutia: et Christus maledictus dicitur: quia maledictus omnis qui pendet in ligno. Maledictum quippe hominis in se suscipiendo, id est, eam quae ex sententia Dei venerat mortem, ut maledictum suspendit in ligno, et inde est quod pro nobis Christus factus est maledictum. Haec exempla protulimus, ut firmetur sensus supra prolatus: sequentia videamus. Nunc igitur Christo corvo figuraliter 0766B dicto, pater praeparat escam, cum ei ex gentibus convocat credituros, sicut de eodem patre propheta ait dicens: Qui suscitavit ab Oriente justum, vocavit eum, ut sequeretur. Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit. His igitur ad fidem vocatis, Dominus Christus velut esca gaudio exsultationis reficitur. Hujus populi, id est, discipuli, et omnes credentes clamant ad Deum in oratione, panem substantialem quotidie postulantes, et hoc ipsum vagantes faciunt, quia peregrini et hospites sunt super terram, ubi sedem sibi firmam et stabilem non constituerunt, sed dicunt cum Apostolo, Instabiles sumus. Hi igitur habent quidem cibos Scripturarum: quarum consolatione pascuntur, sed spei et fidei cibus est, non alimonia rei proprie permanentis. Et idcirco 0766C in hoc mundo vagari dicuntur: donec ad immobilitatem quamdam saeculi futuri perveniant. Nam et ad hunc intellectum spiritualem pertinet, quod corvi isti rore pasci dicuntur, sicut philologi se referunt indagasse.