Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XL.
0781C
Respondens autem Dominus Job, de turbine dixit. Id est, vel de increpationis impetu, vel de perturbati aeris ac nubium obscuro.
Accinge sicut vir lumbos tuos, interrogabo to, et indica mihi. Sive ut alii dixerunt: nequaquam, sed accinge sicut vir lumbos tuos, et caetera; quod est: Nolo ut taceas, ait Deus, sicut ipse disponis, sed potius loquere, et quod interrogo te, responde mihi. Quemadmodum autem Deus hominibus loquatur, cum sit ipse spiritus, multis significationis divinae nobis indicant litterae, ut Pater de nube ad Filium loquitur, et Moysi in flamma ignis, et Ezechiel sedenti cum senioribus Israel, fit sermo Domini, et solus audiebat quae dicebantur a Domino.
0781D Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut justificeris? Quo sensu sanctus Job dixerit ea quae supra conscripta sunt, in hoc loco Dominus manifestat. Nam cum increpatione, propter hoc ipsum ab eo arguitur, quia in ejus injuriam et suggillationem se justificare voluerit, dum eum ex ipsis cruciatibus suis, quos sibi inique inflictos asserit, justitiam injustitiam vocat.
Et si habes brachium sicut Deus, et voce simili tonas, circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. Disperge superbos in furore tuo, et confunde eos, et respiciens omnem arrogantem humilia. Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. Absconde 0782A eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam: et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. Ecce Behemoth, quem feci tecum, fenum quasi bos comedet. Hoc est dicere: Numquid potes hos ipsos daemones, quorum tribulationibus expugnaris, et contereris, expugnare et dispergere? Nec si contra Deum contendere deberes, si tibi esset fortitudo ut Deo est, et vox imperii tui hoc mundo terribilis insonaret: circumdares etiam tibi decorem aeternitatis, honoris quoque et sublimitatis esses gloria exaltatus, et omnibus sanctitatis virtutibus tamquam speciosis vestibus te munires, omnes nihilominus superbos justo judicio tuo, velut indignationis iracundia dissipares, et eos in locum suum, id est, in carcerem inferorum detrudens, contereres, quin etiam a 0782B sanctorum lumine separatos, in pulverem simul absconderes, sive, ut alii dixerunt, retruderes eos sub terra: simul et facies eorum, id est, animam cum intellectibus suis tamquam oculorum luminibus in foveam inferni demergeres, id est, quam impossibile est, ut haec homo habeas, tam stultum est, ut quasi ex aequali contra Deum loquaris, a quo humiliter sperare misericordiam debes, ut ex ejus dextera, id est virtute, contra eos, quos dixi superbos, arrogantes impiosque salveris. Ecce hoc ipsum noveris, fortem diabolum, et potentissimum inimicum tuum, quem ob immanissimum trucis animi furorem, Behemoth nomine feralis bestiae nuncupavi, apud te velut bovem, animal videlicet mansuetum, fenum comedere faciam, non carnes ut leonem. Quia carnes 0782C quando comeduntur, non fit sine viventis interitu. Circa te vero non ita est sicut jam dixi, cui jussione imperii mei, hoc modo praecepi, dicens: Ecce in manu tua est vivere, animam ejus serva. Behemoth namque doctores Ecclesiae, qui Hebraeas litteras contigerunt, in Latinum quasi plures interpretati sunt. Proinde inimicus diabolus cum toto corpore satellitum suorum hoc loco a Deo describitur. Quem propter pluralitatem nominis ipsius, antiqui ita interpretati sunt: Sed ecce bestiae quas feci apud te, fenum sicut bos edunt, id est, et hoc potentia dexterae meae factum est, ut substantiam tuam et facultates, quae ob pretiosae mentis tuae divitias feno comparantur, in potestatem acciperent devorandas. Et ideo vilia quaeque et temporalia tibi abstulit, quae feni nomine 0782D significata sunt: non quae magna et grandia, id est, animae ornamenta, quibus te spoliatum blasphemiae ruina comprimeret, quali peccato totus homo a diabolo devoratur. Ita ergo de eo dicit Deus.
Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus. In lumbis et umbilicis, ventris voluptas, vel carnis luxuria intelligitur, quae membris genitalibus post primi hominis lapsum inserta est, ut supra modum legis naturalis illa membra, et quando non vult homo, incentivis libidinis titillentur: et ita voluptatum sectatores, diabolo fortitudinem propriis vitiis ministrantes, de parte illius et consortes efficiuntur, ut sint membra ejus, quorum tamquam corporis sui ipse est caput.
0783A Constringit caudam suam quasi cedrus. Hoc mihi dicere videtur, quod nec in novissimis suis, quae in cauda significantur, sit ad Deum reversurus, quod est, numquam pro tyrannide sua superbus et impius poenitebit; sed exaltatus ut cedrus, voce Domini juste judicantis est confringendus, et comminuendus. Constringitur enim ligno durissimo comparatus: duritia scilicet cordis: ne intelligat, stultus efficitur; et excaecatus, ne videat usque in finem. Sive constringit caudam suam ita sentitur: Propheta fallaciter loquitur: mendacium cauda est secundum sanctorum prophetarum auctoritatem. Hos igitur Behemot tamquam inimicos, tamquam socios et ministros suos in copulam unitate sibi conspirationis astringit, de quibus antiqui dixerunt interpretes, 0783B erexit caudam suam ut cypressum, ubi elationem mentis eorum in excelsum significaverunt, hanc arborem nominando, quae sub uno stipite, procero fastigio in altum porrigitur.
Nervi testiculorum ejus perplexi sunt. In nervis, vincula quaedam fortissima ac illecebrosa voluptatum quibus homines carnales implicat, dicere videtur mihi, de quibus vitiis et propheta culpans homines inter caetera ait, ita dicens: Declinantes autem ad obligationes: ubi simpliciter pene inexstinguibilem voluptatem in membris humanis a propheta significari puto, cui voluptati caro nostra captiva succumberet, nisi juxta Apostolum Dei gratia subveniret.
Ossa ejus velut fistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae. His membrorum nominibus indicatur, 0783C quod diabolus cum suis durus sit, rigidus, pertinax et inflexibilis. In ossibus namque et cartilagine, intus et foris, in cogitatione videlicet et opere, perfecta ejus demonstratur malitia. Quod autem dictum est, cartilago ejus quasi laminae ferreae, alii dixerunt, Spinae ejus ferrum est fusile: ut intelligatur, quia numquam se diabolus per poenitentiam Deo humiliaverit.
Ipse est principium viarum Dei. Qui fecit eum, applicabit gladium ejus. Hoc in loco hic esse mihi videtur sensus, quod ad vias Dei ambulandas, et per obedientiam praecepta Dominica observanda, hic inter caeteras creaturas primus a Deo sit conditus, et inde dictum sit, ipse principium est viarum Domini. Nam in Ezechiele propheta in capite lapidum 0783D ignitorum refertur, quod primus fuerit omnium angelorum, et corona in manu Domini. Sive ita dici potest, ut in illa aeternitate sua Deus semper manens, quasi egressus in facturam creaturarum videtur, et hae sint viae ejus, ut invisibilia ex visibilibus apparerent. Sive unaquaeque creatura via Dei est, per quam ad Dei itur cognitionem, dum cognita ab eo cognoscitur. Sive viae Dei illae sunt, quando cuilibet creaturae rationabili, Deus quasi ad eam veniens innotescit. Proinde hic Behemoth principium viarum Dei dicitur, eo quod primus factus, Dei sui cognitionem a quo conditus est accepit. Dominus autem Christus in principio viarum Dei creatus refertur, ut a reconciliando mundum per sanguinem suum, 0784A viam mandatorum patris quasi opera ejus graderetur, quod in principio praedicationis Evangelii demonstravit. Quod autem Dominus ait: Qui fecit eum, applicabit gladium ejus, id est, qui fecit Behemoth, applicabit ei gladium ipsius, id est, malo quo alios interemit ipse punietur, sicut et de ejus similibus Spiritus sanctus in psalmo locutus est: Gladium evaginaverunt peccatores, et; Gladius eorum intret in cor eorum. Notanda tamen est in hoc loco commutatio personarum. Nam et superius Dominus ait, quod Behemoth bestiam ipse fecerit, et nunc dicit quod alius eum creaverit, ita dicendo: Ipse est principium viarum Dei, qui fecit omnia: quod ita exponi potest, quia Pater in Filio omnia fecit, sicut Propheta ait ad Deum: Omnia in sapientia fecisti. Alii dixerunt: 0784B Ipse est initium figmenti Domini: quod illudatur ab angelis ejus, id est, sanctis. Ab his ergo illuditur, quando per gratiam sancti Spiritus, et meritum sanctitatis eis subditur, et invocatione nominis Christi ab obsessis corporibus effugatur. Ab eis utique qui deponentes omnem malitiam et omnem dolum, et simulationem, secundum Isaiam, geniti infantes in Christo sunt, de quibus prophetavit cum virtute gratiae Christi contra adversarium eorum diabolum in spiritu providentiae, dicens: Et delectabitur infans ab ubere, super foramina aspidis, et in cavernam reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet. Et Dominus, cum de ejus toto corpore loqueretur, ait ad eos, quos innocentes et parvulos fecerat, dicens: Ecce dedit vobis potestatem calcandi super 0784C serpentes et scorpiones, et nihil vobis nocebunt.
Huic montes herbas ferunt. Omnes bestiae agri ludent ibi. Hi montes in climate aquilonis constituti sunt, ubi superbus diabolus sedere se dicit, inquiens: Ascendam super altitudinem nubium, ero similis Altissimo. Quos montes, superbos quosque et nimium elatos homines, ac tumorem cordis illius imitantes, non absurde sentimus. In his igitur habitans, temporariam jucunditatem, quae herbarum vocabulo appellata est, in eis depascitur, et in malo virentis ac vigentis in eis voluptatis noxiae delectatur, in quibus etiam montibus omnes bestiae agri ludunt. Bestiae istae socii sunt et ministri diaboli: de quibus ait propheta, orans ad Deum: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi. Ager vero hic mundus est, secundum 0784D auctoritatem Domini, qua dicit in Evangelio: Ager autem est hic mundus. In talibus igitur montibus, qui herbas luxuriae, non arbores fructiferas ferunt, hae bestiae, adversariae videlicet potestates, non habentes rigorem virtutum, ludunt fluxu lasciviaque vitiorum, et in omnibus eorum montibus, in sceleribus ac nefandis criminibus videlicet gloriantur. Alii de hoc loco dixerunt: Ascenderunt in montem praeruptum: fecit gaudium quadrupedibus in tartaro. Montem praeruptum ipsius superbiae diabolicae verticem significatum puto, in quem nimium se extulerit, ita ut de eo usque in ima caderent inferorum. Fecit ergo gaudium, id est, dedit consolationem, vel his qui superbiae ejus consentientes, de coelis 0785A ejecti sunt tartaris deputandi, vel his peccatoribus, qui per eum in profunda inferi corruerunt, sub quorum persona ad ipsum daemonum principem ita sermo propheticus loquitur: Et tu vulneratus es sicut et nos, nostrisque similis factus es. Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum: fecit gaudium quadrupedibus, ut dictum est, id est, peccatoribus, qui in terram proni seu vergentes in tartara, coelum suspicere non possunt.
Sub umbra dormit in secreto calami, in locis humentibus. Quod umbrae corporum sint, nemo dubitat: sed umbra in Scripturis divinis aliquando requies, et refrigerium intelligitur, aliquando poenae. Unde dicitur, umbra mortis. Aliquando umbrae, peccata esse referuntur, quae tamquam umbra corpori, ita 0785B morti vicina sint. In peccatis ergo diabolus habitat, et requiescit in secreto cogitationum, sive etiam lumborum: unde et loca humentia appellantur. Sive in secretis, id est, in absconditis Dei, quae Deus utique non requirit, et velut se indigna non visitat: de quibus absconditis propheta ait ad Deum: De absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Peccata ergo tamquam tenebrae absconduntur a lumine veritatis. Sive, ut jam diximus, loco remoto cordis diabolus habitat, quod cor vacuum timore Dei patet vanitati et luxui, atque omnium illecebris vitiorum. Haec enim umbra solem nesciens, et calami secreta significant. Alii dixerunt: Sub omnimodis arboribus dormit secus juncum, et calamum, et caricem. Omnimodas arbores dicit, quae tamen omnes infructuosae sunt, 0785C non habentes medullam charitatis Dei, nec bonorum operum fructus.
Protegunt umbrae umbram ejus. Peccata ejus super omnium impiorum peccata, et impietates eminent, quas protectione quadam malitiae suae defendit, et contegit. Alii ita dixerunt: inumbrantur in eo arbores magnae: ubi hoc mihi videtur dixisse, quod quamvis maligni spiritus, vel homines ministri diaboli, superbia sint excelsi, tamen superet eos magnitudine delictorum diabolus, quia scelestioris criminis inventor est, quam imitator peccati.
Circumdabunt eum salices torrentis. Sive stirpes et virgultum, ut alii dixerunt. Mundus iste mortalis propter velocem volubilitatem suam, torrentis nomine appellatur: sicut et propheta ait, cum de passione 0785D Domini prophetaret: De torrente in via bibet. Dispensatione namque illa qua ad nos venire dignatus est, in cruce mortis calicem bibit, de quo dixit ad Patrem: Si fieri potest, transeat a me calix iste. Hujus ergo mundi hominibus, qui sunt sensibus peccatorum et perfidia infidelitatis amarissimi tamquam folia, fructus bonorum operum mentientes, diabolus circumdatur, qui etiam in collegas consortiumque junguntur.
Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. Multis in locis Scripturarum, fluminis nomine genus humanum significari noverimus, de quo et ipsa potestas adversaria ait: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum. 0786A Huic ergo fluvio, humano videlicet generi in ima atque inferiora, more fluminis defluentis, desideria cupiditatum, delectationis, praesentisque amorem mundi, ita insinuat, ut eum absorbere possit, et velut inferus deglutire; sic namque humanum genus praeceps in supradicta vitia defluet, ut possit ab inimico facile devorari. Quod autem ait: Habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus: Jordanis fluvius, baptismi continet sacramentum; dum in ipso Christus Dominus baptizatur, nostrum baptisma consecratum est. Cujus secundum mysticos intellectus, montes et colles, arietes, et agni ovium exsultant a facie Dei Jacob, qui junior frater credendo, seniorem fratrem incredulum supplantavit. De cujus Jordanis terra, id est Ecclesia, propheta ex 0786B persona credentis se dicit Dominum recordari. A Christo utique monte modico incipiens, qui propter passionem modicus factus est, minoratus est ab angelis, obediendo patri usque ad mortem. Hic ergo Behemoth nimia elatus temeritate, fiduciam gerit, ut praedictum Jordanem, sacramenta videlicet Ecclesiae figurantem, ore suo hauriat, et vorandi cupidus, suo eum ventre concludat. Id est, etiam eos quos sanguis Christi per aquam regenerationis, quam Jordanis typice portendit, et ablutione Spiritus sancti redemit, de illius potestate ac durissimo dominatu quaerit, ut rursus suos faciat, seu occulta suasione, seu oppugnatione manifesta.
In oculis ejus quasi hamo capiet eum. Verba haec Patris de Filio sunt secundum illam allocutionem, 0786C de qua superius diximus, ubi ait Pater de eo, cum ei de diabolo sermo esset: Ipse est principium viarum Dei. Hunc igitur Behemoth, homo divini numinis carne hominis assumpti vestitus, in oculis ejus capiet eum, inquit Pater de Filio, quod diabolum esset capturus. In oculis, ait, id est in ipso intelligentiae lumine, ubi est visus sapientiae, naturae rationabilis. Ibi, inquam, divina sapientia captus, dum per calliditatem suam atque versutiam non videt cujus carnem mors devorandam apprehendit. Secundum igitur hunc modum captus est diabolus.
Et in sudibus perforabit nares ejus. Id est, furentem saevitiam atque in sanctorum interitum anhelantem Christus Dominus noster conteret et proturbabit: 0786D sanctos vero propter lignum crucis non absurde hic intelligendos puto; sic itaque humiliat et confringit Dominus inimicum, omnemque impetum invidiae saevientis, dum eum per eosdem sanctos ligno suae crucis retundit.
An extrahere poteris Leviathan hamo? Commutavit figuram aenigmatis, ut diabolum quem superius Behemoth translato nomine dixerat, eumdem nunc Leviathan appellet; sed illic eum quasi bestiam dicit, quae terras inhabitet; hic vero ita illum nominat, qui velut in aquis maris consistat. Unde et alii pro Leviathan draconem dixerunt. Unde videri potest, quod horrendum nescio quid genus draconum sit quod Leviathan dicatur, cujus malitiae atque potentiae 0787A congrue diabolus coaptetur. Behemoth autem eo quod multi cum eo sint appellatur. Nam Behemoth Latine, quasi plures sonare dicitur. Unde ipse intelligi potest cum sociis et ministris, et recte, quasi dicatur, qui a Deo non sunt. Leviathan vero additamentum quidam aiunt interpretari. Quia ergo in veritate non stetit, et excedens praesumptionis modum addit sibi superbiam, quasi supra naturae bonum in tumorem et morbum elationis excedit. Proinde additamentum dictus est: vocabulum enim factum de crimine, operuit conditionem naturae bonae, quam Deus bonus creaverat. Et Isaias propheta de eo vaticinatur dicens: In die illo, sive passionis Christi tempore, sive in adventu judicii ejus: In die ergo illo visilabit Dominus in gladio suo duro et grandi, et 0787B forti, super Leviathan serpentem vectem, et super Leviathan serpentem tortuosum, et occidet cetum, qui in mari est: secundum hoc ipsum est, quod alius propheta similiter ait ad Deum: Tu confregisti in virtute tua mare. Tu confregisti caput draconum super aquas. Hic ipse diabolus tamquam caput cum suis membris describitur, et corpus ejus, et squamae indissolubili copula conjunctae narrantur. Hunc ergo Leviathan draconem typicum, ait Dominus ad Job, ne in aquis gentium dominetur, tu forsitan de mari populorum extrahere potes, quem hamo virtutis meae, ut supra dictum est, per fidem credentium extrahere, et exsiccare disposui. Secundum hunc sensum est illud quod et Dominus ait in Evangelio: Cum fortis armatus custodit atrium suum, 0787C in pace sunt ea quae possidet, et caetera. In primo autem adventu Christi factum est per gratiam redemptionis ejus, ut de societate diaboli et dominatione populi eruerentur. In secundo vero adventu ejus, omnis diaboli potestas est auferenda, quandoquidem mare, hoc est saeculum, non erit, genusque sociorum illius de terra peribunt. Quando etiam quaeretur delictum illius, et non invenietur, Domino regnante in aeternum, et in saeculum saeculi, absorpta morte mortisque inventoribus in resurrectionis victoria. Quod autem in hoc libro ait Deus, quia hamo extrahet Leviathan, per alium prophetam illud loquitur, dicens: Expandam super te rete meum in multitudine populorum, et extraham te in sagena mea. Hami vero et sagenae differentiam hanc esse existimo 0787D ut hamum ipsum Salvatorem Filium Dei, carne vestitum intelligamus: sagena autem dici potest missa praedicatio Evangelii, quae a solis ortu usque ad occasum latissimo spatio sit expansa, sicut et propheta ait: Magnus Dominus, et caetera. Et deinceps ait, dilatans exsultationem universae terrae. Quae sagena praedicationis Christi, veteris Testamenti figuris, et significationum imaginibus multisque ejusmodi Scripturae testimoniis, veluti nodis illigatis est solide roborata, quam ceti multi, et dracones saevissimi mundi istius impii et potentes scindere et rumpere tentaverunt, idque non potuerunt efficere, quia firmum fundamentum Dei fecit, et convelli nequaquam potest. Quia si Deus pro nobis, quis contra nos? 0788A Proinde secundum hanc expositionem idem sensus in hamo et sagena dignoscitur. Cum ergo dixisset Dominus ad Job, extrahere poteris Leviathan hamo? ait ei:
Et fune ligabis linguam ejus? Quemadmodum ex pluribus particulis subtegminis funis intexitur, ut fiat vinculum quo possint aliqua colligari; ita et diabolus de multitudine peccatorum suorum, quasi de resticulorum particulis, vincula sibi sacrilegorum velut fune blasphemiis, et lingua illius colligat, ut sit os obstructum atque oppilatum loquentis iniquitatem. Et in Proverbiis Salomonis, de similibus ejus scriptum est: Vinculis peccatorum suorum unusquisque constringitur. Et inde est quod et Dominus in Evangelio pigrum et inutilem servum, ligatis manibus et pedibus, mittendum dicit in tenebras 0788B exteriores, id est, vinculis peccatorum suorum, quae operatus est, secundum divinum judicium ligatus mittitur in poenas; quod et ipse Dominus in quodam loco manifestissime demonstravit, quando flagellum de Judaeorum resticulis fecit, eosque inde flagellans de templo ejecit.
Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus? Sive captapulum, ut alii dixerunt. Et armilla perforabis: sive, ut alii dixerunt, forcipe pertundes labrum ejus. Circuli captapuli, forcipis et armillae nominibus, intelliguntur sermones divinae potentiae, quibus superbus atque blasphemus humiliatus est a Deo et attritus.
Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia? Sive ut alii dixerunt: Aut loquetur tibi 0788C blande? Soli Deo, cujus creaturam se esse cognoscit, est subditus, atque ei tantum quem ipsa conscientia pavet, animus ejus superbus addicitur.
Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? Licet sit rebellis et nimium tumidus, cogitur tamen atque compellitur ipsius naturae bono, quod ei in testimonium justae damnationis ejus ex parte non perit, ut Dominum creatorem suum, saltem ut servus malus esse fateatur. Hoc est pactum sive testamentum, quod ei cum Deo inire praeceptum est. Unde et ipse Dominus ait: Et accipies eum servum sempiternum. Hoc enim nulla voluntate animi facit, sed divinae potestatis imperio, et ideo a Deo servus dicitur sempiternus, quia adoptionem filiorum Dei, sive primatum illum angelicae dignitatis, 0788D numquam sit recepturus.
Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis? In tantum, ait Dominus, humiliabitur draconis istius fortitudo, et omnino pro nihilo erit; ut illudendus habeatur, et illudendus sanctis angelis deputetur, sicut et supra jam dictum est. Quod autem quasi avis illudi perhibetur, quasi res parva et minima ad potentiam Dei habeatur, avis nomine voluit demonstrare; quodque alligandus ancillis dicitur, illud est quod ipse Dominus in Evangelio ait ad discipulos suos: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit. Sic itaque alligatur atque illuditur a sanctis animabus Dei, quae 0789A sunt ancillae Christi; dum ab eis ipsi et ejus sociis imperatur, et de corporibus ab eo obsessis abire compellitur: cuique per universum mundum quotidie captiva aufertur captivitas, quomodo et secundum Apocalypsim per mille annos alligatus dicitur, quod a parte ad totum intelligitur, secundum apostolum qui ait: Filioli, novissima hora est; ex tempore adventus Domini in carne nostra. Itaque alligatus est: ne seducat Christi gratia et redemptione salvandos. Alii dixerunt: Alligabis eum sicut passerem infantulo, quod est, ab infantulo teneatur praecepto imperii mei, et velut ligatus in potestatem tradetur. Hic est ille infans, de quo Isaias ait: Infans ab ubere in foramine aspidum manum mittet: qui infans propheta, quamvis sit centum annorum puer, 0789B per Christi gratiam morietur, id est, sanctus et innocens ad Deum de hoc saeculo emigrabit. Hunc ergo infantem accipere debemus unumquemque sanctorum, qui de fonte, id est de utero matris Ecclesiae, tamquam infans Deo renatus est, et praecepta Domini, velut lacteos cibos de ejus uberibus sugit.
Concident eum amici, divident illum negotiatores. Amici et negotiatores isti, sancti intelligendi sunt, omnes etiam veritatis praedicatores: quibus Christus Filius Dei ait: Vos amici mei estis. Itemque de iisdem per parabolam dicit: Simile est regnum coelorum homini negotiaori, quaerenti bonam margaritam, et caetera. Qui regnum Dei, et aeternae vitae praemium velut pretiosissimam margaritam in venalibus 0789C proposuerunt mundo, ut unusquisque creditorum vendat quaecumque habuerit, delectationem scilicet vitae praesentis, his mercimoniis commutet et emat eam. Igitur a supradictis amicis, et negotiatoribus corpus hujus draconis conciditur atque dividitur, dum per eosdem ad fidem Christi, perditorum ejus multitudo quam plurima separatur. Nam multi de potentibus ejus, et in malitia fortibus ab ejus consortio, veluti membra illius secernuntur, sicut et Abacuc propheta ait ad Dominum; Praecidisti in stupore mentis capita potentium: et de quibus rursum ait ad Dominum: Misisti in capita inimicorum mortem: mortem utique vitiorum, ut jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit. Haec capita inimicorum Dei, id est, populorum impiorum 0789D principes, ipsi sunt hujus spiritualis draconis reges et nobiles, qui secundum translationem nominum, et figuram tropi alterius, alligandi a praedictis amicis et negotiatoribus esse dicuntur: sicut David propheta ait: Ut alligent reges eorum in manicis, et nobiles eorum in vinculis ferreis. Hi ergo reges et nobiles, ipsi sunt et dracones, et membra illius draconis, de quibus draconibus ait propheta ad Deum: Tu confregisti capita draconum super aquas.
Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius? Omnes qui consensione malitiae et imitatione adhaerent diabolo, recte pelles ejus esse dicuntur. Quos ideo pellis nomine arbitror dictos, eo quod indissociabili connexione ei conjuncti 0790A sunt, et separari ab eo numquam, aut certe vix possunt. De his ergo dicit Dominus sagenas implendas esse.
Pones super eum manum tuam. Memento belli; nec ultra addas loqui. Sic mihi videtur dixisse: Victo per me adversario tuo, pones super eum manum tuam, ut possis ei et tu illudere. Vel pones super eum manum tuam, quasi dixerit, si ejus potentiae et virtutis te esse arbitraris, pones super eum manum tuam, quod est, si potes effice virtute potentiae tuae, ut te contremiscat et paveat sicut et me cui soli hoc debet: sed quia id nequaquam facere potes, ut tibi draco hic magnus, et in malitia potens subjectus sit; memento in hac tribulatione poenarum tuarum contra quam ferum et trucem hostem bellum habueris: 0790B sufficiat tibi adversum me verba aspera locutum, ubi nosse te volui, quoniam hunc fortissimum inimicum tuum superare ac vincere nequivisses, nisi ex praecepto imperii mei accepta in tua potestate jussus fuisset, et tuam nihilominus animam custodiri a me. Igitur in ditionem illius ita datus es, ut non amplius te affligeret, quam vires tuae paterentur.
Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis praecipitabitur. Cum in conspectu angelorum sanctorum, et innumerabilis multitudinis beatorum hominum praecipitatus fuerit in gehennam, ignemque aeternum, spem ejus, qua se fortem putat evadere, horrendum et justum judicium eum frustrabitur, et cassa atque inania cogitans in irritum deducetur.