Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XLI.
0790C
Non quasi crudelis suscitato eum. Quis enim resistere potest vultui meo, et quis ante dedit mihi ut reddam ei? Omnia quae sub coelo sunt, mea sunt. Hunc igitur inimicum non ut crudelis suscitat Deus, qui eum quasi punire desiderat: vel quoscumque sanctorum collocatione ejus elidere: cujus naturae luculentae potius aeterna bonitas competit: sed suscitare Deus nunc Leviathan hoc modo dicitur, ut eum caeteris qualis sit manifestet, quem velut Pharaonem longa impunitate, diutius insultare permittit. Hoc enim justissimo judicio suo Deus fieri sinit: aut ad exercitationem probationemque sanctorum, aut ad iniquorum poenam. Quis enim resistere potest vultui meo? Ubi hoc videtur dixisse, quod solo aspectui majestatis 0790D Dei, omnis creatura cedat et tremat. Quis ante dedit mihi ut reddam ei? omnia quae sub coelo sunt, mea sunt. Non enim, ait, a quoquam potestatem accepi, quam aliquando forsitan non habuerim: ut ei quasi pro hoc beneficio gratias agam, aut aliquid ei retributionis impendam. Secundum hunc sensum et Apostolus loquitur: Aut quis, inquit, dedit illi, et retribuetur ei? Ubi in his verbis Deus affuisse semper monstratur.
Non parcam ei verbis potentibus et ad deprecandum compositis. Hoc fortassis de diabolo, de cujus verbis hic loquitur, intelligere possumus: etsi sit rebellis in Deum, et contumax, suum tamen tremens sentiat creatorem, et quamvis immemor 0791A conditionis suae, tamen tamquam servus nequam, saltem coactus Dominum suum obsecrare simulat.
Quis revelabit faciem indumenti ejus. Hic indumento velatam faciem diaboli Job dicit, quia se transfigurat in angelum lucis. Revelatur autem facies a Domino, cum artes nequitiarum illius deteguntur.
Et in medium oris ejus quis intrabit? Hic os diaboli, indesinens blasphemia ejus potest intelligi, quod obstruendum a Deo est atque oppilandum, cum verbo Domini fuerit penetratum. Sive in medium oris ejus quis intrabit? potest ita sentiri ut os diaboli, infernus intelligatur: ad quem Salvator descendit, ut devoratos a diabolo homines liberaret. Et ideo quod futurum erat temporis, dixit: In medium oris 0791B ejus quis intrabit?
Portas vultus ejus quis aperiet? Abditam et multo secreto absconditam fortitudinem hypocriseos diaboli, dicit Dominus se patefacturum: quam in passione et cruce sua aperte manifestavit, quando cum principibus suis et potestatibus traductus a Filio Dei parum fiducialiter triumphat.
Per gyrum dentium ejus formido. Voratorem et insatiabilem hunc inimicum dicit, qui velut rapacissima bestia, dentibus omnia consumat, et idcirco formido et timor in gyro dentium ejus, quia ad devorandum parati sunt.
Corpus illius quasi scuta fusilia, et compactum squamis se prementibus. Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. Unde alteri adhaerebit, 0791C et tenentes se nequaquam separabuntur. Tres hi versus continui, sub diversorum sermonum repetitione, unum idemque loquuntur. Corpus ergo diaboli, omnes consortes ejus, et spiritus immundi intelligendi sunt, quos tanta consensione atque conspiratione Deus dicit illi adjunctos, ut indissociabili connexione sint eidem copulati, quos etiam sub allegorica dictione, squamarum nomine appellavit, quae ita densatae sint, et stricte sibi invicem cohaerentes, ut nullum illis sit spiraculum respirandi ad Deum, eo quod ad illa sui connexione, nequaquam ad sanitatem poenitentiae relaxentur. Quod autem daemones impii ministri diaboli, scutis fusilibus comparantur, hoc nomine eorum significat Dominus, quod nimium pertinax et obstinate rebellans, et fortiter solida ac perennis sit 0791D eorum repugnatio contra Deum. Diabolum vetus editio smaragdi lapidi assimilavit, qui natura asper est, alia attritu laevificans, sed ipse asper esse non desinens, cuncta comminuit, diminutionem autem sui non sentiens.
Sternutatio ejus ut splendor ignis, et oculi ejus ut palpebrae diluculi. Sive ut alii dixerunt: In sternutamento ejus illucescit sol, et oculi ejus ut species Luciferi. Sternutatio sordes cerebri egerit, et vitia ex interno concepta depurgat. Diabolus ergo, qui totus sordidus et fetidus est, in hoc lumine se videtur ostendere, cum transfigurans se in angelum lucis malitiae suae sordes in perniciem hominum cum delectatione operatur et effundit, et de invidia, id est, 0792A de malorum omnium capite, venena sua commovet ac producit. Oculi autem diaboli falsi prophetae intelligendi sunt, de qualibus sanctus Isaias ait, cum ad peccatorem populum loqueretur, dicens de Deo: Claudet oculos vestros: qui instigatione ab eo inspirati loquuntur, quae vicina videntur lumini veritatis. Sicut palpebrae sunt diluculi, cum tamen nihil luminis Dei possideant. Nam etiamsi videantur initium lucis in se ostendere, quae eis hypocriseos fermento exoritur, mendaciorum tamen tenebras specie veritatis obducunt.
De ore ejus lampades procedunt sicut taedae ignis accensae. Quemadmodum os Domini locutum est, ita et omnes impii et sacrilegi, et blasphemi, os diaboli recte dicuntur, ex quo taedae ignis accensae, sive, ut 0792B alii dixerunt, faculae ardentes procedunt, id est, ignis et poenae causa suggeritur: et in Apocalypsi, ubi sub equorum similitudine hi ministri diaboli describuntur, ita de eis dicitur: De ore eorum exiit ignis et fumus, et sulphur: non perspicue quidem ita exeunt de ore eorum, sed verba blasphemi sunt ignis et fumus, et sulphur, sicut ad eum Dominus per prophetam ait: Producam ignem de medio tui qui comedat te.
De naribus ejus procedit fumus. Id est, superbia.
Sicut ollae succensae atque ferventis. Quia vapor aut ipse se aut obtemperantes generet causas ignis aeterni. Superbiae spiritus in anhelitu narium demonstratur, quibus animi sui tumorem exanhelare se gaudet, sed humiliari ac reprimi a Domino superius ita dicitur: Numquid pones circulum in naribus, 0792C et armilla perforabis maxillam ejus?
Halitus ejus prunas ardere facit. Hic est fumus ejus e paribus et ex anhelitu ejus, ut carbonibus suis ignem sibi aeternum, et fumandum subministret. Ita enim et similibus ejus Dominus ait: Ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis vobis.
Et flamma de ore ejus egredietur. Sive ut alii dixerunt: Flamma vero de ore ejus globatur: ibi idem sensus, quod est, poenae blasphemiarum de ore diaboli globatae egrediuntur.
In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus praecedit egestas. Colli nomine, id est cervicis, tumorem arrogantiae diaboli dicit. Cuique dicitur per prophetam: Nervus ferreus cervix tua: in qua principalis peccati malum habitat. Hac igitur superbiae 0792D fortitudine, et propheta verbis illius loquitur, dicens, fortitudinem faciam, quem ob hoc Dominus increpat et dicit ei: In sapientia tua fecisti tibi fortitudinem. Et iterum ait ei: In negotiationibus tuis multiplicasti tibi fortitudinem. Itemque: Elevatum est cor tuum in fortitudine tua. Quod vero ait: Faciem illius praecedet egestas, hoc est quod ubi appropinquaverit diabolus, illico omnes sibi vitae atque animae vires exhauriatur, ac substantia consumatur.
Membra carnium ejus cohaerentia sibi. Membra diaboli sunt, quos supra in squama et scutis fusilibus nominavit. Carnium autem ejus membra idcirco sunt dicti, quoniam carnalibus ac flagitiosis actibus dedita, ei velut auctori malorum cohaereant.
0793A Mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur. Ordo dicentis Dei hoc loco obscuratus videtur, ubi cum de diabolo dicat, subito personam commutet dicens: Mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur. Credendum est, quod haec fulmina a Deo mittantur contra diabolum, secundum illum sensum, ubi dicitur: Pluit Dominus a Domino. Quod ita hic dictum arbitramur: fecit Deus, quod locutus est Deus. Fulminatur autem a Deo draco diabolus, quando igneis Dei eloquiis de sanctis nubibus increpatur, quae utique fulmina, in locum missa atque directa, non frustra jacientur, et ad locum non ferentur, nec se ab eis diabolus gloriabitur impunitum.
Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur 0793B quasi malleatoris incus. Sive, ut alii dixerunt, et stat sicut incus infatigabilis. Cor diaboli durum et inflexibile est, hebetudine quoque lapidis et rigore. Constringitur autem, sive stat sicut incus, quae non producitur. Incus namque caeditur, sed non producitur, superjecta edomat, immobilis autem ipsa consistit: talis diabolus est. Fidelium enim increpationibus tunditur, prophetarum dictis caeditur, martyrum victoria eliditur, sed manens rigidus, durus, indomitus, aeternis addictus est poenis.
Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. Hoc de primi saeculi temporibus dictum accipi potest. Quantum sit malum superbiae, jam tunc angeli sancti scire potuerunt, quando praesumptor tyrannidis coeli arce dejectus est: quando etiam 0793C pro eo merito quo in veritate, in qua ille non steterat, steterunt: et in hoc beati facti esse credendi sunt, ut certissimi fierent nullius umquam peccati lapsum sibi esse metuendum. Igitur quod dictum est quia sublato diabolo, timebunt angeli, et territi purgabuntur, non sic intelligendum est, quod ad cavendum peccatum superbiae, emendatiores futuri sint, territi tantae damnationis exemplo, cum utique perspicuum sit minime eos beatos fore, si studendum eis sit cura impensiore ne peccent. Peccatum enim cavere, vel peccato resistere, ad poenales hujus mundi miserias pertinet, non ad futuri saeculi gloriam. Hos autem arbitror intelligendum homines, qui ad consortium pervenerint angelorum, utpote quasi novi angeli, damnato diabolo, territi purgabuntur: 0793D videntes qualem quantumque hostem, et hujuscemodi poenas horrendae damnationis evaserunt. Purgabuntur autem, id est, puriores Deo reddentur, tanta divini beneficii circa se consolatione perspecta. Id etiam quod dictum est, territi, vel quod scriptum est, timebunt, non abhorret a sensu, ut rationabilis videlicet creatura omne beneficium atque omne judicium Creatoris sui, non cum poenali, sed cum honorifico terrore miretur. Et revera quae major purificatio, sive purgatio, poterit esse ante Deum, sicut angelici hominis, quam ut semper cum exsultatione (quia cui defertur pius est) et cum tremore (quia cui defertur Deus est) omne bonum certissimae 0794A securitatis suae gloriaeque perpetuae ad laudem sui referat conditoris.
Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax. Alii vero manifestius transtulerunt dicentes: Si occurrerint ei lanceae, nihil facient ei: id est, nullis metallis terrorum ac increpationibus poterit emendari. In hasta autem et thorace possunt intelligi, qui justitiae lorica induti, dextera operibus sanctis armati conantur resistere. Ipsum vero punire sive expugnare non valebunt, quia tam fortis et malus est, ut adversantia contemnat, et converti minime velit. Proinde quidquid est fortitudinis animorum in sanctis, ferri vocabulo appellatur. Quidquid etiam virtutum est, aeris splendore, vel perennitate censetur.
0794B Reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum, aes. Tanta enim se virtute superbiae induit, ut haec omnia arma adversum se suscepta pro nihil pendat, et ipse potius operetur opera, palearum acervis similia et lignis infructuosis, et vetustis carieque fatiscentibus, quae igne inexstinguibili sunt urenda.
Non fugabit eum vir sagittarius. Cuilibet sanctorum quamvis pharetram cordis sui, increpationum sermonibus tamquam telis compungentibus plenam habeat, ab eis tamen hic durus, et nimium ferreus penetrari non poterit. Et ideo non sentiens vulnera compunctionum, ab hoc tali sagittario non fugatur. Alii vero ita dixerunt: Non vulnerat eum sagitta aerea. Verbum Dei incorruptibile, et permanens sagittae 0794C aeneae comparatur, quo numquam potuit diabolus ad poenitentiam vulnerari: secundum duritiam cordis sui thesaurizat sibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei.
In stipulam versi sunt ei lapides fundae. Funda potest intelligi quicumque sanctorum, qui manu Domini continentur. Per hos ergo sanctos suos, duros sermones, fortes et asperos velut lapides, hunc impium valide jaculatur, ut eisdem percussus det honorem Deo; sed ille cum singularis malitiae sit, eosdem sermones sibi convertit in stipulam, ut dum eos pro nihil ducit, fiant ei velut stipula quae et fumandos globos tartarei ignis accendat. Quod alii eodem sensu dixerunt: Aestima lapides funda jactatos ut fenum.
0794D Quasi stipulam aestimabit malleum. Verbum nihilominus divinum, gravo scilicet, et forte contundens eum, et atterens vastam duritiam impietatis ejus, ut a sanctorum insectatione tenuetur, pro stipula aestimabit: malitia namque obrutus non sentiet pondus tundentis desuper, quoniam cor ejus factum est sicut lapis, et sicut incus indomabilis: quae numquam, licet supra modum tusa, producitur.
Et deridebit vibrantem hastam. Sive, ut alii dixerunt, trementem sermonem. Validum cujuslibet sancti ad se vigore animi ac virtute emissum, non solum non verebitur, verum etiam deridebit, vel eumdem sermonem, vel etiam jaculantem. Hoc totum de diabolo Deus diversis modis ac similitudinibus ideo dicit, 0795A ut demonstret hominibus, quantum mali sit, et quam potens, et quam sit omnino irrevocabilis.
Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. Sol justitiae Christus Deus est, in cujus pennis est sanitas. Hi igitur radii, id est, sancti qui sunt filii lucis ejus, ab hoc principe tenebrarum, in praevaricatione Adam, peccato illius detinentur obnoxii, dum jam redemptos per Christum capitalibus criminibus, suos facit sibique velut captivos et servos subdit, et subjugat. Possunt et illi angeli, quos secum diabolus traxit: de quibus in Apocalypsi dicitur: Et traxit secum tertiam partem stellarum in terram: hi radii solis intelligi, qui recedentes a Deo, vero lumine, factae sunt tenebrae, et principes tenebrarum. Hi ergo sub ipso sunt, quibus diabolus est rex et dominus. 0795B Aurum vero secundum hunc sensum quem diximus, ipsi sunt radii solis, quia sub nomine auri, pretiosi quique et mali intelliguntur: hos sibi sternit quasi lutum, cum eos sibi subditos peccatis, sordidos et viles efficit. Dicuntur autem dracones in eis locis secretis, et terrarum abditis sinibus, vel maxime commorari, ubi metallum auri sit. Et ob hoc sub spirituali intelligentia, puto hanc metaphoram conservatam, eo quod hic draco rufus, de auro bonorum quos dejecerat, sibi cubile sternat, quod est omnes spirituales mundi hujus divitias, id est, bonorum hominum sanctitatem, justitiam caeterasque virtutes, velut aurum sub se habebit, cum eos obdormientes in fide in lutum immensum redegerit peccatorum.
0795C Fervescere faciet quasi olla profundum maris, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. Mare hoc saeculum, secundum allegoricos intellectus, esse didicimus, quod est obscuritate sua, et nimia stultitiae caecitate tenebrosum, quod ita diabolus carnali accendit concupiscentia, ut ferveat ad amanda terrena. Si autem in bonam partem unguenta intellexerimus, ut gratias sanctorum ferventes hoc loco interpretemur, a contrario diabolus maris istius habitator id agit, ut quomodo spiritualium gratiarum amore in Spiritu sancto fervescunt, ita ad amorem mundi istius homines praesentis vitae desiderio, quasi quibusdam succensionibus flammeis ardescant. Alii dixerunt, fervescere facit abyssum, ut vas aeneum aestimat sicut delictum, et tartarum abyssi sicut captivum. Hoc in loco arbitror 0795D quod ita de diabolo Deus dixerit: quia de hoc mundo quasi abyssi nomine dictus est ita diabolus: apud se definiens arbitratus sit, quod in recordationem omnino non veniat, quod de memoria divina deletus sit. Cujus impiissimum sensum in nono propheta recolit dicens: Dixit enim in corde suo, Non requiret. Itemque: Dixit enim in corde suo, Oblitus est Deus, avertit faciem suam, ne videat in finem. Tartarum quoque abyssi, id est, infernum, in quo mundi istius peccatores tenebuntur inclusi: ille velut captivum sub durissima videlicet dominatione detrusum vinculis infernalibus detinebat. Exsultans igitur, et laetabundus diabolus aestimabat, quod creaturam Dei sui omnem utique mundum, velut rex et Dominus esset perpetuo 0796A possessurus, nesciens a Domino Deo regi in aeternum, et in saeculum saeculi: perditis impiis gentibus de terra ejus, judicatos pupillos et humiles defensos ut non apponat ultra homo, id est, ipse diabolus, ut se magnificet super terram.
Post eum lucebit semita. Jam tunc resipiscens quaeret reverti ad Deum, quando ei tempus poenitentiae non erit. Et hanc puto conversionis ejus semitam dixerit, quae obdurato corde et caeco sera poenitentia illucescat: quando post acceptam ei minime proderit.
Aestimabit abyssum quasi senescentem. Sive, ut alii dixerunt, quasi deambulacrum. Abyssum diximus superius istum mundum, quem senescentem et inveteratum, in peccatis utique permanentem diabolus 0796B arbitratur, nesciens adventu Domini a peccatis veteribus liberandum.
Non est super terram potestas quae comparetur ei. Nulla creatura est tantae potentiae, sive peccatrix creatura tantae malitiae, et ideo in utraque re nullus ei poterit comparari.
Qui factus est, ut nullum timeret. Propria voluntate liberi arbitrii sui, in superbiam elatus factus est, id est, ita sui malitia depravatus est, ut nullum timeret, nec ipsum Dominum Deum creatorem suum. Timet quidem ut malus servus, et praevaricator; sed non habet in se dilectionis Dei timorem.
Omne sublime videt. In sublime, inquit, atque in excelsum erigitur, id est, usque ad ipsius inaestimabilis superbiae suae apicem elevatur, ut blasphemus 0796C ponat in coelo os suum, dicens: Ponam in coelo thronum meum, et ero similis Altissimo.
Ipse est rex super universos filios superbiae. Id est, caput et princeps omnium superborum, quem imitantes angeli, homines impii, et praevaricatores, facti sunt filii superbiae ejus.