Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XI.
Essentia Dei nunquam per se apparuit. Angelorum ministerio factae divinae Patribus apparitiones. Objectio ex loquendi modo ducta diluitur. Apparitionem Dei ipsi Abrahae perinde ac Moysi, per Angelos factam esse. Idem probatur ex lege data Moysi per Angelos. Quid dictum in hoc libro, quid dicendum in sequente. Quapropter substantia, vel, si melius dicitur, essentia Dei, ubi pro modulo nostro ex quantulacumque particulaintelligimus Patrem et Filium et Spiritum 0882 sanctum, quandoquidem nulio modo mutabilis est, nullo modo potest ipsa per semetipsam esse visibilis.
22. Proinde illa omnia quae Patribus visa sunt, cum Deus illis secundum suam dispensationem temporibus congruam praesentaretur, per creaturam facta esse manifestum est. Et si nos latet quomodo ea ministris Angelis fecerit, per Angelos tamen esse facta, non ex nostro sensu dicimus, ne cuiquam videamur plus sapere; sed sapimus ad temperantiam, sicut Deus nobis partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3) , et credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13) . Exstat enim auctoritas divinarum Scripturarum, unde mens nostra deviare non debet, nec relicto solidamento divini eloquii per suspicionum suarum abrupta praecipitari, ubi nec sensus corporis regit, nec perspicua ratio veritatis elucet. Apertissime quippe scriptum est in Epistola ad Hebraeos, cum dispensatio Novi Testamenti a dispensatione Veteris Testamenti secundum congruentiam saeculorum ac temporum distingueretur, non tantum illa visibilia, sed ipsum etiam sermonem per Angelos factum. Sic enim dicit: Ad quem autem Angelorum dixit aliquando: Sede ad dexteram meam, quo usque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nonne omnes sunt ministri spiritus, ad ministrationem missi, propter eos qui futuri sunt haereditate possidere salutem (Hebr. I, 13, 14) ? Hinc ostendit illa omnia non solum per Angelos facta, sed etiam propter nos facta, id est, propter populum Dei, cui promittitur haereditas vitae aeternae. Sicut ad Corinthios etiam scriptum est: Omnia haec in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11) . Deinde quia tunc per Angelos, nunc autem per Filium sermo factus est, consequenter aperteque demonstrans: Propterea, inquit, abundantius oportet attendere nos ea quae audivimus, ne forte defluamus: si enim qui per Angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inobedientia justam accepit mercedis retributionem; quomodo nos effugiemus, tantam negligentes salutem? Et quasi quaereres quam salutem, ut ostenderet se de Novo Testamento jam dicere, id est, sermone qui non per Angelos, sed per Dominum factus est: Quae cum initium accepisset, inquit, ut enarraretur per Dominum, ab iis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti divisionibus secundum suam voluntatem (Hebr. II, 1-4) .
23. Sed, ait aliquis, cur ergo scriptum est, Dixit Dominus ad Moysen; et non potius, Dixit Angelus ad Moysen? Quia cum verba judicis praeco pronuntiat, non scribitur in gestis, Ille praeco dixit; sed, Ille judex: sic etiam loquente propheta sancto, etsi dicamus, Propheta dixit, nihil aliud quam Dominum dixisse intelligi volumus. Et si dicamus, Dominus dixit, prophetam non subtrahimus, sed quis per eum dixerit admonemus. Et illa quidem Scriptura saepe aperit angelum esse Dominum
24. Nam et Stephanus in Actibus Apostolorum eo more narrat haec, quo etiam in Libris veteribus conscripta sunt: Viri fratres et patres, audite, inquit: Deus gloriae apparuit Abrahae patri nostro, cum esset in Mesopotamia
25. An forte quisquam dicturus est quod Moysi per angelum apparuit Dominus, Abrahae vero per se ipsum? At hoc a Stephano non quaeramus: ipsum librum unde Stephanus ista narravit, interrogemus. Numquid enim quia scriptum est, Et dixit Dominus Deus ad Abraham (Gen. XII, 1) ; et paulo post, Et visus est Dominus Deus Abrahae (Id. XVII, 1) : propterea ista non per Angelos facta sunt? Cum alio loco similiter dicat, Visus est autem ei Deus ad ilicem Mambre, sedenti ad ostium tabernaculi sui meridie; et tamen consequenter adjungat, Respiciens autem oculis suis vidit, et ecce tres viri stabant super eum
0885 26. Sed quid ultra differimus ora eorum evidentissimo atque gravissimo alio documento oppilare, ubi non angelus singulariter, nec viri pluraliter, sed omnino Angeli dicuntur, per quos sermo non quilibet factus, sed lex ipsa data manifestissime ostenditur, quam certe nullus fidelium dubitat Deum dedisse Moysi ad subjugandum populum Israel, sed tamen per Angelos datam? Ita Stephanus loquitur: Dura cervice, inquit, et non circumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut et patres vestri. Quem Prophetarum non persecuti sunt patres vestri? Et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Justi, cujus nunc vos proditores et interfectores fuistis, qui accepistis legem in edictis Angelorum, nec custodistis (Act. VII, 51-53) . Quid hoc evidentius? quid tanta auctoritate robustius? In edictis quidem Angelorum lex illi populo data est: sed Domini Jesu Christi per eam disponebatur et praenuntiabatur adventus; et ipse tanquam Verbum Dei miro et ineffabili modo erat in Angelis, in quorum edictis lex ipsa dabatur. Unde dicit in Evangelio, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46) . Per Angelos ergo tunc Dominus loquebatur, per Angelos Filius Dei, mediator Dei et hominum futurus ex semine Abrahae suum disponebat adventum, ut inveniret a quibus reciperetur, confitentes se reos, quos lex non impleta fecerat transgressores. Unde et Apostolus ad Galatas dicit, Quid ergo lex? Transgressionis gratia posita est
27. Sed jam satis, quantum existimo, pro captu nostro disputatum et demonstratum est, quod in hoc libro susceperamus ostendere: constititque et probabilitate rationis quantum homo vel potius quantum ego potui, et firmitate auctoritatis quantum de Scripturis sanctis divina eloquia patuerunt, quod antiquis patribus nostris ante incarnationem Salvatoris, cum Deus apparere dicebatur, voces illae ac species corporales per Angelos factae sunt; sive ipsis loquentibus vel agentibus aliquid ex persona Dei, sicut etiam Prophetas solere ostendimus; sive assumentibus ex creatura quod ipsi non essent, ubi Deus figurate demonstraretur hominibus; quod genus significationum nec Prophetas omisisse, multis exemplis docet Scriptura. Superest igitur jam ut videamus, cum et nato per virginem Domino, et corporali specie sicut columba descendente Spiritu sancto (Matth. III, 16) , visisque igneis linguis sonitu facto de coelo die Pentecostes post ascensionem Domini (Act. II, 1-4) , non ipsum Dei Verbum per substantiam suam qua Patri aequale atque coaeternum est, nec Spiritus Patris et Filii per suam substantiam qua et ipse utrisque aequalis