Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus VI.
In finem pro carminibus pro octava psalmus David. Iste et undecimus psalmus, pro octava inscriptionem habent, resurrectionis, et poenitentiae, ac per hoc salutis nostrae mysterium continentes. In quo humanum genus postulat, ut corrigamur quidem et judicemur a Deo, sed non in ira et in furore ejus. Longum est de sacramento hujus numeri 0833C plura exempla revocare. Octo animae ingressae sunt in Arcam Noe, quae in diluvio salvatae sunt. Octavus filius Jesse David fuit, qui et desperatur a patre, et a Deo solus eligitur. Octavo die circumciduntur primogenita, et immunda esse desistunt. Zacharias quoque pater Joannis octava die circumcisionis filii sui loquitur. Et post dies octo sive sex (utrumque enim in diversis evangelistis legitur) Dominus transformatur in monte, ut sic octonarius in sexto numero contineatur, quomodo nunc in sexto psalmo, inscriptio ponitur ogdoadis.
Domine, ne in furore tuo arguas me, etc. Poenitentiae psalmus est, et non emendari refutat et corripi, sed in furore et in ira, quia infirmus sit, et turbata sint ossa ejus. Et aliquando prius furor est, et postea ira; sed maxime unum est. Tamen furor in praesenti, ira in futuro.
0833D Miserere mei, Domine. Vox Ecclesiae. Miserere mei, quia miser sum. Et ipse misericordiam Dei invenit, qui se miserum confitetur. Quoniam infirmus sum, sana me, Domine. Ac si dicat: infirmus sum pro peccato: sana me, quia medicus es. Ego sum aegrotus, tu es medicus. Ego habeo infirmitatem, tu habes sanitatem. Ego sum infirmus per peccatum, tu sana per misericordiam.
Quoniam conturbata sunt omnia ossa mea. Ac si dicat: omnes virtutes, quae ossa appellavit, in primo homine transgressae sunt, sive perditae. Anima mea exinde turbata est. Per poenitentiam ut emendemur.
Et tu, Domine, usquequo. Subauditur, usquequo 0834A animam meam quae est conturbata vehementer, non eripis, non corrigis, non emendas?
Convertere, Domine, et eripe animam meam. Nisi animam nostram ante converterit, non eam potest eruere de periculo. Vel illud: Domine, qui avertisti vultum tuum a nobis, convertere et nos videre dignare, et erue animam nostram.
Quoniam non est in morte qui memor sit tui. Non enim mortui laudabunt te, Domine, sed nos qui viventes sumus, quia non est Deus mortuorum, sed vivorum. In inferno autem quis confitebitur tibi? Non pro impossibili, sed pro raro posuit. In omnibus enim Dei judiciis delectatur sanctus, et laudat judicia ejus.
Laboravi in gemitu meo. Miserere mei, quia haec et 0834B haec quae sequuntur, feci. Lavabo per singulas noctes lectum meum. Qui quotidie lacrymis stratum rigat, non potest in cogitatione ejus libidinum pompa surrepere. In lacrymis meis stratum meum rigabo. Quanta multitudo lacrymarum, ut stratum ejus lacrymis rigatum sit.
Turbatus est a furore oculus meus. Ubi sunt amici litterae? Certe oculus iste corporeus ibi ab ira non conturbatur, nisi forte in tantam rabiem extollimur, ut vultus quoque nostri et ora mutentur. Ille itaque turbatur oculus: qui si scandalizatus fuerit, eruetur. Non autem ait: Ab ira mea turbatur oculus meus: sed, ab ira tua. O Deus, per quem supplicia mihi timeo praeparata: turbata est mens mea, et totum cordis mei principale contremuit. Inveteravi in 0834C omnibus inimicis meis. Non nova adversum me inimici bella gerunt, meus hostis antiquus est. Aliter: Pubertatem ejus hominis qui renovatur de die in diem, non possum consequi: quia veterem hominem cum vitiis et concupiscentiis ejus inimicis meis adversum me porto pugnantibus.
Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem. Postquam ipse misericordiam consecutus est, caeteros docet, vel cohortatur, ut a se abeant. Non enim vult iniquorum habere consortium. Simul autem et illud notandum est, quod jam superius diximus: quod non eos qui operati sunt iniquitatem; sed qui operantur, a se jubeat recedere.
Convertantur et erubescant valde velociter. Non contra inimicos, sed pro inimicis orat: ut convertantur 0834D et erubescant a peccatis suis: et erubescant non leviter, sed vehementer: nec recrastinato tempore, sed cito.