Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus VII.
Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Jemini. Plerique, et maxime hi qui Hebraei sermonis scientiam non habent, hunc psalmum arbitrantur eo tempore esse cantatum, quo Chusi filius Arachi, amicus David, destruxit consilium Achitophel: et ad eum nuntios misit, ne in eremo ultra sederet, sed procul fugeret, ne opprimeretur a filio. Verum sciendum est vehementer errare. Primum, quod nomen Chusi per samech litteram scriptum est: hic vero per sin. Deinde quod numquam David qui Joab et caeteris ducibus exercitus sui praeceperat, dicens: Parcite puero Abessalon (II Reg. XVIII) , de morte filii loqueretur: 0835A Concepit dolorem, et peperit iniquitatem: Lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit: maxime qui, morte ejus audita, operuit caput suum, et ejulans clamaret: Filius meus Abessalon, filius meus Abessalon. Ad extremum quod illic Chusi, amicus David, filius Arachi scriptum est: hic vero filius Jemini. Sciendum itaque Chusi interpretari, Aethiopem: et totum psalmum contra Saul esse conscriptum, qui persequebatur eum: et in foveam quam foderat, ipse indicit. Quem Aethiopem vocat, propter sanguinarios, et tetros, et crudeles mores. Jemini vero, familia, quod ad tribum pertineat Benjamin, de qua Saul ortus est, Regnorum libri testimonio sunt, in quibus Scriptura commemorat: Et erat vir de filiis Benjamin, et nomen ejus Cis, filius Abihel, filii Sareth, filii Bechor, filii Aphi, filii viri Jemini, vir potens, et huic filius, et nomen ejus Saul (I Reg. IX) . Semei quoque ille qui lapides et pulverem in David jaciebat, de familia Saul, hoc est, Jemineus fuit: 0835B sicut in eisdem libris scribitur; Egrediebatur vir de propinquitate domus Saul, et nomen ei Semei, filius Gera (II Reg. XVII) ; de quo postea David loquens inducitur: Ecce filius meus qui egressus est de ventre meo, quaerit animam meam: et quanto magis nunc filius Jemini? Aquila hunc locum ita interpretatus est. Pro ignoratione David, qui cecinit Domino pro verbis Aethiopis: Symmachus in hunc modum: Pro ignoratione David, quod cecinit Domino pro verbis Chusi filii Jemini. Haec omnia latius exsecutus sum, quia eruditissimi viri putaverunt hunc psalmum non contra Saul, sed contra Abessalon esse compositum, quod pro parte non esse monstravi.
Domine Deus meus, in te speravi, etc. Non speravi in gladio meo: non speravi in virtute mea; sed speravi in auxilio tuo.
0835C Ne quando rapiat ut leo animam meam, etc. Hoc convenit Sauli, Abessalon non convenit. Quomodo enim poterat Abessalon leonem vocare, de quo dicit: Parcite puero meo Abessalon? Si ibi illum puerum vocat, et quasi infantulum et ignorantem: quomodo hic leonem vocat? Hoc interim secundum historiam, et multa sunt quae dicantur, et totus psalmus in persona Saul interpretari potest. Caeterum quia nobis curae est, non solum secundum historiam, sed et secundum spiritualem intelligentiam interpretari: Chusi istum Aethiopem non alium, nisi diabolum interpretamur. Quaeritur, iste Chusi quomodo filius sit Jemini: quomodo diabolus Aethiops filius est dextrae? Quod Aethiops, vitio suo est: quod filius dextrae est, creatus a Deo: recte de isto dicitur: Ne 0835D quando rapiat ut leo animam meam. Adversarius noster diabolus quasi leo rugiens, circuit quaerens quem rapiat.
Domine Deus meus, si feci istud. Ecce vir princeps mundi istius: et in me non invenit quidquam. Si est iniquitas in manibus meis. Quia peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus.
Si reddidi retribuentibus mihi mala. Saul bis in manus ejus traditus est, quem noluit interficere, dicens: Non tangam Christum Domini (I Reg. XXIV) . Hoc est ergo non restituere ei pro malis mala: qui sibi pro bonis mala restituebat. Si, inquit, inimicis meis mala reddidi pro malis, non resurgam; et si pro malis mala quaesivi, illi pro bonis mala restituent. 0836A Decidam merito ab inimicis meis inanis. In Hebraeo pro inani Recam scribitur. Unde intelligimus id quod in Evangelio continetur: Qui fratri suo dixerit, raca et fatue (Matth. V) , quam habeat interpretationem.
Persequatur inimicus animam meam, etc. Novissima animae inimica destructa est mors. Et conculcet in terra vitam meam. Non potest conculcari, quia non fecit supra dicta. Et gloriam meam in pulverem deducat. Si, inquit, inimicis meis mala reddidi pro malis, non resurgam.
Exsurge, Domine, in ira tua. Quoniam te non senserunt per beneficia, sentiant per iracundiam. Et exaltare in finibus inimicorum meorum. Pro inimicis rogat, ut in inimicorum finibus exaltetur. Cum inimici 0836B esse cessaverint, tunc tu, Domine, exaltaberis in eis.
Et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti, etc. Hoc nos dicimus: hoc credentes loquimur. Semper enim personae mutantur in Psalmis. Multum est nunc si velimus dicere in quot, quantae personae mutentur. Exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti: hoc nos dicimus, pro nobis passus es, crucifixus es; exsurge, et salva nos. Propterea exsurge, ut credat in te plurima multitudo. Cum ergo exsurrexeris, quid aliud deprecamur, nisi revertere ad patrem?
Et propter hanc in altum regredere. Pro qua? pro synagoga populorum. Quod mortuus es, pro nobis mortuus es: quod resurrexisti, nobis resurrexisti, 0836C quod ascendisti ad Patrem, nobis ascendisti. Et propter hanc in altum regredere. Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, filius hominis, qui est in coelis.
Judica me, Domine, secundum justitiam meam, etc.
Hoc David dicere non potest: hoc proprie Salvatori convenit, qui non peccavit.
Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum. Non potest mea justitia dirigi, nisi illorum iniquitas impleta fuerit, videlicet Judaeorum.
Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit. Iste locum duplicem recipit intelligentiam. Multi enim putant de Deo dictum, ut dicatur ad peccatores. Et quid dicit? Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit: hoc est, nisi egeritis poenitentiam, Dominus 0836D vos gladio suo percutiet. Sed videamus si consequentia aptari possint personae Domini. Arcum suum tetendit, etc. Hoc potest dici de Deo. Et in illum paravit vasa mortis. Hoc difficile est: Dominus enim non habet vasa mortis, sed vasa vitae. Sed et hoc potest intelligi super persona Salvatoris. Hoc vero quod sequitur:
Ecce parturiit injustitiam, etc. Hoc est, ut haeretici in contemptum Dei concitarentur.
Lacum aperuit, etc. Quo eos perderet. Et incidit in foveam quam fecit. In fovea enim mortis quam patefecerat, ipse prior periit: sicut de Ario scriptum est: hoc est, nisi conversi fueritis, nisi egeritis poenitentiam, semper diabolus paratum habet arcum, 0837A emittit sagittas, quibus nos percutiat. Quorum enim corda ardent libidine, vitiis, et passionibus: isti victi sunt a diabolo. Sagittas suas ardentibus effecit. Pulchre dixit, ardentibus: non dixit, arsuris: hoc est, qui arsuri sunt sagittis ipsius: sed quorumcumque corda ardere viderit, illos percutit. Dicit enim Apostolus ardentes habere diabolum sagittas (Ephes. VI) . Ecce parturiit injustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Diabolus sic concipit, sic parturit, sic nutrit, sic exaltat. Lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit. Diabolus ipse est lacus, ipse est fovea. Lacum aperuit. Sed quoniam non potest aquam continere secundum Jeremiam: propterea lacus illius versus est in foveam. Omnia conciliabula haereticorum, foveae diaboli sunt. 0837B Sed quod superius praeterivimus: Scrutans corda et renes Deus, justum adjutorium meum a Deo: in Hebraeo ita scriptum est: Scrutans corda et renes Deus justus: ut postea consequatur: Adjutorium meum a Deo, qui salvos facit rectos corde. Numquid irascetur per singulos dies? Melius pro hoc in Hebraeo habetur: Comminatur in omni die, quod Aquila quoque transtulit. Et pulchre ait: Comminans et infrindens in omni die. Qui enim propter patientiam suam ita delicta non punit: quasi iratus et comminatus, diem ultionis exspectat, ut metu corrigat delinquentem. Exsequamur ordinem.
Convertetur dolor ejus in caput ejus, etc. Quomodo si aliquis mittat in altum lapidem, et non sit cautus, et lapis venerit in caput ejus, suo vulnere vulneratur: 0837C sic et diabolus occiditur sua superbia, exaltatur, et corruit. Modo exaltare vult caput, et non potest: quoniam convertetur dolor ejus in caput ejus, et deprimet illum. Diabolus secundum regulam Scripturarum lectus est in Genesi; ipse est coluber, ipse serpens, qui loquebatur ad Evam: quoniam totus terrae haeret. Caetera animalia licet ambulent in terra (Gen. III) , tamen non omne corpus in terra jacens habent: licet habeant pedes in terra, tamen aliam partem corporis sursum habent. Caeterum diabolus, hoc est, serpens et coluber antiquus, secundum Isaiam totus in terra est (Isai. XIV) : et caput et reliquum corpus aequale habet. Revertetur dolor ejus in caput ejus et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Vide quid dicat: et in caput ejus, et in verticem 0837D capitis. Cum autem iniquitas caput premit, et verticem premit, ubi est potentia diaboli? Iste finis diaboli. Revertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.
Confitebor Domino secundum justitiam ejus. Qui non permisit timentes se disperdi. Et psallam nomini Domini altissimi. Qui nos a lamentis tristitiae, in gaudia sempiterna perduxit.