Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus IX.
In finem pro absconditis filii, psalmus David. Licet Aquila pro absconditis filii, adolescentiam filii posuerit: tamen sciendum in Hebraeo haberi, pro morte filii. Denique et Symmachus in hunc modum transtulit, pro victoria de morte filii. Totus igitur psalmus per tropologiam ad Christi pertinet sacramentum. Unde et Septuaginta interpretes, Christi passionem et resurrectionem, quae ignota prius mundo fuit, per verbum absconsionis 0839B celare voluerunt, ne a gentibus illo tempore facile nosceretur. Hic de isto filio quod superius dixit, non de illo filio secundum historiam David, id est Abessalon dicit: cujus opera non occulta, sed manifesta et mala fuerunt contra patrem: sed hoc de Unigenito Dei patris intelligitur. Scimus duos adventus, primum et secundum. In primo adventu, et manifestus et occultus venit. Manifestus carne, et occultus divinitate. Et in secundo adventu, et occultus et manifestus veniet. Occultus, quia nescimus diem neque horam. Manifestus, quia videbit eum omnis oculus. Et alio modo occultus, quia nescimus occultum judicium Dei: hoc est, quia repudiati sunt Judaei, electae sunt gentes. Aliter: Videmus sanctos tribulari, et nescimus an pro probatione, an pro emendatione, ut ad melius crescat eorum gloria. Videmus alios tribulari, quorum poena hic incipit, et in futuro cum ipsis permanet. Videmus alios nec 0839C tribulari, nec injuriam pati: sed sanos corpore, laetitia temporali omnibus abundare. Isti tales periculosi sunt: quia credimus quod ipsos Deus non visitat, quia non sunt digni visitari, ut postmodum sine fine puniantur. Iste psalmus totus in persona Ecclesiae per prophetam de Antichristo cantatur.
Confitebor tibi, Domine, etc. Vox Ecclesiae. Trina confessio hic sonat: id est, peccatorum, martyrum, confessorum: gratiarum actio, sive laus, ut in Evangelio: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae (Matth. XI) , et hic trina dilectio intelligitur: id est, diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo: et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis (Matth. XXII) . Narrabo omnia mirabilia tua. Quomodo dicit, se omnia mirabilia Dei narrare: quia nullus 0839D homo potest nec videre, nec comprehendere Deum? Nam omnia mirabilia Dei si narrare velimus impossibile est. Cur non possumus? quia alio loco dicit: Pronuntiabo omnia judicia (Psal. XVIII) . Nec ipsum potest facere homo. Quomodo non potest? quia Dominus dicit: Omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV) . Sed quare non narravit diem judicii, sed dixit; Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate (Actor. II) ? Sed in hoc solvitur haec quaestio, cum subjunxit, omnia judicia: postea dicit, oris tui: ac si dicat propheta vel unusquisque sanctus: Quantum me docuisti, tantum narrabo: quia si tantum narras quantum intelligis, omnia mirabilia Dei narras, 0840A quamvis in semetipsa plura sint. Vel narrabo omnia mirabilia tua, non illa tantum quod mortui resuscitantur, caeci illuminantur, vel caetera; sed et quod per te animae perditae, saluti insperatae redduntur.
Laetabor et exsultabo in te. Laetabor, in spe, et exsultabo, in re: juxta illud Apostoli: Qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X) , Et psallam nomini tuo, Altissime. Psallam, opere compleam, nomini tuo. Nomen Patris Filius est, Altissimus ipse est Deus. Vel, psallam nomini tuo: hic laus cum opere.
In convertendo inimicum meum retrorsum. Qualem inimicum, id est, diabolum: quia Dominus dixit: Vaderetro, Satana (Marc. VIII) . Ante adventum Christi diabolus dux itineris mortis fuit: sed postea retro 0840B Ecclesiam sequens, est quasi canis. Unde alibi dicit: Tu conteres caput illius, et ille calcaneum tuum observabit (Genes. III) : hoc est, finem vitae uniuscujusque. Mulier Ecclesia, serpens diabolus. Infirmabuntur et peribunt a facie tua. Impii utique ab impietate sua peribunt. Vel sicut superius dixit singulariter, ita et hic pluraliter, id est, omnes satellites suos insimul comprehendit, qui perituri sunt in die judicii. Quare infirmabuntur? quia prius fortes erant propter peccata nostra: sed modo infirmitas Dei nos fecit fortes, et illos infirmos: ut dicit Apostolus: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I) .
Quoniam fecisti judicium meum. Vox Ecclesiae, ac si dicat: Aperte gentes elegisti, et Judaeos reprobasti. Quando dicit, judicium meum: hic apparet 0840C quod Ecclesia ex gentibus venit. Et causam meam. Ac si dicat Ecclesia. Causasti pro me contra adversarios, et vindicasti me; et fecisti causam meam bonam. Sedisti super thronum. Thronus Graecum est, Latine sedes: quia unusquisque sanctus sedes Dei est: ut ipse ait. Coelum mihi sedes est (Isai. LXVI) . Et alibi: Anima justi sedes est sapientiae (Sap. VII) . Dicit unus thronus ex ipsis, id est, Paulus: An experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII) ? Qui judicas aequitatem. Hoc est, justitiam: judicasti juste tu Pater, causam meam, ut me resuscitares: quia injuste me tradiderunt morti.
Increpasti gentes. Per praedicatores, qui idola adorabant, ligna et lapides. Et periit impius. Diabolus 0840D qui in ipsis lignis vel lapidibus adoratur: vel per praedicationem Apostolicam increpatae sunt gentes, et ab impio factus est prius. Nomen eorum delesti in aeternum. Id est, memoriam eorum. Non memorabitur in his ultra nomen impietatis: quia credentes in te acceperunt nomen tuum novum, quod benedicetur in terris.
Inimici defecerunt frameae in finem. Quasi dicat: arma diaboli, quae erant peccatoribus membra sua, per quos diabolus alios persequebatur, defecerunt. Vel aliter: Inimici defecerunt framea, quasi dicat, de framea, quod est verbum Dei, in futuro judicio deficient, quando per ipsum verbum judicandi erunt. Et civitates eorum destruxisti. Id est peccatores. 0841A Quot sunt vitia peccatorum, tantae et civitates, hoc est, munitiones, in quibus diabolus regnabat: ac si dicat: Defecerunt per tuos praedicatores.
Periit memoria eorum cum sonitu. Sonus doctrinae illorum, vel haereticorum mala cum ipsis periit. Vel cum sonitu, id est, a praedicatione Evangelii. Et Dominus in aeternum permanet. Et ipse et sui sancti cum tumultuatione sua peribunt, in saecula Domino permanente, ut diximus, et suis sanctis.
Paravit in judicio, etc. Omne enim judicium dedit Filio. Paravit in judicio sedem suam: id est, Ecclesiam: de qua ipse judicabit orbem terrae, quod sunt omnes gentes. In aequitate judicabit populos. Quod est aequitas, hoc est et justitia, id est, Christus. Vel iterato scilicet adventu cum justis praemia, injustis 0841B infernum et poenam.
Et factus est Dominus refugium pauperi. Inter pauperem et adversarium, hoc est, diabolum, judex erit Christus: qui judicabit inter Ecclesiam et adversarium, hoc est, diabolum. Unde et in Apocalypsi dicitur: Qui est accusator fratrum nostrorum. Vel illi pauperes, qui propter eum pauperes facti, divitias suas in cibos distribuunt pauperum. Adjutor in opportunitatibus. Adjutor est Ecclesiae suae. In tribulatione. Quando opportunum est, ut ait Apostolus. Fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis: sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere: ne cum peccatoribus in supplicio damnemur aeterno (I Cor. X) .
Sperent in te. Id est, non in se, sed in te, et non 0841C in concupiscentiis saeculi. Qui noverant nomen tuum. Sive potentiam, sive magnificentiam tuam. Vel nomem tuum: id est, Filium tuum. Quare propter hoc quod sequitur: Quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Ideo sperant in te: ut illud: Si corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Tamen permittit illos tentari, sed non usquequaque.
Psallite Domino. Id est, cantate Domino, praedicate, opere implete. Qui habitat in Sion. Sion, specula, id est, Jerusalem, hoc est, visio pacis: modo Ecclesia hic speculatio: quia speculatur de futuro judicio Dei. Sed cum venerit ad Jerusalem coelestem, non erit tunc speculatio, sed visio. Unde dicit Paulus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, 0841D tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII) . Annuntiate inter gentes studia ejus. Vox prophetae admonet praedicatores ut praedicent. Annuntiate studia ejus: hoc est, praedicate mandata ejus. Forsitan illi dicent: Moriemur si ad gentes ambulaverimus: sed adjungit propheta:
Quoniam requirens sanguinem eorum. Et Dominus: Nolite timere: quia si occidunt corpus, animam non possunt occidere (Mat. X) . Memoratus est Dominus: et non est oblitus orationem pauperis. Ac si dicat propheta: Non est oblitus vindicare sanguinem vestrum. Unde ipse Dominus dixit: Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte (Luc. XVIII) .
0842A Miserere mei, Domine. Vox Ecclesiae: Vide humilitatem meam de inimicis meis: qui exaltas me de portis mortis, etc. Portae mortis sunt studia parentum, qui colebant diversos deos daemoniorum. Ipsi erant portae mortis, quorum doctrina ad mortem ducebat. Aliter: Portae mortis, haereticorum doctrina, de quibus portis exaltata est Ecclesia: et missa est in portas filiae Sion, quae sunt portae vitae. Sicut per malam doctrinam quasi portas mortis intelligimus, quae nos ad interitum ducunt: ita et portas vitae intelligimus bonos praedicatores, qui nos per suam doctrinam ad vitam aeternam ducunt.
Exsultabo in salutari tuo. Exsultabo, id est, gaudebo: In salutari tuo, in Christo tuo.
Infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt. Hoc 0842B est, in malis operibus quae fecerunt, ibi infixae sunt, de quibus judicandae sunt. In laqueo isto quem absconderunt, etc. Quia unusquisque laqueum quem alteri parat ad cadendum, ipse prius in eo cadet.
Cognoscetur Dominus judicia faciens. Cognoscetur, hoc est, ad judicium. In operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Quia unusquisque peccator ipse sibi secum portat et funes, et vincula, et tormenta, unde sustineat mala. Nam ab aliis non est necesse praeparari unde torqueatur, cum ipse sibi praeparet quae ad poenam pertinent:
Convertantur peccatores in infernum. Id est, quia ultra finem saeculi vivere volunt, convertantur in infernum. Omnes gentes quae obliviscuntur Deum. Hoc est, qui dicunt quod Deus obliviscatur, et non 0842C habeat curam de rebus suis, ipsi obliviscantur a Domino: quia non dicunt verum quod Deus obliviscatur creaturas suas; quia dicit:
Quoniam non in finem oblivio, etc. Quia si differt, non aufert suum auxilium a sanctis suis.
Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Vox Ecclesiae sonat contra Antichristum: Exsurge, in judicium: non praevaleat homo: id est, homo peccator Antichristus. Judicentur gentes in conspectu tuo. Duobus modis primum jam in praescientia Dei judicati sunt. Quare? Quia ad Ecclesiam non pertinent, sed ad Antichristum: quia dictum est: Qui autem non credit, jam judicatus est (Joan. III) .
Constitue, Domine, legislatorem super eos. Id est, Antichristum, qui lator legis malae doctrinae est, ut 0842D ait Paulus: Noluerunt recipere veritatem, sed consenserunt iniquitati (I Thess. II) .
Sciant gentes quoniam homines sunt. Cum condemnatae fuerint, tunc cognoscent quia spem in homine posuerunt, et non in Deum, qui solus salvare potest.
Ut quid, Domine, recessisti longe? Quare elongas salutare tuum cum nos inflammati sumus ab exspectatione adventus tui? Unde Dominus dixit in Evangelio: Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro (Matth. XXIV) . Despicis in opportunitatibus, etc. Tunc videntur despicere, quando opportunum tempus est Ecclesiae ut adjuvet, et non statim occurrit illi in tribulatione. Quare? ut illam 0843A exerceat secundum suam voluntatem: quia quanto magis differt, tanto magis Ecclesia dilatatur in desiderio suo.
Dum superbit impius, etc. Dum superbit impius, Antichristus: accenditur pauper, Ecclesia in tribulatione, a superbia ipsius Antichristi. Comprehenduntur in consiliis, etc. Ab ipsis enim cogitationibus suis alligantur, qui contra Deum sunt.
Quoniam laudatur peccator in desideriis, etc. Ab adulatoribus, et non a justis laudatur peccator, tunc quando peccator peccatorem laudat, alius alium, dum se invicem laudant, occidunt.
Exacerbavit Dominum peccator. Ipse Antichristus. Secundum multitudinem irae suae. Quia flagella correptionis non accepit. Non quaeret. Ut se quasi 0843B Deum adorent: hoc est, non est dignus ut requiratur, sed ut puniatur.
Non est Deus in conspectu ejus. Quia nihil ei dignum operatur. Inquinatae sunt viae illius, etc. Non enim per viam rectam graditur, quae est Christus.
Auferentur judicia tua, etc. Quia non credit in se futurum esse judicium. Omnium inimicorum, et Christianorum utique, ad probandum qui eum sequi contemnunt.
Dixit enim in corde, etc. Semper enim seducam homines, ut in malis perseverantes, voluntati Dei resistant. Dixit enim, hoc est, Antichristus: quid dixit? Non movebor a generatione in generationem sine malo: id est, tanta mala faciam in una gente, 0843C ut antequam veniam ad alteram gentem, antea meam famam audiant et timeant. Aliter: Non movebor a generatione carnali in generationem spiritualem: id est, de terra cum corpore in coelum conscendam: sine malo, ac si dicat, sine ulla injuria. Cum voluerit ascendere ad montem Oliveti, Dominus eum interficiet spiritu oris sui. Voluit unus de membris suis Simon Magus coelum conscendere, sed interiit.
Cujus os maledictione et amaritudine plenum est. Ac si dicat: Qui se sua justitia jactat ut sit Deus, apud Deum maledictus est. Sub lingua ejus. Sub corde ejus. Labor et dolor. Dolor sibi est, et aliorum temperat laborem et dolorem.
Sedet in insidiis cum divitibus. Id est, diabolus insidiatur 0843D per membra sua in quibus praesidet, et aliis nocet. Ut interficiat innocentem. Id est, ut de innocentibus faciat nocentes, et sibi primum noceat.
Oculi ejus. Id est, oculi Antichristi. In pauperem respiciunt. Hoc est, in Ecclesiam, quae est corpus Christi: ad nocendum respicit, et non ad adjuvandum. Insidiatur in occulto, sicut leo in cubili suo. Diabolus, et leo, et draco potest dici. Draco, quando occulte nocet: et leo, quando aperte persequitur. Ut rapiat pauperem. Id est, Christianum.
Rapere pauperem, dum attrahit eum. In laqueo suo humiliabit eum: inclinabit se, et cadet, etc. Videtur inclinare se quasi ad humilitatem, ut videatur quasi mitis et sanctus, et cum se inclinaverit, tunc casurus 0844A est: quia dum sperat longe se esse a morte, tunc repentinus ei superveniet interitus.
Dixit enim in corde suo, Oblitus est Deus: avertit faciem suam, ne videat usque in finem. Oblitus est: ac si dicat: Mea sunt omnia quamdiu saeculum fuerit, et in oblivione tradidit illa Deus: numquam usus est illis: sed mea sunt, quia ego Deus sum.
Exsurge, Domine. Hoc est, ad judicium. Ecclesia dicit contra Antichristum. Et exaltetur manus tua. Id est, potentia tua: dum Antichristus se taliter jactat omnia possidere sine fine. Ne obliviscaris pauperum in finem. Dum ille se dicit regnare usque in finem. Propter hoc superius dicit.
Irritavit impius Deum. Id est, Antichristus. Dixit enim in corde suo, Non requiret Deus. Dicit Antichristus: 0844B Non curat Deus de isto praesenti.
Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras. Propheta loquitur ad Deum: Quia Antichristus meditatur ut noceat, tu consideras. Ut tradas eos in manus tuas. Manus Dei illi dicuntur, qui justam vindictam Dei exercent super peccatores. Propter hoc manus, quia per illos vindicatur Deus. Aliter: Ut tradas eos in manus tuas, id est, in operibus suis: ut digni sint tradi, qui indigna gesserunt: quia ipsi sibi suis miseriis tradiderunt, et dimisit illos in omnes voluntates suas.
Tibi enim derelictus est pauper. Id est, Ecclesia. Ac si dicat: Tua est ad salvandum. Pupillo tu eris adjutor. Pupillus dicitur, qui non habet patrem: orphanus, qui nec patrem nec matrem habet. Pupillus 0844C dicitur, qui patrem diabolum non habet, ut in Evangelio: Nolite vocare vobis patrem super terram (Matth. XXIII) . Et qui non habet matrem, id est, gentilitatem. Ac si dicat: ad istum eris adjutor.
Conterens brachium peccatoris. Ista ad Antichristum pertinent: quia confringet Dominus fortitudinem ejus. Et maligni. Ipse est malignus. Quaeretur delictum ejus, nec invenietur. Hoc est, ad emendationem non est dignus venire. Et aliter: Non invenietur, ut habeat peccatum: sed sit sicut Deus qui peccatum non habet, quantum apud ipsum.
Dominus regnabit in aeternum sine fine. Quia tunc regnum cum tranquillitate, ut Paulus ait: Cum tradiderit regnum Deo et Patri, quando erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV) . Peribitis, gentes, de terra 0844D illius. Qui Antichristum receperunt, peribunt ab Ecclesia, hoc est, de Ecclesia; regnante Christo, gentes criminum a corpore humano depereunt.
Desiderium pauperum exaudivit Dominus. Id est, Ecclesiam suam exaudivit Dominus ut vindicetur. Exaudivit, ut eis tribueret regna coelorum. Praeparationem cordis eorum audivit auris tua. Hoc est, clementia tua. Aures Domini audire dicuntur, cum exaudire dignatur: id est, aeternam vitam, quam Ecclesia desiderat, cum eam ei dederit: ut quod quondam concupierat in ipse, tandem fruatur in specie.
Judicare pupillo et humili. Hic enim dativo, non accusativo casu loquitur: hoc est, non ut pupillum 0845A judicet, sed ut judicetur pupillo et humili, ut accipiant vitam aeternam. Ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. Ut ex hoc non erigatur Antichristus super electos Dei, neque tentet illos: quia oppressus regno Filii Dei, amplius non erit. Nos quoque oremus Dominum, ut nos ab ejus operibus custodire dignetur illaesos: ut ab eo pupilli facti, patrem Christum Dominum cognoscentes, ipsum sequamur fide, ipsum retineamus corde, ipsum glorificemus in opere: quia ipsi est cum aeterno Patre et Spiritu sancto honor, et gloria in saecula saeculorum. Amen.