Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus X.
In finem, psalmus David. Decimus psalmus contra haereticos, et male credentes canitur.
0845B In Domino confido. Vox Ecclesiae, contra haereticos, sive Christi contra daemones. Transmigra in montem sicut passer. Vult justum ad deserta migrare, ut ibi eum facilius elidat. Vel quia haeretici dolosi sunt, de quibus ait propheta: Vae his qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce (Isai. V) : ideo volunt ad se seducere justum, dicentes: Ad nos transmigra. Qui respondit eis: In Domino est spes mea. Quomodo, inquit, ad vestros montes, hoc est, ad vestram superbiam transmigrabo? Quod autem ait, sicut passer: saepe passerem loco prudentia poni legimus. Ideo isti dicunt: Transi ad nos sicut prudens, cum eorum prudentia sit stulta.
Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum. Id est, 0845C haeretici ora illorum contra Ecclesiam intenderunt arcum, potentiam verbositatis suae. Paraverunt sagittas suas: hoc est, verba. In pharetra, in semetipsis. Quia ipsi sunt pharetrae: ubi verba inania, et sententias venenosas quas de Scripturis sanctis conficiunt, occultas retinent. Ut sagittent in obscuro rectos corde. Numquam enim in luce pugnant, sed semper in tenebris. Quapropter justus aiebat: Lucerna pedibus meis, verbum tuum, Domine. Ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. CXVIII) . Ut cum viderint in Ecclesia imperitos quosque, vel simplices, laqueis dolosis ac occultis illiciant.
Quoniam quae tu perfecisti destruxerunt. Quid est quod fecisti? Ecclesiam tuam in unitate. Unde dicit: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Ps. 0845D VIII) . Haeretici destruere volunt hoc et in se, et in aliis, quia unitatem scindunt. Aliter: Quem tu perfecisti, Christum de Spiritu sancto conceptum, Judaei occiderunt. Justus autem quid fecit? Cum calumniantur haeretici, et discordant inter se, hoc respondet Ecclesia in persona Ecclesiae. Inter vos discordamini, sed de vobis Christus non tacet: quia dixit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV) . Et aliter: Quid fecit justus? Hoc est, redemit mundum, et seipsum dedit pro mundo.
Dominus in templo sancto suo. Ac si dicat propheta: Quamvis, vos haeretici, aversemini Ecclesiam, tamen Dominus in templo erit, hoc est, in Ecclesia. Dicit Apostolus: Vos estis templum Dei vivi (II Cor. VI) . 0846A Dominus in templo sancto suo: In Ecclesia quam sibi exhibuit sanctam. Dominus in coelo sedes ejus. In coelo, hoc est, in sancto praedicatore. Unde dixit. Coelum mihi sedes est (Isai. LXVI) , et anima justi, sedes sapientiae in anima justi, quae coelestia meditatur.
Oculi ejus in pauperem respiciunt. Oculi Christi aspectu divinitatis ad populum christianum respiciunt. Ad quid respiciunt? Hoc est, ad adjuvandum. Palpebrae ejus interrogant filios hominum. Subtilitas divinitatis, id est, judicia Dei occulta, in quibus nos interrogat: quia per hoc cognoscit quid habet unusquisque, quia judicia Dei occulta sunt. Sicut Scriptura aliquando obscuratur, ut nos infirmitatem nostram cognoscamus: iterum allevamur, ne desperemus. Et alio modo: Per prospera et adversa interrogat: 0846B quia per hoc probat Deus qualis quisque fuerit. Alio modo: Videmus unam gentem flagellari, et scimus pro qua causa flagellatur: hic manifesta judicia sunt. Et alio modo: Videmus flagellari, et nescimus pro qua causa, et hic occulta judicia, per haec superius comprehensa.
Justum et impium interrogat Dominus. Id est, probat. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Hoc est, perdit illam.
Pluet super peccatores laqueos: ignis, etc. Hoc secundum historiam factum fuit: quando Dominus pluit sulphur et ignem super Sodomam. Ut ait apostolus Judas, in exemplum ignis aeterni factum fuit. Pluet super peccatores. Duobus modis et haeretici pluunt mala doctrina. Et sicut una pluvia irrigat terram 0846C fecundam et aridam: sic et una praedicatio est a Deo, quae infundit terram bonam, id est, sanctos: et terram malam, peccatores, quibus pertinent ista quae sequuntur: Ignis, cupiditas, sulphur, putredo peccatorum, spiritus procellarum, spiritus tempestatis. Spiritus procellarum, poenam aeterni judicii, et verbera indicat peccatorum, quos ignis exurit, tempestas exanimat. Et prophetam dicit: In circuitu ejus tempestas valida. Pars calicis eorum (Ps. XL) : Quare dixit partem? Quia unicuique pro parte sua, quasi de calice, id est, justam vindictam recipiet prout gessit miseriam suam: ut ait propheta: Reddet Deus unicuique secundum opera sua (Ps. LXI, Jerem. XXV) .
Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: aequitatem vidit vultus ejus. Quia unicuique quasi in speculo, 0846D cum venerit in conspectu ejus, videbit iniquitatem suam et ipse praevidet iniquitatem illorum. Vel praesentia Dei vidit sanctos ad regendum. Diligit enim justitiam: quia unumquemque secundum opus proprium judicat. Aequitatem vidit vultus ejus: ut sanctis praemia, peccatoribus tribuat poenam. Qui nos vocatione sua dignetur dignos efficere, et non secundum peccata nostra nobis supplicia interat, sed secundum magnam misericordiam suam veniam largiatur: quia ipsi est cum aeterno Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.