Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XI.
In finem pro octava, psalmus David. Iste psalmus de 0847A passione Christi cantatur. Pro octava, sicut superius diximus.
Salvum me fac, Domine. Vox Christi ad Patrem pro parte carnis in passione. Quoniam defecit sanctus. Praeter te, non superest qui possit salvare. Quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Quare dixit veritates, dum non scimus qui est veritas, ut ait: Ego sum via et veritas (Joan. XIV) . Sicut multae Ecclesiae et una Ecclesia, sic multae veritates: quia multorum justorum opera, et multi qui faciunt bonum. Sed quare diminutae? Quia ante adventum Christi, sive prophetae, sive patriarchae, tam bonae naturae, quam qui ex parte dejecti videbant servire, in multis modis diminuti erant: quia caput, id est, veritas, qui est Christus, nondum venerat. Membra diminuta 0847B erant, usquequo caput eorum, quod est Christus, advenit.
Vana locuti sunt, etc. Primum Petrus, quando dixit: Et si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt (Matth. XXVI) : sed hi omnes vana locuti sunt, dum adimplere quod proposuerunt, non potuerunt. Et haeretici, mali doctores, qui doctrinam perversam docent, vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum. Christus Dominus, qui haec loquitur, est omnium proximus: qui fecit misericordiam, ut morte sua alligaret vulnera nostra. Contra quem Judaei in vaniloquio exercebantur. Labia dolosa in corde et corde locuti sunt. Simmachus ita transtulit Labia lubrica, in corde aliud est, et loquitur. Labia dolosa, bilingues dicuntur, 0847C quia duabus linguis loquuntur: quia aliud dicunt, et aliud retinent. Sic labia dolosa qui de corde in corde locuti sunt mala: secus quod conceperunt corde, protulerunt ore in opere.
Disperdat Dominus universa labia dolosa. Numquid maledicendo dicit? Non: quia non est mos sanctorum maledicere, sed pronuntiando quod futurum est, dixit: non optando, et sed prophetando (Joan. VIII) . Qui sunt labia dolosa? Haeretici, et mali praedicatores. Et linguam magniloquam. Id est, qui superba loquuntur.
Qui dixerunt, linguam nostram magnificabimus. Hoc est, qui semetipsos in invicem laudant, et opera sua magnificant. Labia nostra a nobis sunt. Ac si dicat: Doctores nostros ex nobis ipsis habemus, non 0847D aliunde. Plaudunt enim in vana verbositate, dicentes: Nos filii Abrahae sumus, et nemini umquam servivimus. Quis noster est Dominus? Ac si dicant: Nullum habemus Dominum, quia omnia scimus.
Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum. Vox Patris est. Quis erat miser, nisi humanum genus in saeculo, quod in istam miseriam venit in qua gemebat in peccatis? Et gemitus erat in inferno, in illis qui in poenis habitabant. Nunc exsurgam, dicit Dominus. Hoc est, mittam Filium meum qui eos redimat, et illos qui in miseria sunt in mundo, vel eos qui in inferno commorantur. Quod ita factum est: Misit Deus Pater Filium suum ad nos miseros, ut nos liberaret, et illius paupertate divites essemus.
0848A Ponam in salutari meo. Dixit, in salutari, et non dixit, quid ponam: subauditur, salutem gentium. Et adhuc quid ponam? Contra gemitum laetitiam: et contra paupertatem, divitias spirituales. Fiducialiter agam in eo. Vox Patris de Filio. Ac si dicat: Cum fiducia omnia facio per eum: quia divinitas firmavit humanitatem: ut scriptum est, libere egit.
Eloquia Domini, eloquia casta. Utriusque Testamenti doctrinam insimul comprehendit. Tunc casta sunt, si a bonis praedicatoribus incorruptibiliter et sine corruptione praedicentur. Tunc erit istud: si quando praedicant non parentum provocati amore, non potentum timore, non propter dona praesentia, non pro honore vano. Aliter: Qui nec audent addere aliquid amplius, nec minuere tam in 0848B veteri quam in novo Testamento, sed fideliter praedicant. Argentum igne examinatum. Hoc est, Spiritu sancto probatum. Non illi eloquia divina probant: sed Spiritus sanctus illos illuminat, qui ipsa praedicant: sicut in Isaia ille angelus, quando accepit calculum ab altari, et tetigit labia ejus, dicens: Ecce tetigi hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. Per argentum, vetus Testamentum: per aurum, novum. Sic est littera et spiritalis intellectus, quasi ex argento producatur aurum. Probatum terrae, hoc est, Ecclesia. Illa eloquia divina probata sunt per Spiritum sanctum, quem accepit Ecclesia. Aliter: Probatum terrae, id est; Christus Dominus, qui venit in humanitate illa pro parte carnis, quam ex Maria accepit, quasi terram 0848C Dominus suscepit. Purgatum septuplum. Septem dona quae in Christo fuerunt: non ut ille purificaretur, sed qui ipsa dona accepturi erant, purificarentur.
Tu, Domine, servabis nos. Hoc est, in fide, Ecclesia rogat. Et custodies nos a generatione hac. Omnium malorum turbam simul comprehendit, haereticorum, dialecticorum, et reliquorum. Ab istorum generatione Dominus separavit Ecclesiam suam. Unde et in Evangelio: Haec omnia venient universae generationi illi, a sanguine Abel qui effusus est; vel a sanguine Zachariae filii Barachiae, quem occidederunt inter templum et altare (Matth. XXIII) .
In circuitu impii ambulant. Cum transtulerint nos de praesenti saeculo in futurum, tunc impii foris ambulant: nec poterunt intrare cum sanctis, quos tu, secundum 0848D magnitudinem tuam, tua sollicitudine conservasti. In circuitu impii ambulant: quia in aeternam vitam non pervenient. Et aliter: Cum electi recepti fuerint, extra januam clamabunt: Domine, Domine, aperi nobis. Aliter: In circuitu eorum, et dicetur eis. Nescio vos: Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Filios Dei. Secundum multitudinem juxta abundantiam misericordiae tuae, quia multiplicatur Ecclesia, hoc est, de pietate et misericordia ipsius: cum in retributione futurae beatitudinis promissa tua percipientes, conformes effecti fuerint corpori gloriae tuae, in quo tibi est cum aeterno Patre, et Spiritu sancto, honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.