Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XIII.
Tertius decimus psalmus non habet inscriptionem, sed redemptionem nostram ex Sion processuram 0850B esse pronuntiat. Et primo quidem contra impios loquitur, qui confidentes in divitiis saeculi, Deum qui has largitur, ignorant.
Dixit insipiens in corde suo. Pro eo quod est, insipiens, in Hebraeo Nabal positum est. Unde et Abigail de viro suo Nabal ait in monte Carmelo: Vere secundum nomen suum insipiens est (I Reg. XXV) . Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Hunc psalmum de passione Christi referunt, quando omnes Dominum reliquerunt: in tantum ut Petrus quoque qui apostolorum fuit princeps negaverit. Qui dixerunt in corde suo, non est Deus. In corde dixerunt, non in ore. Quare? Quia non ausi sunt: ne forte deorum suorum numina violarent. Dixit insipiens, populus Judaicus: qui dicunt in corde, Non 0850C est Deus, non est Christus Filius Dei. Unus ex eis non solum pro Deo non habuit, sed nec prophetam credidit, dum dixit: Hic si esset propheta, sciret utique, quae et qualis esset mulier quae tangit eum, quia peccatrix est (Luc. VII) . Et alter: Si Filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei (Marc. XV) .
Corrupti sunt. Ab illa integritate bonae naturae degeneres. Abominabiles facti sunt. Id est, odibiles. In voluntatibus suis. Id est, in factis suis. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis. Si enim Dei notitiam habuissent, corrupti et abominabiles non fuissent. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Nisi quis cognoverit Christum, qui est unicus Patris, bonus prorsus esse non poterit. Non 0850D est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Hic apparet quod iste psalmus ad passionem pertinet: quia nullus de discipulis, neque Petrus qui caput Ecclesiae est: quia et ipse negavit: nullus de hominibus, quia totus mundus ad inferiorem partem declinaverat, praeter unum hominem, qui est Christus.
Dominus de coelo prospexit. Salutem generi humano dare. Vel, de coelo, id est, de sanctis. Super filios hominum. Quos sanctos suos faciat. Vel, de sancto suo. Super filios hominum: id est, super genus humanum: Ut videat, hoc est, ut videre sanctos suos faciat: per quos respicit, et in quibus habitat. Dominus de coelo prospexit super filios hominum: ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Prospicit per 0851A animas sanctas, quas saepe coelum diximus, ut videat si sit sapiens, qui Deum mente requirat: nam apud divinam potentiam nihil habetur obtectum.
Omnes declinaverunt. Declinaverat totum genus humanum ad inferiorem partem. Simul inutiles facti sunt, et sibi, et aliis. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Dicit enim haec de gentibus. Sed quia interponit omnes, adjungit Judaeos intelligendos, qui saepe se in volutabris atque idololatriis gentium miscuerunt.
Sepulcrum patens est guttur eorum. Ab hoc versu usque ad eum, ubi dicit: Non est timor Dei in conspectu oculorum eorum, in Hebraeis codicibus non habetur. Quaeritur ergo quomodo Apostolus hoc 0851B usus sit testimonio in Epistola quam ad Romanos scripsit (Rom. III) . Respondemus Apostolum de Deuteronomio ac Psalterio, et caeteris Scripturarum locis hoc testimonium texuisse.
Ibi timuerunt timore: hoc quod sequitur, Ubi non erat timor: In Hebraeis voluminibus non habetur.
Sepulcrum patens est guttur eorum. Per seductiones suas in ora tamquam in sepulcra homines congesserunt. Nam et alibi simile huic ponitur: Nisi Dominus fuisset in nobis, forsitan vivos deglutissent nos (Ps. CXXIII) . Linguis suis dolose agebant. Corrumpentes mores bonos colloquiis malis. Venenum aspidum sub labiis eorum. Quia, sicut aspides, ita obturant aures suas, ne praecepta divinae Legis exaudiant. Venenum enim, dolus iniquorum colloquiorum 0851C intelligitur.
Quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Benedictio adulationis maledictionem infert. Amaritudo enim ad id refertur: quia dulcia eloquia Dei, male sentiendo, in suam perniciem amara fecerunt. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: quia et sibi et aliis nocet eorum doctrina, et in futuro condemnat. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Et corporaliter et spiritualiter occidunt, dum Christum, qui vita est animae, ab ipsa effundere desiderant.
Contritio et infelicitas in viis eorum: contritio corporis, infelicitas animae. In viis eorum, in operibus eorum. Semper peccatores in via sua infeliciter conteruntur. Quoniam viam pacis non 0851D cognoverunt. Quae est Christus Dominus: nec per fidem, nec per operationem. Quare non cognoverunt? Propter hoc quod sequitur: Quia non est timor Dei ante oculos eorum. Non proposuerunt Deum ante 0852A sensus eorum, in memoria et sancto timore. Non est timor Dei ante oculos eorum. Non enim metuunt futurum judicium, ideo non observant mandata ejus.
Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, venturam ultionem? Ac si dicat: Si modo non cognoscunt, cognoscent in judicio quando venturus est. Qui devorant plebem meam sicut cibum panis: haeretici populum Christianum. Sicut panis in omnes cibos currit, sine ipso satiari non potest, sed cum omnibus cibis sumitur: sic et haeretici numquam satiantur iniquitatibus suis, nisi de plebe Dei, vel de Ecclesia, quos possunt capere inde satiantur. Qui devorant plebem suam, populum ecclesiasticum, sicut cibum panis: quia non est panis vivus, nisi qui de coelo descendit. Dominum non invocaverunt. Si enim 0852B invocassent, salvi utique fuissent. Aliter: Deum non invocaverunt. Quare? Quia multi invocant, sed non Deum, sed aliam rem quam desiderant habere pro Deo, non ipsum Deum.
Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Et gentes suos timent deos, et ipsos potentes Judaei, quando de Christo dixerunt: Si dimittimus eum vivere, venient Romani, et tollent nostrum regnum et gentem. Illi trepidaverunt timore, ubi non erat timor: In idolis utique et vanis simulacrorum ritibus.
Quoniam Dominus in generatione justa est. In populo Christiano. Et in Judaeis fuit: quia ex ipsis carnem sumpsit. Consilium inopis confudistis. Christum Judaei credere noluerunt: hoc est, de adventu mysterium incarnationis ejus credere noluerunt. Inops 0852C dicitur Christus, ut ait Paulus: Quia eum dives esset, inops factus est, ut illius inopia nos divites faceret (II Cor. VIII) . Consilium inopis confudistis: id est, Christi: non intelligentes eum a Deo processisse cnm praeberet consilium, dicens: Poenitentiam agite. Quia Dominus spes ejus est. Pater utique, propter assumptam carnem: quia humanitas confortata est a divinitate.
Quis dabit ex Sion salutare Israel? Quis nisi Deus qui est in Sion? Ille dedit salutem, ipsum Christum in Ecclesia sancta. Aliter: Quis dabit ex Sion salutare Israel? Christus Dominus, quem habitatores illius terrenae Sion non crediderunt. Dum averterit Dominus captivitatem plebis suae. Jam redempti sumus de illa captivitate transgressionis, sed adhuc in 0852D captivitate vitae istius sumus. Et aliter: De parte Judaeorum: quod ipsa avertatur de captivitate tempore Eliae et Enoch, ut Paulus dixit: Cum plenitudo gentium subintraverit, tunc omnis Israel salvus fiet. 0853A Aliter: Dum avertet Dominus captivitatem plebis suae, per propriam passionem. Laetetur Jacob, et exsultet Israel. Ipse est Jacob qui et Israel: sed hic Jacob, et illic Israel. Hic supplantator vitiorum, et illic videns Deum facie ad faciem: quando erit Deus omnia in omnibus: qui, relictis saecularibus, mente Dominum contuetur. Qui nobis tribuere dignetur: ut nos actu Jacob effecti, supplantatis vitiis et vere Israelitae, ipsum mente videre, ipsum corde tenere mereamur, cui est cum aeterno Patre et Spiritu sancto, honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.