Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XV.
Tituli inscriptio ipsi David. Tituli inscriptio in tumulis, et in sepulcris est, quae mortuorum corpora tenent. Pro quo Aquila et Symmachus, humilem 0856B et simplicem immaculatumque posuerunt: significantes psalmum ad Christum proprie pertinere dicentem: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et mansuetus (Matth. XI) . Psalmus, ut diximus, regis nostri vocem, quam in assumpto homine profert, sine diminutione retinet deitatis missam a Patre. David, id est, ipse Christus. Iste psalmus ad passionem pertinet. Tres sunt tituli, qui scribuntur: unus, super tumulos mortuorum: alius, in liminibus civitatis, vel domorum: tertius, in victoria regis. Hic ergo de titulo victoriae regis dicit: sicut iste rex fuit, hoc est Christus, et fuit scriptum super caput ejus in pascha post victoriam, id est, post victum diabolum, redempto humano genere, tribus linguis: id est, Graece, Hebraice, et Latine. Unde et Pilatus dixit: Quod scripsi, scripsi. Et posuit super caput ipsius causam Christi: Hic est rex Judaeorum (Matth. XXVII) .
0856C Conserva me, Domine, quoniam in te speravi. Vox Christi ad Patrem in passione, in persona hominis assumpti. Ac si dicat: A Patre, a quo exivi, in passione custodiar: quia tu es spes mea. Dixi Domino, Deus meus es tu. Ostendit se hominem in humilitate carnis, cum aequalis sit in omnipotentia majestatis: quia si dixisset, Dominus meus es tu: Filium minorem demonstrasset, Patrem majorem. Propterea dixit: Dixi Domino, Deus meus es tu: quia in divinitate aequalis est Patri. Quia bonorum meorum non indiges. Eamdem lineam et in Job scriptam legimus. Quid prodest, si tu simplicem facias viam tuam? Universa igitur bona quae Dominus secundum formam servi in carne monstravit: non Patri prosunt, sed generi humano. Quoniam bonorum 0856D meorum non eges. Vox Christi. Quae sunt bona Christi? Hoc est, incarnatio, passio, resurrectio, et redemptio nostra. Vel aliter: Bona sunt, coeli et quae in eis sunt, et terra bona, et quae in ea sunt, quae Deus creavit. Haec Pater nec postquam facta sunt, indiguit: nec antea. Ista Patri non sunt opus, nec necessaria. Sed cui?
Sanctis qui in terra sunt ejus. Istis haec omnia sunt necessaria. In terra sunt ejus, id est, in Ecclesia. Mirificavit omnes voluntates suas inter illos. Christus per sanctos suos mysteria sua mirificavit: hoc est: magnificavit.
Multiplicatae sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Gentes de quibus nunc Ecclesiam congrego: 0857A antequam idola eorum multiplicarentur, Deum naturaliter noverant. Sed postquam multiplicata sunt idola, quod Septuaginta infirmitates interpretati sunt: relinquentes ea, ad me celerrime sunt reversi.
Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus. Quia spiritualis est religio novi Testamenti. Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Mutamur quippe in lavacro: et ex filiis hominum, vocamur Filii Dei. Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Vox Christi. Nec memor ero istorum apostolorum nominum, quae prius ante fidem habuerunt, quando infidelitatem habuerunt. Illa non recordabor: quia crescentibus meritis, nomina addita sunt nova, sicut Abraham, sicut et Sara, sicut Petro, et 0857B reliquis, quia antea servi peccati, sed postea amici: sicut Dominus dixit: Jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV) . Et sanctus Paulus fuerat, quando dicebat: Fuimus aliquando et nos stulti, et increduli sicut et caeteri; sed misericordiam Dei consecuti sumus (Tit. III) . Et iterum: Sed abluti estis; sed sanctificati estis (I Cor. VI) .
Dominus pars haereditatis meae. Vox Christi ad Patrem. Haereditas Christi, Ecclesia est, et Dominus est pars corporis sui. Pro parte hominis assumpti dicit: quia ille accepit de nostro humanitatem, et nos de suo immortalitatem. Et calicis mei. Quare dixit calicem? Quia per calicem accipit unusquisque juxta mensuram: sed Christus plusquam membra sua: ut ait Paulus: Qui est primogenitus in 0857C multis fratribus (Rom. VIII) . Tu es qui restitues haereditatem meam mihi. Hoc est quod in Evangelio dicitur: Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum ad se (Joan. VI) . Secundum historiam, Christi haereditas Judaei fuerunt, ad quos Christus venit. Sed tunc dissipata est, quando eum crucifixerunt: sed restituetur in futuro, cum plenitudo gentium subintraverit. Aliter: Restituet Deus Pater haereditatem Christi, quando electos suos, corpus sanctae Ecclesiae ad illam integritatem attraxerit, ut post resurrectionem acceptis corporibus suis, incorrupti et immortales vivant: quia illam immortalitatem in Adam perdiderunt.
Funes ceciderunt mihi in praeclaris. In optimis. Pro uno Israel, universi orbis haereditatem consecutus. 0857D Funes in haereditate dantur: quia quod dixit, ceciderunt mihi in praeclaris, tantumdem est, ac si dicat, in patriarchis, et prophetis atque apostolis: vel quoscumque advocaverit Pater, Christus secum recipit. Propterea dixit, in praeclaris, sanctis vel apostolis.
Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum, Vox capitis cum membris. Tribuit intellectum discernendi inter bonum et malum: inter sensum et litteram: inter Deum et proximum: inter lucem et tenebras. Benedicam Dominum qui mihi tribuit intellectum. Qui sapientia Dei est, non indiget ipsa sapientia: sed secundum illud accipiendum quod in Evangelio dicitur: Jesus proficiebat aetate, sapientia et 0858A gratia coram Deo et hominibus (Luc. II) . Insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. Noctem, tempus significat passionis: in quo interiori erudita est divinitate humana fragilitas. Insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. Delectationes carnales tunc me increpant, quando mihi suggerunt ut peccem, quando delectatur caro. Sed nisi tu fuisses a dextris, forsitan infirmarer.
Providebam Dominum in conspectu meo semper. Filius Patrem, Ecclesia Christum. Quoniam a dextris est mihi ne commovear. Ac si dicat: Si tu non fuisses a dextris, forsitan commotus essem de fide ad infidelitatem, de bono ad malum.
Propter hoc laetatum est cor meum, etc. Propter resurrectionem laetatus sum, quia per eam liberatus 0858B est mundus. Aliter: Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea. Propter istud, quod me adjuvas, cor meum laetatur, lingua mea praedicat. Insuper et caro mea requiescet in spe. Vox Christi. Pro persona corporis requiescit in spe. Ac si dicat: Ecclesia, quae est caro mea, modo requiescit in spe. Id est, in spe resurrectionis: ut ubi caput praecessit, membra sequantur.
Quoniam non derelinques animam meam in inferno. Non derelinques: quia propterea illuc descendit, ut electos suos exinde ejiceret, et diabolum ligaret. Diabolus antea se taliter jactabat, ut omnia regna mundi haberet, sed modo non solum illum tenere non potuit, sed potius a Christo ligatus perhibetur. Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Quomodo 0858C dicit: Non dabis videre corruptionem: dum alibi dicit: Quae utilitas in sanguine meo dum descendero in corruptionem (Psal. XXV) ? Non de corruptione corporis Christi in sepulcro dicit; sed de caeterorum sanctorum.
Notas mihi fecisti vias vitae. Vox capitis pro corpore. Viae vitae, mandata Christi sunt: ut scriptum est: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata (Matt. XIX) . Adimplebis me laetitia cum vultu tuo. Tunc erit plena laetitia, cum adunatum fuerit corpus Ecclesiae in regnum Dei: hoc est, cum tradiderit regnum Deo Patri suo: tunc erit Deus omnia in omnibus. Delectationes in dextera tua usque in finem. Dextera Patris, Filius est. Delectatio vitae aeternae in dextera: id est, in prosperitate quae Filio datur: usque in 0858D finem: ac si dicat, sine fine: quia finis legis Christus est ad justitiam omni credenti: quia plenitudo legis charitas, et finis praecepti charitas. Aliter: Delectationes in dextera tua usque in finem. In illa delectabili potentia tua qua tecum sancti sunt regnaturi, quae nullo fine concluditur. Unde eos deprecamur ut ab his nequaquam disjuncti, si non meremur vestiri gloria, non excludamur a venia. Tibi est enim cum aeterno Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.