Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XVI.
Sextus decimus psalmus orationem continet personae Dominicae conjuncto sibi corpore, quod est Ecclesia. Oratio David. Ad tres personas intelligitur. 0859A Haec oratio in quatuor psalmis habetur. Iste psalmus cantatur ex persona Christi contra Judaeos: et ex persona Ecclesiae contra haereticos. Exponunt Hebraei, quod quando psalmum David cantavit, quia dixit: Exaudi, Domine, justitiam meam: pro ipsa praesumptione qua se exaudiri pro sua justitia jactabat, cecidisset in crimen.
Exaudi, Domine, justitiam meam. Juxta LXX, Deus justitiae, vel Deus justus natura. Nam, Exaudi, Deus, justitiam meam: hic persona Christi datur intelligi. Exaudi, Deus, justitiam meam: vox Christi in passione, et vox Ecclesiae in tribulatione. Vel justitiam dicit Ecclesia suam, et non suam: Quid (( Fort. quia)) suam, si implet mandata Dei in opere. Non suam: quia a Deo datur, non a se. Exaudi, Deus, justitiam meam: quia tibi usque ad mortem 0859B obediens fui. Intende deprecationem meam. Differentia est inter orationem et deprecationem. Oratio sanctorum est pro devotis, ut perseverent in bono. Deprecatio, pro peccatis suis, vel aliorum. Totius est deprecatio.
Auribus percipe orationem meam. Hoc est, in hoc quod rogo, auribus percipe orationem meam. Orat enim non diminutio deitatis, sed infirmitas carnis. Non in labiis dolosis. Sed per puritatem quae tibi est placita.
De vultu tuo judicium meum prodeat. Non in labiis dolosis. Ac si dicat: Exaudi orationem meam, quia ex toto corde oro: non sicut illi qui in labiis dolosis, quia aliud loquuntur, et aliud habent in corde, sive haeretici, sive Judaei. De vultu tuo judicium meum 0859C prodeat, non in labiis dolosis. Vox Christi ad Patrem. Quia qui labia habent dolosa, me judicant, sed illos tu judica in futuro. Propheta non optando, sed pronuntiando dicit. Hoc ostendit quod facturus est Dominus in judicio. Oculi mei videant aequitatem. Oculi Christi, sancti praedicatores, videant, id est, intelligant, aequitatem, id est, aequalitatem, ut justitiam quam praedicant, opere impleant.
Probasti cor meum, Deus, et visitasti nocte. Etiam in angustiis me probasti: quia tristis, et velut in quadam pressura sum noctis tenebrosae. Probasti cor meum, Deus. Vox Christi ad Patrem. Probasti Christum in passione, et Ecclesiam in tribulatione. Igne me examinasti. Id est, per ipsam tribulationem peccata mea confudisti. Et non est inventa in me iniquitas. 0859D Ut non loquatur os meum opera hominum. Qualia sunt opera hominum? Vanitates quas ipsi amant: vel diversa negotia, ista sunt hominum opera: sicut in Evangelio Dominus dicit (Matth. XXI) . Quod si de verbo otioso redditur ratio: quanto magis de operibus hominum, quae ex ipso sensu studiose loquuntur.
Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Propter praedicationem et propter ea quae promittuntur in coelis, custodivi vias duras. Quomodo dicit hic duras, dum in Evangelio dicitur: Jugum meum suave est, et onus meum leve (Matt. XI) ? Suave est volentibus: durum est nolentibus. Quamvis 0860A durum videatur esse ad sanctos propter corporalem tribulationem, tamen suave est: quia habent spem vitae aeternae: Vel aliter: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Ac si dicat: Timens futura supplicia, quae legis transgressoribus comminatus es, duris me laboribus exercui, et subjeci corpus animae potestati.
Perfice gressus meos in semitis tuis. Sensus meos in mandatis tuis perfice. Vox Ecclesiae. Quia a Deo est incipere, et a Deo est finire. Gressus, sensus. Ut non moveantur vestigia mea. Ab his quorum moti sunt pedes: id est, quicumque male fecerunt.
Ego clamavi, etc. Quare dixit, clamavi? Quia credidit per fidem: propterea dixit, Ego clamavi. Inclina aurem tuam mihi, etc. Christus aurem inclinat, 0860B quando exaudire dignatur. Per similitudinem infirmi rogat, qui in lecto est, ut veniat medicus, et sanet infirmitates suas. Sic et genus humanum infirmum erat: quando jacebat in lecto: id est in peccato. Rogabat ut veniret verus medicus, qui est Christus in carne, et sanaret languores suos.
Mirifica misericordias tuas, Domine, etc. Numquid antea non fuerant mirificatae? Sed tunc mirificavit misericordias suas: quando per sanctos apostolos et sanctos suos infirmitates curabat.
A resistentibus dexterae tuae. Salvos facis a resistentibus dexterae tuae tripliciter: daemones, Deum: Judaei, Christum: haeretici, Ecclesiam. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi. Vox Ecclesiae. Oculus intelligitur corpus Ecclesiae, et pupilla humilitas 0860C Christi, per cujus exemplum vivimus, et videmus. Hoc supplicat Ecclesia, ut possit illam humilitatem observare quam Christus docuit. Quia si per pupillam non custoditur oculus, nequaquam videt. Quia oculi praedicatores intelliguntur, per pupillam sensus spiritualis. Hoc rogat corpus Christi quae est Ecclesia, ut custodiatur sensus praedicatorum, qui est oculus: ne rapiatur in infidelitate haereticorum.
Sub umbra alarum tuarum protege me. Umbra duabus rebus constat: lumine et corpore. Per lumen, divinitas: per corpus, humanitas intelligitur. Unde et Mariae dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I) . Sub ista umbra protege me, ut me non rapiat milvus. Et sub duabus Testamentorum alis: id est, 0860D ipsorum doctrinis quibus vivitur, et custoditur, ac tegitur sicut gallina: quia per gallinam intelligitur sapientia Dei Patris. Quia sicut gallina sub alis pullos suos abscondit propter milvos: sic et sapientia divina, et duae alae, quae sunt duo testamenta, protegunt Ecclesiam a milvo: hoc est, a diabolo. A facie impiorum qui me afflixerunt. Judaei Christum in passione, et haeretici Ecclesiam.
Inimici mei animam meam circumdederunt. Judaei Christum in passione. Animam dixi (( F. dixit)), non corpus: quia diabolus in anima intrinsecus nescit quid cogitet homo, nisi per exteriores motus intelligat, 0861A et in quo unumquemque delectari videt, diversas suggestiones infert. Istud ad Ecclesiam pertinet, Adipem suum concluserunt. Quid per adipem, nisi malitia Judaeorum designatur? Quae in veteri Testamento adipem manducare prohibetur: quia cor eorum incrassatum erat. Unde dixit in Cantico Deuteronomii: Incrassatus est dilectus, et recalcitravit (Deut. XXXII) . Quare? Quia incrassatus erat de malitia, et recalcitravit: quia nolebat mandata Dei observare. Dilectus a Deo fuit populus Judaicus: quia manna divinum pluit illis: quod ad nos pertinet, quia manducamus Christum. Sed Judaei contempserunt semetipsos: hoc est, obligaverunt se in malitia. Os eorum locutum est superbiam. Os impiorum: quia contra Christum, et contra Ecclesiam 0861B faciunt.
Projicientes me nunc circumdederunt me: oculos suos statuerunt declinare in terram. Quando Christus passus est, omnis terra tremuit, et sidera obscurata sunt, et petrae scissae sunt. Sed Judaei oculos in terram statuerunt, quia hominem solum existimaverunt, et divinitatem non intellexerunt. Vel oculos suos in terram statuerunt: quia de terrenis actibus cogitabant, sed de coelestibus non meditabantur.
Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, etc. Sicut leo paratus est ad praedam: sic susceperunt Judaei Christum in passione. Et sicut catulus leonis. Leo, diabolus: catulus, filius ejus Antichristus. Vel aliud. Leo, diabolus: et filii ejus, Judaei. In absconditis, in eorum cordibus, quasi in obscuro. Diabolus, 0861C vel membra illius in quibus diabolus habitat, appellantur loca abscondita.
Exsurge, Domine, praeveni eos, etc. Vox Christi loquitur ad divinitatem, ut praeveniat animae suae, ne rapiatur a principe diabolo, quod ita et fecit. Praevenit eum, et alligavit, et ad infernum deduxit. Veniebat diabolus aliquid de suo requirere in Christo, sed in eo nihil invenit, ut dixit in Evangelio: Venit princeps hujus mundi, et in me non invenit quidquam (Joan. XIV) . Et sancta Ecclesia rogat antequam supplantetur a diabolo, et in ejus insidiis, qui sunt haeretici: ut veniat catholicus noster, qui est Christus, et subvertat astutias inimici, id est, supplantet. Erue animam meam ab impio, gladium tuum ab inimicis manus tuae. Oro, gladium manus 0861D tuae erue ab inimicis tuis, inimicus enim accepit potestatem ut propter peccata nos puniat. Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare, ait Apostolo (I Tim. I) . Erue animam meam ab impio. Vox Christi ad Deum Patrem loquitur: hoc est, erue animam meam a diabolo. Et vox Ecclesiae ad Christum hoc rogat, ut liberetur a diabolo, vel ab haereticis, et ab unoquoque homine malo. Frameam 0862A tuam ab inimicis manus tuae. Framea de Christo, et de Ecclesia intelligitur. Framea Dei Patris, anima Christi est, de qua facit justam vindictam. Diabolus framea ejus est, de qua framea vindictam facit in mundo.
Domine, a paucis a terra divide eos, etc. Vox Ecclesiae. A paucis, a terra. Vult Ecclesia separari a carnalibus, et a zizania, et a paleis ante diem judicii: sed sine causa: quia a Deo accepit responsum, sicut Dominus dixit in Evangelio: Sinite utraque crescere usque ad messem (Mat. XIII) : hoc est, usque in diem judicii. Quia hic Ecclesia commixta est cum peccatoribus: rogat pro illis qui praedestinati sunt, ut veniant, et separentur ab illis qui non sunt praedestinati, ut dicitur: Multi vocati, pauci vero 0862B electi (Mat. XXII) . Supplanta eos qui in impietate sunt; ut hic emendari debeant, aut in futuro supplantentur in vindicta. De absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Tripliciter hic intelligitur venter. Venter, castitas, intelligitur, ut dicit Eucherius. Et angelorum venter repletus fuit mysteriis Dei antequam cecidissent, et Judaeorum venter de mysteriis legis, et haereticorum venter de mysteriis Ecclesiae.
Saturati sunt filiis. Judaei saturati sunt: quia multiplicati sunt in procreatione filiorum, et in rebus saeculi. Quando dicit, saturati sunt porcina, hoc Judaeorum immunditiam designat. Dimiserunt reliquias suas parvulis suis. Hoc est illam justam vindictam quae illis debetur. Reliquerunt reliquias suas parvulis suis; hoc est, quando dixerunt: Sanguis 0862C ejus super nos, et super filios nostros (Mat. XXVII) . Et haereticorum filii similiter condemnationem habebunt. Qui sunt reliquiae eorum? Ipsorum discipuli, qui de illa mala doctrina eorum regenerati sunt. Saturati sunt filiis, et reliquerunt residua parvulis suis. Propter ambiguitatem verbi, quidam pro filiis, porcinam scriptum arbitrantur, quod Symmachus, Hebraeam exprimens veritatem, transtulit, saturabuntur filiis, et relinquent residua parvulis suis. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas, immunditiam, et iniquitatem: conculcantes margaritas sermonum tuorum. Et dimiserunt reliquias suas parvulis suis, clamantes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros.
Ego autem cum justitia apparebo in conspectu tuo. 0862D Vox Ecclesiae. Cum justitia: hoc est, mandata tua adimplere. Apparebo in conspectu tuo: hoc est, in praesentia tua in futuro. Satiabor. Coelesti refectione. Cum apparuerit gloria tua. Filius tuus, qui est salus, et vita, et Sanctorum omnium gloria: quia Christus et salus, et gloria dicitur. Ego autem in justitia apparebo, devicta morte. In conspectu tuo satiabor, coelos ascendens. Cum apparuerit gloria tua, sanctis 0863A et electis tuis qui per me crediderunt: quia meum est quod illis est praestitum. Nam ego in illis sum, et ipsi in me tecum. Nos vero a te redempti, Domine Jesu, tantam potentiam pietatemque cernentes, supplices exoramus, ut examinati divino igne, non simus humanorum operum detractores, sed in te stabiles fixique tuam gloriam jugiter extollamus in opere, proferamus in fide, laudemus in voce. Amen.