Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XVII.
In finem, pro puero Domini David: quae locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul. Totus hic psalmus sub persona David ad Christum pertinet. David Christi typum tenet, qui est manu fortis, de cujus semine est noster David, qui est Christus. Puero Domini, 0863B hoc est, Dei Patris, sicut ait propheta. Magnum est tibi vocari filium meum. Etenim ecce ego, et pueri mei quos dedit mihi Deus. Et propheta Isaias: Puer datus est nobis, filius natus est nobis. Quae locutus est Domino verba cantici hujus. Et David secundum historiam cantavit istud canticum cum persequeretur ab inimicis, et Christus, qui est caput nostrum, et ad Patrem cantavit in passione: Ecclesia in persecutione. Eripuit eum Dominus: hoc est, et David a persecutione Saul, et Christum in passione Deus Pater eripuit de manu inimicorum; hoc est, de manu Judaeorum, et de manu Saul. Saul appetitio interpretatur, quia contra voluntatem Dei expetierunt eum regem. Iste Saul typum diaboli gessit. Isti inimici membra diaboli sunt: id est, Judaei qui persecuti sunt Christum, et daemones, vel membra eorum qui persequuntur Ecclesiam.
0863C Diligam te, Domine, virtus mea. Alii dicunt, fortitudo mea, sed unum est virtus, et fortitudo. Totus hic psalmus sub persona David, ad Christum pertinet: qui est vera fortitudo. Diligam te, virtus mea. Vox Christi. Virtus mea: hoc est, divinitas: virtus hominis assumpti. Et Ecclesia virtus Christi est, qui dicit: Diligam te, Domine. Si vox Christi est, cum sint unum, una et substantia divinitatis, quia dictum est: Una potestas, una voluntas, una majestas Patris, et Filii, et Spiritus sancti: quomodo dicit, diligam te, Domine. Pater dicitur eo quod habet filium, et Filius dicitur eo quod habeat patrem. Spiritus sanctus nec Pater est, nec Filius, sed dilectio quam habet Pater in Filio, et Filius in Patre. Unde Paulus apostolus dixit: Quia charitas 0863D Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V) . Dominus firmamentum meum. Vox Christi, et vox Ecclesiae. Firmamentum, sicut ait propheta; turris fortitudinis a facie inimici (Ps. LX) . Et refugium meum. Vox Christi, et vox Ecclesiae. Refugium Christi in Patre, et refugium Ecclesiae in Christo. Et liberator meus, in tribulatione.
Deus meus, qui me creasti. Adjutor meus, de necessitatibus. Sperabo in eum, in ipsum totam spem ponam.
Protector meus, qui me protegis, vel defendis. Et cornu salutis meae. Cornu salutis: quia infirmitatem nostram confortavit. Quia ante adventum Christi 0864A Ecclesia infirmata erat per peccatum, sed postea confortata per Christum, sicut ait propheta: Erexit cornu nobis salutis nostrae (Luc. I) . Ac si dicat: Dedit nobis regnum forte, ut illud: Et fecit nos regnum Deo Patri suo (I Thess. II) . Non ergo in cornu illud superbiae, sed in cornu salutis tuae, adjutorium habere confido. Susceptor meus. Susceptus est Christus a Patre in humanitate, et Ecclesia suscipitur in fide.
Laudans invocabo Dominum. Justi laudant: quia de omnibus malis liberavit eos, pro eo quod sequitur: Et ab inimicis meis salvus ero. Invocavi Dominum. Christus invocavit Deum Patrem. Ecclesia Christum. Et ab inimicis meis salvus ero, Christus a Judaeis, et Ecclesia ab haereticis.
0864B Circumdederunt me gemitus mortis. Vox Christi, et vox Ecclesiae. Circumdederunt Christum illi qui in inferno gemebant, qui in inferno erant, et Ecclesia similiter. Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Torrentes aquas dicit quae pertranseunt. Torrens dicitur qui non de fonte neque de viva aqua, sed a pluviis, vel de montibus in valles descendit, et in mare vadit. Quid per torrentes, nisi universas gentes significat, quae per montem carnis in mare istud descendunt? Unde scriptum est: Generatio vadit et generatio venit (Eccles. I) : Et aliter. Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Turbae iniquorum, quae sicut torrentes in hyeme intumescunt, protinus defluentes.
Dolores inferni circumdederunt me. In die detrahentium, 0864C quae mortem infernalem operantur. Praevenerunt me laquei mortis. Praevenerunt Christum inimici in passione ante vindictam crucis, laqueis mortis, quos mihi adversarii intendebant.
Et in tribulatione mea invocavi Dominum. Humanitas invocavit divinitatem, et Ecclesia Christum: non oris voce, sed cordis. Et ad Deum meum clamavi, et exaudivit de templo sancto suo vocem meam. Templum corpus dominicum, ubi exaudita est humanitas a divinitate, et Ecclesia similiter a Christo. In templo, in sancta Ecclesia. Et aliud. In corde meo quod sanctificavit: in quo templo sancto inhabitat. Et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. Aures ejus: hoc est, vis auditionis. Vis fortitudo est, qua sancti fortiter deprecantur, quia 0864D dictum est, Regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud.
Commota est, et contremuit terra. Secundum historiam factum fuit: quando Moyses accipit legem in monte Sina. Terra tremuit, quod praefiguravit passionem Christi, quia in passione Christi omnis terra tremuit, quando nova lex data est populo Christiano. Aliter: Commota est terra, quando de infidelitate ad fidem venerunt, et credentibus terrenis, factum est coelum. Fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt. Hic montes superbi intelliguntur. Fundamenta eorum, daemones sunt: sicut et fundamenta sanctorum, prophetae et apostoli sunt. Unde dicit sanctus Paulus: Aedificati 0865A super fundamenta prophetarum, et apostolorum: Fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt (Ephes. II) , eorum superbia qui in hoc mundo confidunt. Quoniam iratus est eis Deus. Hoc est, eis montibus, vel persecutoribus: dissipans spem mundialium voluptatum.
Ascendit fumus in ira ejus, etc. Fumus ex duabus rebus fit: ex igne et aqua. Per fumum, lacrymae excitantur, et per ignem compunctio cordis intelligitur, et per lacrymas, aqua. Carbones succensi sunt ab eo. Quid per carbones, nisi bonae naturae genus humanum, exstinctum per Adam, in adventu Christi illuminatum per baptismum sive per poenitentiam designatur? Exstinguuntur carbones ab aqua, quae est cupiditas: et illuminantur per gratiam, 0865B quae est Spiritus sanctus.
Inclinavit coelos et descendit. Hoc est, quod in alio psalmo ait: Descendit sicut pluvia in vellus (Psalm. LXXI) : quia humilem se nobis, et in forma servi occultum praebuit, et latentem. Vel aliud: Coeli, angeli inclinati sunt, quando Gabriel ad Mariam venit, et descendit Christus, et venit in carnem. Vel aliter: Coeli, sancti apostoli, vel imitatores eorum. Inclinaverunt ab altitudine: hoc est, de contemplatione, ut doceant brutos, infirmos in Ecclesia propter compassionem proximorum. Vel ad conjugatos, ut sanctus Paulus ait: Vir reddat debitum uxori, et uxor similiter viro (I Cor. VII) . Et caligo sub pedibus ejus. Invisibilem substantiam Dei, et judiciorum occulta significat. Vel aliud: Et 0865C caligo sub pedibus ejus. Caligo: hoc est, profunditas Scripturarum: quam dedit Deus pedibus suis, qui sunt sancti sui: id est, Ecclesiae suae: quia in sensu sanctorum ibi est profunditas Scripturarum, et Christus super illos praesidet.
Et ascendit super Cherubim. Hoc est, super plenitudinem scientiae, Christus ascendit cum corpore suo super omnes angelos, et archangelos. Cherubim, interpretatur, plenitudo scientiae, quae est charitas: quia plenitudo legis est dilectio, hoc est charitas. Christus super hoc ascendit, sicut in Evangelio ipse Dominus dicit: Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV) . Quod ita Christus fecit, qui animam suam pro amicis dedit. Et volavit, etc. 0865D Secundum historiam quod prius est, volavit super pennas ventorum: quia velocior est ventus omnibus creaturis, et Dominus velocior est vento, quia penetrat usque ad fines terrae, et omnia suaviter disponit. Quia ultra ventum ipse est, ideo velocior. Et ad moralem sensum: animam significare voluit vento. Sicut ventus iste invisibilis est, ita et anima. Ventus movet corpus, et anima movet corpus similiter. Sed cur ventum appellavit animam? Hoc est, quia Deus insufflavit in Adam. Non quod corporalis sit Deus Pater; sed tunc insufflavit, quando animam dedit, ut ait, propheta: Tu, Domine, creas omnem flatum (Isai. LVII) . Per haec intelligimus omnes animas a Deo esse 0866A creatas. Et volavit: volavit super pennas ventorum: hoc est, virtutes sanctarum animarum, quia Christus velocior est vento, et levior quam anima, et praecelsior angelis et sanctis.
Posuit tenebras latibulum suum, etc. Latibulum seipsum dixit in Scripturis. In circuitu ejus tabernaculum ejus. Christus in Maria quasi sponsus in thalamo, et corpus Mariae quasi tabernaculum. Tenebras dicit: eo quod nobis obscura est Incarnatio, vel Nativitas ejus. Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Nubes prophetae sunt: et aqua, doctrina eorum, quia obscurae sunt Scripturae prophetarum. Quia sicut nubes pluviam portant, et terram aridam irrigant, sic et prophetae per eorum doctrinam irrigant corda arida.
Prae fulgure in conspectu ejus nubes transierunt. 0866B Fulgura, illuminatio Spiritus sancti. Ipse nubes scilicet prophetae, transierunt in Judaeis ad gentes, Spiritu sancto gubernante. Per fulgura ignis, compunctio cordis intelligitur. Grando, et carbones ignis. In grandine, verbera: in igne, charitatis accensio ostenditur: quibus fidelium corda moventur ad cognoscendum Deum.
Et intonuit de coelo Dominus. Per sanctos suos intonuit: quasi de coelo per justorum corda evangelizavit. Et Altissimus dedit vocem suam. Per evangelistas malitiam humanam disperdidit. Altissimus vocem suam dedit: hoc est, praedicationem, ut ait propheta: Vox tonitrui tui in rota (Psal. LXXVI) , id est, praedicatio eorum in toto mundo.
Et misit sagittas suas, et dissipavit eos. Misit verba 0866C sua sancta quasi sagittas, quae pleniter et malis, et bonis praedicant. Bonos remunerat Deus, si faciunt: et malos conterit, si audiunt, et non faciunt. Unde sanctus apostolus ait: Alii quidem sumus odor vitae in vitam, et alii odor mortis in mortem (II Cor. II) . Odor vitae sunt his, qui audiunt et faciunt; et odor mortis sunt his qui audiunt et non faciunt. Quia praedicatores nesciunt qui sunt praedestinati; tamen fiducialiter praedicant. Et fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. Fulgura, miracula, atque claritas virtutis suae. Conturbavit illos. Per illa miracula apostolorum compuncti sunt, et illi qui dixerunt ad Petrum; Quid faciemus, viri fratres? Et ille: Poenitentiam, inquit, agite: et baptizetur unusquisque vestrum (Act. II) .
0866D Et apparuerunt fontes aquarum. Fontes apostoli, quasi aquis de uno fonte potati sunt. De uno fonte qui est Christus, satiati fuerunt apostoli, sicut in Evangelio dixit. Qui biberit aquam quam ego dabo ei non sitiet in aeternum (Joan. IV) . Et aliter: Fontes aquarum, illi, qui per baptismi sacramentum facti sunt peccatoribus fons aquae vivae salientis in vitam aeternam. Et revelata sunt fundamenta orbis terrae. Prophetae atque apostoli super quos omnium Ecclesiarum fundamenta locantur. Revelata sunt fundamenta orbis terrae, secundum historiam, quando in passione velum templi scissum est desursum usque deorsum, et illa quae in templo erant apparuerunt. Et ad sensum de littera sensus spiritualis, 0867A quia quod ibidem latebat in figura, omnibus patuit per mysteria.
Ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. Ab increpatione tua, Domine, cum diceres: Nisi vos filius liberaverit, moriemini in peccatis vestris (Joan. VIII) . Ab inspiratione spiritus irae tuae, promittens in his appropinquare regnum Dei.
Misit de summo et accepit me. Vocando me. Et assumpsit me de multitudine aquarum. Adversantium populorum. Vel aliter: Misit de summo, et accepit me, et assumpsit me de multitudine aquarum. Deus Pater misit Filium suum, sicut dictum est: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I) . Misit sponsus ad sponsam: verum sponsum junxit sponsae: hoc est, carnem in utero virginis Mariae. Assumpsit 0867B me de multitudine aquarum: id est, de multitudine populi, Ecclesia collecta est. Aquae multae, populi multi.
Eripuit me de inimicis meis fortissimis. Deus Pater eripuit Christum a Judaeis, et Ecclesiam ab haereticis. Et ab iis qui oderunt me, quia confortati sunt super me. Oderunt Judaei Dominum, et haeretici Ecclesiam. Quia confortati sunt super me, quasi vincere potuissent.
Praevenerunt me. Ut superius diximus, ante vindictam crucis. Et factus est Dominus protector meus. Deus Pater Filium suum protexit, et Filius Ecclesiam suam.
Eduxit me in latitudine. Eduxit Ecclesiam de tribulatione, quasi de angustia: In latitudine: quae est 0867C spes futuri, vel remuneratio vitae aeternae. Salvum me fecit, quoniam voluit me. Vox Ecclesiae, qui me voluit, ut exhiberet sibi Ecclesiam. Quoniam voluit me. Voluntate propria, et non ex meo merito me vocavit, dicente Apostolo: Gratia estis salvati per fidem: et hoc non ex vobis (Ephes. II) .
Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum innocentiam manuum mearum retribuet mihi. Quae autem sit justitia, et innocentia manuum ejus: audi quid sequitur: Quia, inquit, custodivi, ut viae Dei custodiantur, et nihil impie de eo cum haereticis sentiatur.
Quia custodivi vias Domini. Id est, sua mandata. Nec impie gessi a Deo meo. Ut ad idolum converterem laudem.
0867D Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo sunt semper. Quatuor sunt judicia Dei; duo de praesenti, et duo de futuro. In praesenti, prosperitas malorum, et tribulatio sanctorum. In futuro, remuneratio sanctorum, et condemnatio peccatorum. Ecclesia adhaeret Christo, quia Christus non fecit peccatum; nec inventus est in ore ejus dolus. Et Ecclesia Christo adhaeret, quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo sunt semper. Et justitias ejus non repuli a me. Sed amplexus sum eas.
Et ero immaculatus cum eo, et observabo me ab iniquitate mea. Perseverabo in illa innocentia, in qua vocatus sum. Et observabo me ab iniquitate mea: id 0868A est, non convertar ad illam iniquitatem ubi prius fui in infidelitate.
Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. Per oculos, aspectus divinitatis intelligitur: quia ipse aspicit quidquid operatur homo in mandatis Dei. In retributione beatorum, qui eam per altitudinem spei considero.
Cum sancto sanctus eris, cum eo qui a te sanctificatur. Et cum viro innocente, innocens eris, cum eo qui non corruperit vitiis vitam suam.
Et cum electo, electus eris, cum illo quem praescitum scis. Et cum perverso, subverteris, cum haeretico, qui male intelligendo pervertit divina eloquia: sicut alibi Judaeis ipse Dominus loquitur: Si incesseritis 0868B perverse coram me, incedam et ego perversus vobis. Cum sancto sanctus eris. Tu, Christe, sanctus natura es: quem tu sanctificaveris, ab illo cognosceris, quoniam tu sanctus es. Vox prophetae ad Christum: Quem tu innocentem feceris, ab illo cognosceris, quod tu innocens es: quia nulli noces, ideo innocens. Quem tu elegeris, ut sit electus: ab illo cognosceris quod electus es, ut Paulus dixit: Comprehendam autem a quo comprehensus sum (Philipp. III) . Perversi dicuntur, qui de rectitudine declinant ad perversitatem, ut diabolus, et Judas, et haeretici, et omnes superbi. Quoties Deus facit justam vindictam, reprehendunt illum, cum eligit pauperes, et reprobat potentes, cum elegit piscatores, sicut Petrum, et reliquit nobiles. Hoc 0868C perversum videtur esse apud perversos, ut propheta ait: Viae Domini rectae (Ose. XIV) , sed viae vestrae perversae.
Quoniam tu populum humilem salvum facies, quod superius diximus. Et oculos superborum humiliabis. Quoniam tu populum humilem salvum facies, poenitentiam agentem, et oculos superborum humiliabis: quia elati superbia, poenitentiam agere dedignantur.
Quoniam tu illuminas lucernam meam. Quid est lucerna nisi intellectus animae? Sicut oculi corporis, si de lucerna exteriori non habent lumen, in tenebris non vident: ita et intellectus animae nisi illuminetur ab altero, hoc est a Christo, non videt: sicut in Evangelio dicit: Erat lumen verum, quod 0868D illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1) . Domine Deus meus, illumina tenebras meas. Hoc est ignorantiam cordis. Unde scriptum est: Si lumen quod in te est, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt (Matth. VI) ? Et apostolus ait: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V) .
Quoniam in te eripiar a tentatione. Vox Ecclesiae. Nisi a Deo eripiar, per me nequaquam possum. Et in Deo transgrediar murum. Murum dicit Ecclesia peccata nostra; quem aedificamus, peccatis peccata augendo. Nisi a Deo destruantur illa peccata, non possumus per nos transire ad Deum.
Deus meus, impolluta via ejus. Impolluta via: hoc 0869A est, incarnatio ejus: quia non est ex virili semine, sed de Spiritu sancto conceptus. Et aliter: Fides perfecta Ecclesiae, impolluta via ejus dicitur per quam Deus venit ad nos. Eloquia Domini igne examinata. Eloquia Domini, sua mandata, in hoc Deo sunt placita: non quod ipsa sint examinata ab igne, aut quod fuissent inquinata; sed qui illa acceperit, faciant eum ut aurum mundum, purificatum per ignem. Protector est omnium sperantium in se. Qui in eum credunt. Deus illos protegit, qui sancto timore illum timent.
Quoniam quis Deus praeter Dominum: aut quis Deus praeter Deum nostrum? Hic Trinitas intelligitur. Praeter Dominum, quod dixit, Deus Pater intelligitur. Praeter Deum nostrum: Filius: et tertia 0869B persona, id est, Spiritus sanctus: quia Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, unus est Deus.
Deus qui praecinxit me virtute. Per similitudinem, sicut homo praecingit vestimenta sua, ut non noceant pedibus, qui sunt sensus: et manibus, quae sunt opera. Praecinxit: hoc est, ut restringant sinus cupiditatis, ut supra dixi, ne impediantur per cupiditatem. Vel aliter: Deus qui praecinxit me virtute: Spiritus sanctus qui nos armat adversus potestates iniquas, secundum Apostolum: Induite vos arma Dei, et gladium Spiritus sancti, ut possitis resistere diabolo (Ephes. VI) . Conticescant nunc haeretici aspicientes hic Trinitatem expressam, et cognoscant Filium quem minorem Patre dicunt, primum a propheta 0869C praenuntiatum, non quasi priorem, sed nihil inferiorem. Et posuit immaculatam viam meam. Hoc est, fidem meam, ne ab ea violarer.
Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum. Sicut cervi calcant pedibus spinas, et transiliunt silvas: ita sancti calcant spinas, id est, peccata; transiliunt silvas, id est, infidelitatem: et subeunt usque ad Deum, hoc est, usque ad altitudinem charitatis. Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, ad transilienda saeculi hujus impedimenta. Et super excelsa statuit me. Excelsa, sancta Ecclesia est: et Christus super excelsa, et excelsa super excelsa: id est, super sublime Ecclesiae. Super excelsa statuit me, spem meam in coelestibus collocavit.
Qui docet manus meas ad praelium. Opera mea adversus 0869D diabolum destructorem. Qui docet manus meas ad praelium, ad debellanda facinora. Et posuit ut arcum aereum brachia mea. Arcum aereum: id est, intentio, brachia, fortitudo: hoc est, ut non deficiant bene agere.
Dedisti mihi protectionem salutis tuae. Vox Ecclesiae ad Christum. Salutis: quia ipse est salus nostra, ut dicit: Domini est salus. Dedisti mihi protectionem salutis tuae: ne opprimar a malis. Et dextera tua suscepit me. Dextera Patris Christus est. Suscepit me, Ecclesiam per incarnationem. Disciplina tua correxit me in finem. Quem enim diligit Dominus, corripit. Erigimur ergo qui prius corrueramus, cum caesi a Domino fuerimus. Et doctrina tua ipsa 0870A me docebit. Necesse est dum sumus hic, sub doctrina esse. Unde Paulus ait: Omnis, inquit, doctrina in praesenti non videtur esse gaudii, sed moeroris, sed postea in futurum reddit fructum plurimum (Hebr. XII) .
Dilatasti gressus meos subtus me. Sensus Ecclesiae: sub me, sub potestate Ecclesiae. Dilatasti gressus meos subtus me, in amplitudine charitatis tuae. Et non sunt infirmata vestigia mea. Vestigia, exemplo Ecclesiae, non sunt infirmata a successoribus: quia impressi sequentibus me. Hinc vox Christi post resurrectionem.
Persequar inimicos meos, et comprehendam illos. Judaeos utique, qui ei injuste inimici sunt facti. Vel aliter: Persequar inimicos meos, affectus carnales. 0870B Et comprehendam illos, antequam ego comprehendar ab illis. Et non convertar donec deficiant, etc. Non convertar pugnare contra illos: vel non convertar ab hac intentione donec deficiant, sive a malitia, sive a cogitationibus pravis. Affligam illos in multis malis, sicut jam factum tempore legimus Titi. Nec poterunt stare, quia iniqui, et superbi erecti fuerant. Cadent subtus pedes meos, sive ut adorent, sive ut conculcentur.
Praecinxisti me virtute ad bellum, contra mortem, sive ministros ejus. Praecinxisti me virtute, id est, fortitudine contra diabolum, vel contra ista supradicta vitia. Supplantasti insurgentes in me subtus me, illos qui super caput meum erigebantur.
Et inimicos meos dedisti mihi dorsum. Noluerunt 0870C enim convertere faciem suam ad me. Et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum. Inimici mei dorsum dant, quando confugiunt, et quando post me vadunt. Et odientes me disperdidisti. Omnes inimicos Ecclesiae: vel ipsa vitia et peccata disperdidit Deus. Et odientes me disperdidisti. Unusquisque enim in malitia sua dispersus est.
Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret eos: ad Dominum, nec exaudivit eos. Quia indigni erant exauditione ejus. Clamabunt. Qui clamabunt? Impii daemones, et Judaei et haeretici clamabunt in futuro judicio: nec erit qui salvos faciat eos: quia quando clamavit Deus ad illos per prophetas, vel per reliquas Scripturas, audire noluerunt: propterea illi clamabunt, et non erit qui exaudiat eos, ut 0870D Salomon ait: Vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret (Prov. I) . Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Propterea et ego in interitu vestro ridebo: cum vobis quod timebatis supervenerit. Subsannabo, cum irruerit super vos repentina calamitas. Tunc invocabitis me, et non exaudiam.
Et comminuam illos, ut pulverem ante faciem venti. Comminuam illos, id est, illos supradictos affectus carnales pro nihilo deducam. Et comminuam illos, ut pulverem ante faciem venti: quia aridi et sine imbre misericordiae fuerunt projecti, et comminuti sunt in superbia sua, et quasi pulvis campi dispersi. Ut lutum platearum delebo eos, in modum turbidi luti.
0871A Eripe me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium. Vox Christi ad Patrem: Eripies me de contradictionibus populi Judaici, utique: quia cum aliqui dicerent, Verax est: illi contrario dicebant, Non; sed seducit turbam. Erue me de illis populis infidelibus qui mihi contradicunt. Tu erue a Judaeis infidelibus, et eorum caput, id est, gentium constitue.
Populus quem non cognovi servivit mihi. Id est, gentes quae me non cognoverunt neque per fidem, neque per legem, servient mihi. Populus quem non cognovi serviet mihi. Ignorabam enim eum, cum idolis serviret: nunc credens, cognitus ac serviens factus est mihi. In auditu auris obedivit mihi. Obaudierunt mihi auribus, quia non viderunt mirabilia, 0871B neque meam praesentiam corporalem. Postea audierunt, et crediderunt. Imbuentibus praedicatoribus accepit Ecclesia aurem spiritualem: qua intelligens custodiat praecepta divina.
Filii alieni. Hoc idem et Isaias loquitur: Vae genti peccatrici, filiis alienis, populo pleno peccatis (Is. I) . Antiquo vocabulo, Judaei filii Dei appellati sunt: sed alienati, quia filii diaboli effecti sunt. Et idem Judaei, quorum pater diabolus est: Mentiti sunt mihi, quia in veritate non steterunt sicut et pater eorum. Filii alieni inveteraverunt: hoc est, quia novi hominis non receperunt adventum, in veteri homine permanserunt. Et claudicaverunt a semitis suis. Claudicant: quia patrem credunt, et filium non credunt. Unum pedem habent, et alium non habent: inde 0871C claudicant in legis littera. Vox ecclesiae.
Vivit Dominus. Quem in sepulcro sub signaculorum positione clauserant. Et benedictus Deus meus, a Deo Patre. Vivit Dominus, et benedictus Dominus Deus meus. Numquid antea non vivebat? Sed hoc pro incarnatione dicit: sicut sanctus Paulus dicit: Qui mortuus est ad tempus ex infirmitate carnis, sed vivit ex virtute Dei. Jam enim non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI) . Et exaltetur Deus salutis meae. Vox Ecclesiae ad Christum: Quia Christus exaltatus est in Ascensione. Vel aliter: Exaltetur Deus salutis meae: In me semper excelsus sit: cujus vocatio salus mea est: ne quidquam de eo vile sentiam.
Deus, qui das vindictam mihi, subvertendo Judaeos: 0871D vel ipsum traditorem Judam. Vel aliter: Deus, qui das vindictam mihi. Vox Ecclesiae ad Christum. Dedit Deus potestatem Ecclesiae ligandi et solvendi, et disciplinam faciendi; ut habuit potestatem Petrus et Paulus, per Spiritum Domini: sicut dixit: Ecce dedi vobis potestatem calcare super serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X) . Et subdidisti populos sub me, sub potestate Ecclesiae, ad regendum gentes incredulas. Liberator meus Dominus de gentibus iracundis: Christus in passione a Judaeis clamantibus: Crucifige, crucifige eum, et Ecclesia ab haereticis, et anima ab universis vitiis, quae appellavit gentes.
Et ab insurgentibus in me exaltabis me, id est, a 0872A persecutoribus. A viro iniquo eripies me, id est, a diabolo, ut dictum est inimicus homo hoc fecit.
Propterea confitebor tibi in populis, Domine. Ecclesia dicit: Laudabo te in credentibus. Psalmum dicam tibi inter gentes: id est, laudabo, et operabor: Propterea confitebor tibi in populis, Domine. Psalmum dicam nomini tuo. Quia ego in his sum; ego confitebor tibi, Pater: et psallam, vox prophetae.
Magnificans salutem regis ipsius, Christi Domini, quod resurrexit. Vel aliter: propheta ad Deum Patrem loquitur; quia sanitatem facit, et salutem per singulos, quia animas attrahit per praedicationem, ut sit salus credentium, qui credunt in salutem regis ipsius. Et faciens misericordiam Christo suo David: 0872B Hoc est, unigenito suo. David manu fortis interpretatur, quod est Christus. Et semini ejus usque in finem. Semen ejus, hoc sunt sancti ejus. Facit misericordiam Dominus semper cum sanctis suis sine fine. Et faciens misericordiam Christo suo, David et semini ejus usque in saeculum, ipsi mediatori Jesu Domino, et populo ecclesiastico, qui per verbum ejus credidit. Ipse fortissimus liberator nos ab hoc mundo dignetur eruere, et in fide stabilire per Evangelium, quia ipsi gloria, et imperium cum aeterno Patre, et Spiritu sancto, in cuncta saecula saeculorum. Amen.