Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XVIII.
In finem, psalmus David. Psalmus vocem continet prophetae de Christo loquentis. Iste psalmus in persona Christi cantatur per prophetam, et in 0872C persona Ecclesiae.
Coeli enarrant gloriam Dei, etc. Ex creaturis consequenter Creator agnoscitur. Aliter: Coeli enarrant gloriam Dei: Terra non potest enarrare. Secundum historiam coelum et terra cum caeteris creaturis suis gloriam Dei narrant, ut ait Paulus: Per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I) : id est, ab intelligentibus intellecta conspiciuntur. Coelum hoc, est firmamentum. Unde dixit: Et posuit Deus firmamentum inter medium aquarum, id est, coelum (Genes. I) . Aliter secundum sensum: Coeli apostoli, et quod est gloria, hoc est, opus: et quod est narrant, hoc est annuntiant: quia praedicant gloriam Dei. Et ut sciamus quia hoc est firmamentum quod et coelum dicit in Genesi: Et appellavit Deus firmamentum 0872D coelum. Annuntiant. Unde et Dominus ad discipulos: Omnia quaecumque audivi a Patre meo, annuntiavi vobis (Joan. XV) .
Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Paria paribus retulit, quod ex ordine temporum ad Dei magis notitiam perveniamus. Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Dies hesternus diem hodiernum annuntiavit, et hodiernus dies crastinum diem. Secundum sensum: dies, Christus. Et aliter, dies, apostoli. Quomodo Christus dies est, sicut dicit: Ego sum lux mundi (Joan. VIII) : sic et apostoli dies sunt, sicut ait: Vos estis lux mundi (Matth. V) . Et unus dies, duodecim horas habet. Unde ipse Dominus in Evangelio dixit: Nonne duodecim 0873A horae sunt diei (Joan. XI) ? ipsae intelliguntur duodecim apostoli. Nox nocti. Nox Judas; nocti Judaeis: indicat scientiam, id est, quando dixit: Quem osculatus fuero, ipse est, tenete eum (Matth. XXVI) . Aliter: Nox, profunditas Scripturarum in prophetis, nuntiat profunditatem veteris Testamenti.
Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur verba eorum. Non sunt loquelae: ac si dicat, linguae: neque sermones, quia linguae multi sermones sunt. Sive diversitates verborum intelliguntur per sermones: ac si dicat: Non fuerunt ullae locutiones quas apostoli in varietate linguarum non acceperint, et ideo non fuerunt ullae linguae quae sermones apostolorum non audissent: dum dicit: In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terrae 0873B verba eorum, hoc est, in omnes insulas, vel fines mundi.
In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terrae verba eorum, apostolorum scilicet, atque evangeliorum.
In sole posuit tabernaculum suum. In Hebraeo ita habet: Soli posuit tabernaculum in eis, id est, in coelis. Deus in sole posuit tabernaculum suum, et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. In sole, in utero sanctae Mariae virginis. Maria interpretatur stella maris. Lumen solis magis lucet quam stellarum. Sol justitiae Dominus, ut ait propheta: Orietur vobis sol justitiae (Malach. IV) : quod est Christus. Illuminavit sol iste stellam, id est, Mariam, ut esset sicut sol. Ideo posuit tabernaculum suum 0873C in sole, quando corpus assumpsit de utero suo. Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Sponsus, verbum Patris, sponsa caro humana: cum qua de thalamo processit, id est, de utero Virginis.
Exsultavit ut gigas ad currendam viam. Per solem mystice Christus intelligitur. Exsultavit ut gigas ad currendam viam. Hic gigas pro fortitudine Christi ponitur, eo quod ipse alligavit fortem diabolum, et vasa ejus (quae nos fuimus) diripuit. Ad currendam viam: quia non habuit hic moras. Quomodo? Hic natus venit in passionem, resurrexit et ascendit. A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus. A summo coelo, id est, a Patre, quod est principale nomen: non ideo quod major sit Filio secundum divinitatem, sed pro nomine Patris. A 0873D summo, id est, ab aeternitate egressus ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus. Occursus ejus, in coaequalitate aeternitatis. Quia ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Patris, ubi antea et semper fuit cum ipso. Et non est qui se abscondat a calore ejus. Nullus quippe est, qui non habeat semina intellectus Dei. Nec est qui se abscondat a calore ejus. Nullus est qui de calore suo non habeat aliquid quod ei non dedisset ex multis divisionibus gratiarum actionum; sicut dixit Paulus: Alii datur sermo sapientiae: alii sermo scientiae (I Cor. XII) .
Lex Domini irreprehensibilis. Lex ipse est Christus, qui non venit legem solvere, sed adimplere (Matth. V) . Irreprehensibilis: quia non habuit peccatum. Lex 0874A Domini immaculata. Qui per creaturas Deum ante laudaverat: nunc eum per donationem legis incipit praedicare. Convertens animas, de captivitate in libertatem. Testimonium Domini fidele. Quale testimonium? nisi quia dixit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI) ? Fidele, quia non mentitur. Sapientiam praestans parvulis, parvulis non sensu, sed humilitate. Unde scriptum est: Quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. X) .
Justitiae Domini rectae, laetificantes corda. Justitiae, id est, judicia: Rectae: quia recte judicat Deus, et a rectis recta habentur. Laetificantes corda, animas sanctorum. Praeceptum Domini lucidum, novum Testamentum. 0874B Illuminans oculos, hoc est, oculos cordis.
Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi. Timor cum charitate: Unde dixit: Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV) . Timeat non timore gehennae, aut timore poenae, sed timore sancto: sic timeat, ut quem amat non perdat per negligentiam. Judicia Domini vera justificata in semetipsa, non ab alio, sed a semetipsis. Neminem enim fallit Deus.
Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, super omnes thesauros mundiales dilecta. Et dulciora super mel et favum, quia nullum metallum pretiosum judiciis aut sapientiae Dei comparari potest: neque aurum aut lapis pretiosus, neque quod ad ornamentum et vestitum pertinet: neque mel unde pascitur. His duabus rebus homo vestitur 0874C et pascitur: ut Paulus: Habentes victum et vestitum, his contenti simus (I Tim. III) . Si fueris lapis pretiosus et probatus sicut aurum, mereberis intelligere judicia et sapientiam Dei.
Etenim servus tuus custodit ea, in custodiendis illis retributio multa. Propter quid custodit ea: nisi, in custodiendis illis retributio multa? Si custodieritis, inquit Dominus, praecepta mea, manebitis in dilectione mea (Joan. XV) . Quae major retributio quam ut quis diligatur a Deo?
Delicta quis intelligit? Qui in delictis est, id est, in peccatis, judicia Dei non intelligit, neque sua peccata: quamdiu est in delictis. Delicta quis intelligit? Tertia laudis divisio, qua docet impossibile legis, quo per praevaricationem legis peccatum magis 0874D apparuerat in mundo, Evangelii gratia fuisse completum: neque posse quemquam a cogitationum sordibus liberari: nisi per adventum Spiritus sancti. Delicta quis intelligit, nisi scrutator cordium Deus, qui et potest ea dimittere? Ab occultis meis munda me: et ab alienis parce servo tuo. Ab occultis, id est, praeteritis peccatis, et ab alienis, hoc est, quae futura sunt, et adhuc ad me non venerunt. Vel aliter: Ab occultis, id est, omnibus quae in me sunt, et ab alienis, peccatis: quia diabolus habuit in occulto superbiam, et projectus est: postea alienus erat ab Adam, antequam ipse Adam peccasset. Sed postquam consensit ei, superbia et voluntate conjuncti sunt, et de 0875A uno peccato fecit sibi duo judicia diabolus, ut dupliciter judicaretur, quia et se et alium occidit.
Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero. Si ista peccata non fuerint mihi dominata, tunc ero immaculatus. Et emundabor a delicto maximo, id est, a superbia; quia superbia initium est omnis peccati.
Et erunt ut complaceant eloquia oris mei. Tunc tibi placebunt eloquia mea. Et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper, id est, de recordatione humilitatis.
Domine, adjutor meus et redemptor meus. Adjutor in tribulatione et in necessitatibus. Et redemptor meus: quia tu me redemisti sanguine tuo pretioso. Tu es adjutor humani generis: cum nos ad te accedere 0875B facis. Tu es redemptor: quia nos tua passione ac resurrectione ab interitu redemisti, qui nos jugiter in lege tua gradientes custodire digneris: quia tibi est cum aeterno Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.