Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XIX.
In finem, psalmus David. Istum psalmum propheta in persona Ecclesiae canit de Christo. Praevidebat propheta Christum ad redemptionem nostram venire in carne, et pro inimicis orare. Inde dixit: Exaudiat.
Exaudiat te Dominus in die tribulationis. In die tribulationis, pro parte carnis dixit. Quidam hunc psalmum dictum putant ex voce populi ad Christum loquentis, ut ad regem pariter et sacerdotem.
0875C Mittat tibi auxilium de sancto. Qui formam servi acceperat, recte ei quasi homini imprecatur auxilium. Mittat tibi auxilium de sancto: hoc est, de semetipso, quia illa divinitas in ipso corpore erat. Et de Sion suscipiat te: Hoc est, de Ecclesia ipsa Sion, quae et Ecclesia, et ipse est in Ecclesia.
Memor sit Dominus omnis sacrificii tui. Hoc est, ut redimat per passionem suam. Quia Christus ipse est rex, et sacerdos, et hostia: quia semetipsum obtulit in passione, quia pro nobis sanguinem suum dedit. Holocaustum tuum pingue fiat, id est, acceptabile sit Deo. Holocaustum est totum combustum: quia Christus cum corpore et anima ascendit in crucem. Omnes victimae tuae, sacrificium Christi est, sive quod ei omnes offerimus deprecando: sive quod pro 0875D omnibus suum ipse sanguinem fudit. Et est sensus: Ne patiaris quemquam perire, cum pro omnibus mortuus sis, et omnem voluntatem tuam impleat Pater. Unde ait: Volo ut quomodo ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint. (Joan. XVII) .
Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum, id est, sive pro humanitate carnis Christi, sive pro corpore suo, hoc est, Ecclesia, ut exaudiatur optat. Et omne consilium tuum confirmet: id est, consilium Trinitatis.
Laetabimur in salutari tuo. Vox Ecclesiae: in salutem quam dedisti patiendo. Et in nomine Domini Dei nostri magnificabimur: Non in nobis, sed in illo, quia in Ecclesia in tuo sumus nomine congregati.
Impleat Dominus omnes petitiones tuas. Usque huc 0876A de passione dixit, modo de resurrectione, et ascensione, et remuneratione. Duae sunt petitiones Christi cum dicit: Exaudiat te Dominus, et impleat omnes petitiones tuas. Quando dixit Christus ad Patrem: Clarifica me, Pater, apud temetipsum claritate, quam habui priusquam mundus fieret (Joan. XVII) . Et alibi: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut quomodo nos unum sumus, sic et illi unum sint (Ibidem) . Nunc cognovi, quoniam salvum fecit Dominus Christum suum. Nunc dicit propheta ad tempus quando accepit Spiritum sanctum. Tunc cognovit, quod salvaret Deus Pater Filium suum.
Et exaudiet illum de coelo sancto suo: id est, de semetipso et de sancta Ecclesia. In potentatibus salus 0876B dexterae ejus. Potentatibus sanctae Ecclesiae: quibus salus facta est per Christum qui est dextera ejus, id est Dei Patris, quia habet Ecclesia ligandi et solvendi potestatem, et disciplinam faciendi. Et Dominus: Ecce dedi vobis potestatem calcare super serpentes, et virtutes omnes inimici (Luc. X) . Unde Paulus dicit: Quid vultis? In virga veniam ad vos, an in charitate (I Cor. IV) ? In potentatibus salus dexterae ejus. In illa potentia qua victor ab inferis resurrexit.
Hi in curribus, et hi in equis. Currus et equus semper in Egyptiis arguuntur. Alii credant idolis atque daemoniis; nos confidamus in Christo. Vel aliter: Hi in curribus, et hi in equis. Per currus, voluptas mundi, sive mundanorum omnium cupiditas designatur; quia quasi rotae, quae instabiles sunt, sic ipsi in mente 0876C huc illucque discurrunt. Per equos, superbi, et ipsi sunt cupidi. Nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus: non in his supra dictis, sed in nomine Domini.
Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: qui vitiorum funibus ligati sunt et in superiora non valent ascendere, sed cadent ut illud: Et abierunt retrorsum, et ceciderunt (Joan. XVIII) . Nos vero resurreximus et erecti sumus. Resurreximus ab infidelitate: erecti sumus per fidem: quia tortuosi fuimus in peccatis.
Domine, salvum fac regem: et exaudi nos in die qua invocaverimus te. Salvum fac regem: hoc est, Christum, pro parte carnis. Et exaudi nos. Rogat Ecclesia ut exaudiatur tempore opportuno. Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te. 0876D In Hebraeo ita scriptum est: Domine, salvum fac regem: qui exaudiat nos in quacumque die invocaverimus te.