Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XX.
Domine, in fortitudine tua laetabitur rex. Iste est rex, cui et in superiori psalmo secundum formam servi oratur salus. Christus rex regum, et Dominus dominantium. Et super salutari tuo exsultabit vehementer: id est in eo quod salvasti homines: Filius tuus qui Salvator est, exsultabit.
Desiderium cordis ejus dedisti ei: et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Jam quippe non sumus servi, sed amici. Quod petivit, expletum est. Quomodo ipse et Pater unum sunt, sic et nos in ipso 0877A unum sumus. Vel aliter: Desiderium animae ejus tribuisti ei. Desideravit Filius Dei ut veniret genus humanum redimere. Unde dixit: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam moriar (Luc. XXII) . Et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Et hoc est quando Dominus dixit: Pacem meam do vobis: pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV) .
Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis. Hoc est a longe, quando Melchisedec benedixit Abraham (Genes. XIV) . Et deinde quotquot benedictiones in patriarchis usque ad adventum Christi fuerunt, Christus in ipsis benedictus est. Quoniam praevenisti eum: hoc est ante praevenit eum in benedictionibus dulcedinis, quam a Judaeis fel porrectum gustasset: quia antea eum istae benedictiones venerunt. 0877B Gustavit et noluit bibere (Matth. XXVII) . Gustavit, quia de morte nostra suscepit. Noluit bibere: quia die tertia resurrexit. Noluit bibere: hoc est, non permansit in morte. Posuisti super caput ejus coronam de lapide pretioso. Corona Dei: Ecclesia ex variis gentibus congregatio est. De qua Paulus sub persona credentium ait: Gaudium et corona mea (Philipp. IV) .
Vitam petiit, et dedisti ei. Ut homo mortuus est, ut homo resurrexit: Deus quippe vitam postulare non potuit. Longitudinem dierum in saeculum saeculi. Impia synagoga conticeat. Quis hominum vivit in saeculum, et in saeculum saeculi? David et Salomon non amplius quam quadragenis annis regnaverunt.
Magna est gloria ejus in salutari tuo. Impletum est quod ipse in Evangelio postulavit: Pater, glorifica me 0877C apud temetipsum (Joan. XIII, XVII) . Magna est gloria ejus in salutari tuo: ac si dicat: Magna est gloria ejus: magnum est hominem assumptum esse ad dexteram Dei Patris. Gloriam et magnum decorem impones super eum; gloriam resurrectionis; decorem, quando in monte resplenduit facies ejus sicut sol, et vestimenta ejus facta sunt alba sicut nix (Matt. XVII) .
Quoniam dabis ei benedictionem in saeculum saeculi: quia omnis creatura benedicit eum. Laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo: hoc est, erit tecum semper in coelis. Laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo. Tunc laetificabis Filium in gaudio, cum adunata fuerit illa multitudo sanctorum, et numerus restitutus ei. Gaudebit Christus pro acquisitis, pro quibus passus est.
Quoniam rex sperat in Domino: secundum corporis 0877D dispensationem: vel homo assumptus in divinitate. Et in misericordia Altissimi non commovebitur. Nec humanitas Filii, nec Ecclesia primitiva, in finem commovebitur. Usque huc, propheta locutus est in persona Ecclesiae ad Deum Patrem de humanitate Christi: modo loquitur ad divinitatem. Unde dixit:
Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis. Inveniant inimici tui potestatem tuam, ut revertantur in bonum. Inveniat potestas Dei illos qui in humilitate noluerunt Christum credere: inveniant illos in vindicta. Dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. Odientes se, nimia elementia Dei vult converti, cum etiam inimicos suos invenire desiderat.
Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus 0878A tui: in bonam partem, ut comburantur illorum peccata. Sicut clibanus intrinsecus ardet, sic illorum conscientia intrinsecus ardebit, eo quod bona non fecerunt. Domine, in ira conturbabis eos. Et hic clementia Dei non punit, sed turbat, ut ad poenitentiam convertantur. Devorabit eos ignis: a Spiritu sancto illorum peccata. Devorabit ignis in tempore vultus Dei, cum venerit judicare mundum.
Fructum eorum de terra perdes: id est, ipsos perdes, vel opera ipsorum de sancta Ecclesia. Et comedet eos ignis. Iste ignis est de quo Dominus in Evangelio ait: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII) ? De hoc igne et duo quibus in itinere Scripturas Salvator aperuit, dicebant: Nonne cor nostrum ardens erat in via, cum 0878B aperiret nobis Scripturas (Ibid. XXIV) ? Et semen eorum a filiis hominum. Semen, id est, filios qui generati sunt in mala doctrina. A filiis hominum: id est, a consortio bonorum perdes illos.
Quoniam declinaverunt in te mala. Judaei quod super se per justam vindictam recipere debuerant, in Christum declinaverunt, quando dixerunt, quod dignus erat morte, et expedit ut unus moriatur quam ut tota gens pereat (Joan. XI) . Cogitaverunt consilium quod non potuerunt stabilire: quando dixerunt ad Pilatum: Domine, recordati sumus, quod seductor ille dixit adhuc vivens, post diem tertium resurgam. Jube ergo custodiri sepulcrum usque ad diem tertium. At ille: Habetis custodiam: ite, custodite sicut scitis. Et postea posuerunt sigilla, sed mortui 0878C tenere viventem non potuerunt (Matt. XXVII) . Resurrexit, quod illi nec voluerunt, nec crediderunt. Tunc non potuerunt stabilire consilium quod cogitaverunt.
Quoniam pones eos dorsum. Duobus modis. Dorsum, quia semper terrena desiderant: aliter, dorsum, ut retro cadant, aut quando respiciunt retro. In reliquiis tuis praeparabis vultum eorum. Pro reliquiis, in Hebraeo in bonis habet. Sensus itaque iste contexitur: Ad similitudinem sanctorum quos tibi de omni orbe servasti, etiam eos qui tormentis purgati sunt, esse facias, ut juxta vultum sanctorum, vultus quoque esse incipiant peccatorum: hoc est, ut tales sint qui peccatores fuerunt, quales et hi qui sancti sunt. Vel aliter: In reliquiis tuis praeparabis 0878D vultum eorum: id est, prophetas, quos patres eorum occiderunt. Reliquiae eorum, filii Judaeorum qui occiderunt caput prophetarum: ut illa vindicta quae coepit a prophetis, veniat super illos qui Dominum occiderunt. Aliter: In reliquiis tuis praeparabis vultum illorum: hoc est, per Eliam et Enoch credituri sunt in finem. Praeparabis vultum illorum: ad te credentium, ut illud: Ut convertat corda patrum in filios (Luc. I) .
Exaltare, Domine, in virtute tua. Vox Ecclesiae. Exaltare in virtute tua: id est, demonstra tuam potestatem et majestatem, quia prius venisti in humilitate, sed modo veni in majestate. Cantabimus et psallemus virtutes tuas, Domine. Cantabimus in 0879A corde: psallemus in opere: virtutes tuas annuntiamus.