Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XXI.
In finem, pro assumptione matutina, psalmus David. Matutina assumptio resurrectionis Dominicae et ascensionis ad Patrem significat sacramentum. Hanc inscriptionem Hebraei aliter habent: Pro cervo matutino, et interpretatione perversa putant de Esther totum vigesimum primum psalmum esse compositum, quod videlicet ipsius periculo et intercessione apud regem sit de periculo Israeliticus populus liberatus. Sed nos cervum qui interficiat serpentes, et venena consumat, nullum alium nisi Christum intelligimus, sicut totius psalmi contextus ostendit.
Deus Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? Hoc versiculo Dominus in cruce pendens usus 0879B est. Ex quo animadvertimus totum psalmum a Domino in cruce posito decantari. Quod autem habet in medio, intende mihi, in Hebraeis codicibus non habetur, et appositum vox Domini declarat, quae etiam illud in Evangelio praetermisit: ac si dicat: Quare me dereliquisti? Hic humanitas loquitur quomodo derelicta fuit in Adam, quando praeceptum transgressus est. Vel in passione derelictus Christus pro parte carnis. Longe a salute mea verba delictorum meorum. Longe: hic divinitas loquitur. Verba delictorum meorum: quia nostra peccata sua reputat. Nam in salute sua nullum est peccatum: sed a peccatore longe est salus. Vel aliter: Longe a salute mea verba delictorum meorum. Aquila hunc locum sic interpretatus est: Longe a salute mea verba gemitus mei: 0879C Symmachus, verba gemituum meorum: quinta et sexta editio: verba clamoris mei. Et est sensus juxta caeteros interpretes: Gemitus mei atque conatus quibus semper populum Israel salvare quaesivi, longe facti sunt a salute mea, quam populo tribuere cupiebam: quia ipsi noluerunt recipere sanitatem. Juxta LXX vero interpretes iste sensus est: Hoc quod salutem deprecor, quod me conqueror derelictum: non ex propria persona loquor, sed ex populi, cujus peccata in meo corpore ipse suscepi. Unde dico: Longe sunt a salute mea, verba ista quae fundo. Non enim tam mihi salutem postulo, qui Deus sum, quam populo qui salute indiget.
Clamabo per diem, et non exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi. In die pendens non exauditur 0879D a Patre: nocte resurgit ab inferis victor. Aliter: Qui in gaudio non exauditur, exauditur in lacrymis. Unde ait: Non in stultitiam mihi, id est, non frustra clamavi. Et Aquila transtulit ex Hebraeo dicens: Et nocte, et non tacebis: id est, audies me: respondebis mihi: facies quod oravi. Deus meus clamabo per diem, nec exaudies, et nocte. Clamavit Christus in cruce, et oravit pro suis: exauditus, et non exauditus. Exauditus pro praedestinatis: sicut in octo millibus, vel pro illis centum viginti et quingentis 0880A fratribus. Et non exauditus: hoc est pro illis qui non erant praedestinati. Unde dixit evangelista: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matt. XXVII) . Ergo dies hic pro bonis, et nox pro malis intelligitur. Vel dies et nox prosperitas et adversitas in Ecclesia. Ecclesia non exauditur in prosperitate, ut non se extollat, et non exauditur in adversitate, ut amplius mundetur. Et non ad insipientiam mihi: id est, Filius coaeternus Patri scit omnia, cur non sit exauditus in die passionis, id est, pro filiis mortis, et prosperitate, et tribulatione Ecclesiae suae.
Tu autem in sancto habitas: laus Israel. Vox prophetae. In sancto habitas, hoc est, in suo corpore, vel in coelo, sive in Ecclesia.
0880B In te speraverunt patres nostri, Domine: speraverunt, et liberasti eos. Speraverunt patriarchae et prophetae, vel reliqui: et liberasti eos: id est, de Aegypto vel de Babylonia. Non sunt confusi: quia quod promisisti adimplesti, hoc est, terram repromissionis et vitam longam. Aliter: in te speraverunt patres nostri, doctores Ecclesiae. Non sunt confusi, quia spes ipsorum semper es.
Ego autem sum vermis et non homo. Hoc propter humilitatem assumpti corporis loquitur: Isaia quoque eadem concinente: Ne timeas, vermis Jacob (Isai. XLI) . Opprobrium hominum et abjectio plebis. Quod majus opprobrium quam crucis? Et despectio plebis: id est, Judaici populi derisus. Cur vermis et non homo; dum dicit in Evangelio: Venit Filius 0880C hominis redimere quod perierat (Luc. XIX) ? Christus et vermis dicitur et homo. Vermis, ut ait propheta: Noli timere, vermis Jacob; et homo, quia ex Maria natus, assimilatur sua nativitas vermi: quia vermis qui in ligno nascitur, non habet patrem, nisi matrem. Et Christus ex Maria est natus absque coitu viri. Duo habitacula fecit Deus, coelum et terram. Coelum habitatio angelorum, et terra habitatio vermium. Fecit Deus vermem ascendere in coelum, et angelum in terram. Christus per humilitatem super omnes angelos ascendit, et diabolus per superbiam projectus est in terram. Opprobrium hominum et abjectio plebis: opprobrium, quando dixerunt Judaei: Tu discipulus illius sis (Joan. IX) : abjectio, quando ejecerunt eum extra civitatem, et crucifixerunt 0880D eum.
Omnes videntes me irridebant me. Pro parte malorum dicitur, sicut et ipsi Judaei dixerunt: Si Filius Dei es, descende de cruce: vel: Ave, rex Judaeorum (Matth. XXVII) . Locuti sunt labiis, et moverunt caput. Locuti sunt labiis, quia quod habebant in corde, hoc loquebantur in verbis. Moverunt caput: id est, reliquerunt unum caput quod est Christus, et fecerunt multa sibi capita daemoniorum.
Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, 0881A quoniam vult eum. Vox prophetae de humanitate loquitur. Speravit in Domino: hoc est, humanitas in divinitate. Eripiat eum: id est, de Judaeis. Quoniam vult eum: id est, Deus Pater voluit talem Filium habere sine peccato, per quem peccata mundi tolleret, ut ait propheta: Ipse infirmitates nostras accepit, et aegritudines nostras portavit (Isai. LII) .
Quoniam tu es qui eduxisti me de ventre. Vox humanitatis. Eduxisti me de ventre: id est, de utero sanctae Mariae, vel de synagoga, quia per vaticinium prophetarum conceptus est, et ad sensum spiritualem, quasi de ventre eductus est. Spes mea ab uberibus matris meae, etc.: id est, ubera matris non dedignatus est sugere Christus: id est, ab uberibus Mariae. Vel ubera matris: lex synagogae. Duo ubera 0881B habere dicuntur, quia litteram et sensum habent. Sed ipsi, id est, Judaei, una ubera susceperunt: hoc est, quia litteram legis tantummodo observant. Deus meus es tu, ne discedas a me, in die passionis.
Quoniam tribulatio proxima est. Ut ipse dixit: Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me traditurus est (Joan. XIV) . Non est qui adjuvet, neque angelus, neque homo, nisi tu, Pater.
Circumdederunt me vituli multi: Vituli lascivientes: id est, Judaei, qui lascivientes et incontinentes erant. Tauri pingues circumdederunt me. Pro pinguibus, Symmachus altiles interpretatus est. In Hebraeo verbum ponitur Basan, quod et ignominia transferri potest: quia circumdederunt me. Tauri dicuntur, propter superbiam illorum: id est, principes illorum 0881C Anna et Caiphas, vel reliqui. Pingues, propter crassitudinem malitiae.
Aperuerunt in me os suum. Quando dixerunt, crucifigatur. Sicut leo rapiens et rugiens. Id est, quando de illo cogitabant quomodo eum interficerent. Rapiens, quando cum gladiis et fustibus eum comprehenderunt.
Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea. Sic voluerunt Judaei Christum exstinguere quasi aquam, quae hauritur, et dispergitur, et non revertitur. Dispersa sunt omnia ossa mea. Ossa Christi, apostoli dicuntur; quia sicut caro ab ossibus roboratur, ita et corpus Christi, quod est Ecclesia, ab apostolis vel doctoribus firmatur.
Factum est cor meum. Cor Christi Ecclesia intelligitur, 0881D antequam Christus ascenderet in crucem: quae dura videbatur esse, quia pauci pro nomine illius patiebantur. Unde dicitur: Pro justo quis moritur? Tamquam cera liquescens. Quia postquam Christus ascendit in crucem, postea omnes sancti coeperunt tribulationem pro ipso sustinere propter spem retributionis futuri muneris (Rom. V) . In medio ventris mei. Hoc est, in medio Ecclesiae. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. Sapientia mea, quae prius non intelligebatur, accensa igni passionis incaluit, et suscepta est ab Ecclesia.
Exaruit tamquam testa virtus mea. Testa antequam in igne ponatur, infirma est: postquam in igne 0882A ponitur, roboratur. Et Christus posteaquam in patibulum crucis ascendit, suam Ecclesiam roboravit. Ergo non aruit sicut fenum ut caderet: sed quasi testa ut firmaretur. Et lingua mea adhaesit faucibus meis. Id est, linguae apostolorum obmutuerunt tempore Passionis: licet unus locutus est, tamen negando non confitendo, id est Petrus. Nam discipuli servantes praecepta mea, de me in posterum loquuntur. Et in limum mortis deduxerunt me. Hoc est, in incarnationem, vel in infernum, quando animas sanctorum exinde deduxit secum. Et in limum mortis deduxerunt me. Sicut impios quos ventus projecit, ita me existimaverunt in mortem decidere: tamquam si resurgere non valerem.
Quoniam circumdederunt me canes multi. Canum 0882B proprium est, ut domino suo congaudeant, et latronem allatrent. Canes hic Judaei intelliguntur, qui allatraverunt Christum, et latroni congavisi sunt: hoc est, Barrabbae: quando illum petierunt, et Christum occiderunt (Joan. XVIII) : Quoniam circumdederunt me canes multi: non loquentes recta, sed latrantes iniqua. Consilium malignantium obsedit me. Congregatio Judaeorum. Canes multi. Pro canibus in Hebraeo habet chelabim, quod Aquila et Theodotio venatores interpretati sunt. Concilium malignantium obsedit me. Judaei obsederunt: id est, circumdederunt Christum.
Foderunt manus meas et pedes meos. Praeteritum pro futuro ponitur. Foderunt, clavos fixerunt, et fructum magnum invenerunt: id est, salutem gentium. 0882C Et dinumeraverunt omnia ossa mea. In cruce distenta conspexerunt membra sua.
Ipsi vero consideraverunt, etc. Dicentes: Alios salvos fecit: seipsum non potest salvum facere (Matt. XXVII) .
Diviserunt sibi vestimenta mea. Facientes unicuique militi partem suam. Et super vestem meam miserunt sortem. Tractantes de tunica: Non scindamus eam: sed sortiamur de ea cujus sit. Vel aliter: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Quod quatuor milites fecerunt quatuor partes, et tunicam non diviserunt: significabat unitatem Ecclesiae, quod non scinderetur. Volunt haeretici eam scindere, et non possunt.
Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum 0882D a me. Humanitas ad divinitatem loquitur: ut auxilietur ei in tempore Passionis. Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; sed protinus me resuscita. Ad defensionem meam conspice. Ne quid mihi pars inferni illa voracis praevaleat.
Erue a framea animam meam. Erue a gladio vel malitia Judaeorum. Vel erue animam meam de illa potestate, quae seducendo jugulat. Et de manu canis unicam meam. Canes, Judaei. Unica: id est, anima Christi. Unica dicitur, quia non habet peccatum illa anima, et aliae animae ab ipsa mundantur. Vel unica, Ecclesia: et de manu canis: de ore inferni, qui more canino avide devorat.
Salvum me fac de ore leonis. Os leonis, populus 0883A Judaicus: propter fortitudinem malitiae suae. Et a cornibus unicornium humilitatem meam. Unicornis, ipse populus Judaicus intelligitur: quia unum cornu habet, id est, unam legem: unde ventilabat omnes gentes ante praevaricationem illorum. Et a cornibus unicornium humilitatem meam. A satellitibus Satanae: per quos homines singulariter in superbia exaltantur. Usque huc de Passione dixit: jam de resurrectione loquitur cum dicit:
Narrabo nomen tuum fratribus meis. Vox Christi. Fratres, apostoli, postquam resurrexit, ut ipse ait: Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt (Matt. X) . In medio Ecclesiae laudabo te. Hoc est, in unitate Ecclesiae: in medio credentium populorum. Laudabo te, praedicabo 0883B te.
Qui timetis Dominum, laudate eum. Omnes sancti qui timore sancto illum timent, laudant eum. Universum semen Jacob, magnificate eum. Id est, populus minor, supplantatores vitiorum, magnificate illum: Christianorum utique semen, cui serviet major. (Gen. XXV) .
Timeat eum omne semen Israel. Hoc est omnes videntes Deum, qui renati per baptismum, videtis mente Deum. Quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis: Meam, qui pro vobis factus sum pauper. Vel populos Christianos non sprevit Deus, sed exaudivit.
Neque avertit faciem suam a me. Sed resuscitavit me a mortuis. Et cum clamarem ad eum, exaudivit 0883C me. Respondens: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII) : Christus exauditus est in Passione, et Ecclesia in tribulatione.
Apud te laus mea in Ecclesia magna. Id est, apud Patrem ut dixit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X) . Apud te laus mea in Ecclesia magna: quae per omnem orbem terrarum credulitate diffusa est. Vota mea Domino reddam coram timentibus eum. Vota Christi, nativitas vel passio: vota Ecclesiae, opera bona. Vel mysterium corporis ac sanguinis mei offerant cum his qui in ejus timore haec celebrant.
Edent pauperes et saturabuntur. Pauperes, apostoli, edent corpus Christi. Laudabunt Dominum qui requirent eum. Per finem et opera cognoscentes, quod ipse est panis vivus qui de coelo descendit 0883D (Joan. VI) .
Vivent corda eorum in saeculum saeculi. Cor anima ipsorum. Sine fine, quia qui manducaverit ex hoc pane, vivet in eo spiritualis sensus in sempiternum.
Reminiscentur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae. Hoc est, fecit Dominus Deus populum Christianum, ut recordaretur in eum, et reverteretur de viis suis pravis. Omnis multitudo gentium recognoscunt se in tenebris involutos: ideo accedunt ut illuminentur.
Et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium. Et hic adorant, et in futuro: quia juxta Apostolum, ipsi flectentur omnia genua (Philipp. II) .
Quoniam Domini est regnum: et ipse dominabitur 0884A gentium. Regnum diaboli cecidit, et regnum Christi advenit. Ascendente eo in coelis, omnia subjecta sunt ei.
Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae. Id est, apostoli vel caeteri sancti manducaverunt corpus Christi, ut dixit superius. Divites terrae: hoc est, in fide, et opere, vel virtutibus: cognoscentes quia suavis est Dominus. In conspectu ejus cadent universi qui descendunt in terram. Procident, id est, peccatores in die judicii in conspectu Dei erunt. Descendunt a superbia saeculi: ut adorent in sensu humilitatis purae.
Anima mea illi vivet: et semen meum serviet ipsi. Ecclesia, quae jam non sibi vivit, vivit autem Christus in ea. Vel aliter: Anima mea illi vivet, et semen meum serviet ipsi. Anima Christi vivit Deo 0884B Patri, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VIII) . Vel Ecclesia vivet Christo. Semen meum, filii Ecclesiae, serviet ipsi, populus credentium.
Annuntiabitur Domino generatio ventura. Propheta dicit: Generatio ventura, hoc est, populus gentium, qui venturi erant antequam Christus veniret in mundum ad credendum ei. Vel, generatio ventura, hoc est, in diem judicii tota integra claritas. Annuntiabunt coeli justitiam ejus. Hoc est, apostoli vel doctores. Justitiam ejus. Hoc est, mandata illius. Populo qui nascetur. Hoc est, per verbum praedicationis. Quem fecit Dominus. Hoc est, praedestinavit ante saecula. Populo qui nascetur quem fecit Dominus. Qui per fidem accedens, per baptismum est renatus in Christo. Qui nobis praestare dignetur in conspectu nostro habere 0884C vulnera ejus, et cum Thoma palpantes fixuram clavorum illius (Joan. XX) : vel de omni humilitate passionis ejus jugem memoriam facientes, cum suspirio etiam eum pro peccatis nostris inferna penetrasse recolentes, ea semper agamus in hoc corpore terreno, ut ipsi copulari mereamur in regno. Amen.