Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XXII.
Psalmus David. Psalmus iste continet vocem Ecclesiae collaudantis Christum.
Dominus pascit me, et nihil mihi deerit. De isto pastore, et Ezechiel loquitur: Suscitabo pastorem, et pascet eos servus meus David (Ezech. XXXIV) . Vel aliter: Pastor bonus, qui animam suam pro me posuit (Joan. X) : aequo me moderamine regit: ideo nullius egeo. Vel aliter: Regit me: Ecclesia 0884D fiducialiter loquitur per fidem: quia ante adventum Christi, diabolus regebat mundum: sed modo Christus regit Ecclesiam suam. Quod nos dicimus: Dominus regit me. Hebraei dicunt, sicut superius est scriptum: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit. Qui Deum habet, et qui Deo adhaeret, nihil boni deest ei, ut ait propheta: Nihil deest timentibus eum (Psal. XXIII) . In loco pascuae ibi me collocavit. Ac si dicat: In unitatem fidei, in unitatem Ecclesiae. In loco pascuae ibi me collocavit: In futura beatitudine composuit spem meam. Pascua enim, futura intelligitur beatitudo.
Super aquam refectionis educavit me. Abluendo per baptismum me enutrivit, vel doctrina patriarcharum, 0885A et prophetarum, sive apostolorum. Animam meam convertit. Ad se cognoscendum: id est, animam Ecclesiae: quia antea ad infernum descenderat per culpam primi hominis Adae: sed modo ad Christum conversa est per fidem.
Deduxit me super semitam justitiae: id est, super semitam mandatorum per arctam viam. Propter nomen suum; non propter meum meritum.
Nam et si ambulavero in medio umbrae mortis: per hujus saeculi obscuritates: non timebo mala: quoniam tu mecum es. Domine, te corde retineo. Vel aliter: Umbra duobus modis, id est, a corpore, et a lumine fit. Per corpus, mors intelligitur: per umbram, peccata et ignorantia. Et tamen, quamvis Ecclesia inter haec supradicta ambulet, non timet: quia Dominum 0885B apud se habet, ut ipse dixit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Mat. ult.) Propterea Ecclesia non timet.
Virga tua et baculus tuus: ipsa me consolata sunt. Quem enim diligit Dominus, corripit (Prov. III) . Per virgam intelligitur tribulatio vel disciplina patris, aut persecutio Ecclesiae. Et baculus tuus, quo filios castigas spirituales. Vel per baculum, sustentatio et consolatio futura. Ipsa me consolata sunt. Erudierunt me consolando, non afflixerunt mortificando.
Parasti in conspectu meo mensam, etc. Ut jam non lacte quasi parvulus alar, sed solido cibo: id est, ut spirituali dente ruminans Scripturas sanctas, possim perversis resistere. Parasti in conspectu meo mensam 0885C adversus eos qui tribulant me. Mensa, id est, Scriptura divina. Sicut post laborem in mensa invenitur consolatio, et refectio, sic et sancti per mensam, id est, per Scripturam divinam habent consolationem, et refectionem, id est, spem, fidem, et charitatem. Adversus eos qui tribulant me. Persecutores Ecclesiae, qui sunt daemones, Judaei et haeretici. Contra istos omnes in Scripturis sacris invenimus consolationem.
Impinguasti in oleo caput meum. Per caput, id est, principale mentis, Ecclesia intelligitur. Mens etenim caput vocatur: quia sicut a capite reguntur membra, ita cogitationes mente disponuntur. Per oleum intelligitur consolatio: quia sicut per oleum consolatur corpus, ita et per consolationem Scripturarum, mens Ecclesiae. Impinguasti in oleo caput meum: Laetificasti 0885D spirituali laetitia mentem meam, quae caput est totius corporis. Et calix meus inebrians quam praeclarus est. Calix intelligitur verbum Dei. Inebrians, quia per praedicationem compungitur homo in mente, quando separat hominem, id est, patrem a filio: filium a patre suo: matrem a filia, et filiam a matre sua: et nurum adversus socrum suam. Tunc nos inebriat, quando ista facit. Per calicem, mensura intelligitur: quia unicuique juxta quod meretur, vel potest capere, sic illi dividit Deus, id est, dat. Vel mystico me calice inebriasti, ut oblivioni traderem delectationes prioris vitae.
Et misericordia tua, Domine, subsequetur me. Vox Ecclesiae ad Christum. Misericordia Dei et praevenit 0886A et subsequitur. Praevenit, per fidem: subsequitur, in custodiendo mandata Dei. Omnibus diebus vitae meae. Quamdiu in hoc corpore dego.
Et ut inhabitem in domo Domini. Ecclesia hic quasi in tabernaculo consistit. Quia sicut tabernaculum mutatur de loco in locum: sic et Ecclesia de isto tabernaculo transfertur in domum, hoc est, in vitam aeternam, sive perpetuam, ubi sine fine habitabunt sancti. In longitudinem dierum. Diebus sine fine. Ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum: id est, coelestem Jerusalem communiter cum omnibus sanctis congregatis in me per fidem inhabitem.