Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XXIII.
Psalmus David, in prima Sabbati. Psalmus iste continet interdum vocem prophetae de Ecclesia 0886B loquentis.
Domini est terra et plenitudo ejus. Cum conversi fuerint qui terrena sapiunt. Domini est terra, hoc est, totus mundus: et plenitudo ejus, hoc est, habitatores mundi istius. Vel, Domini est terra, hoc est, Ecclesia: et plenitudo ejus, id est, omnes sancti. Orbis terrarum, et universi qui habitant in ea. Clarificato Jesu, omnium gentium fides fit una Ecclesia.
Ipse super maria fundavit eam. Per maria, fluctuationes istius mundi: quia calcant et superant Ecclesiam ab initio fluctuationes saeculi. Sed fundavit, hoc est, corroboravit Ecclesiam suam in fide. Super fluctus hujus saeculi stabilivit eam, ne ab his dilabatur. Et super flumina praeparavit illam. Per flumina intelliguntur potentes saeculi, vel cupidi: ut ait Salomon: 0886C Omnia flumina intrant in mare. Sic et ipsi potentes, licet magnum habeant censum, numquam satiantur. Super ista flumina est Ecclesia, ut illis praedicet: et convertantur qui potestatem habent. Si audire noluerint: super flumina praeparavit illam. Super cupiditates hujus saeculi constituit eam: ut ipsa superior esset, munda sine macula et ruga.
Quis ascendit in montem David? Vox prophetae interrogantis: id est, in coelestem Jerusalem? Quis pro charitate ponitur. Vel mons hic pro alta justitia: ut illud: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus: et habebis thesaurum in coelis (Luc. XVIII) . Aut quis stabit in loco sancto ejus? Super altissimam justitiam ejus: ac si dicat, quis perseverabit? quia multi ascendunt, et non perseverant.
0886D Innocens manibus et mundo corde. Purus in opere: quia per manus, opera intelliguntur: et mundo corde, id est, mundis sermonibus. Vel mundo corde, sanctus in cogitatione. Qui non accepit in vanum animam suam. Qui nullis eam faecibus peccaminum post baptismum maculavit. Ille in vanum non accepit animam suam, qui opera bona agit. Nec juravit in dolo proximo suo. Ille in dolo non jurat proximo suo, qui quae cogitat, haec praedicat, et in opere implet. Multi sunt enim qui dolose jurant, ut decipiant proximum: quod abominatur Pater luminum Deus, dicente Petro; Non es hominibus mentitus, sed Deo (Act. V) . Ergo qui se ab his custodierit maculis,
Hic accipiet benedictionem a Domino: et misericordiam 0887A a Deo salutari suo. A Christo aequali Patri, cujus morte salvatus est. Vel aliter: Hic accipiet benedictionem a Domino. De isto supradicto dicit: Qui non jurat in dolo proximo suo, accipiet benedictionem a Domino, quando dicturus erit: Venite, benedicti Patris mei, percipite paratum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV) . Et misericordiam a Deo salutari suo. Misericordiam a Deo consequitur, qui se putat esse miserum.
Haec est generatio quaerentium Dominum. Superius singulariter dixit: Hic accipiet benedictionem: modo pluraliter, quia Ecclesia ex pluribus personis congregatur: et tamen una dicitur, propter unitatem fidei. Generatio haec, id est, populus Christianorum, quae in tenebris jacens, verum Dominum Salvatoremque 0887B quaesivit.
Requirentium faciem Dei Jacob. Id est, populus Christianus requirit faciem Dei Jacob. Unde dictum est: Major serviet minori (Gen. XXV) : quia posterius nato primatum dedit. Intercedit diapsalma, ut immutet personam. Ipse enim Dominus nunc coelestia regna repetens, nuntiatur. Ascendente ergo cum angelis, hi qui praecedebant sive comitabantur, aliis eorum principibus acclamabant:
Tollite portas, principes, vestras: et elevamini, portae aeternales. Hoc est, reserate coelestes aditus: pateat aeternitatis ingressus. Vel, tollite portas, principes, vestras: Vox angelorum bonorum, ad angelos malos: quorum princeps diabolus est. Portas, principes, vestras: id est, cupiditatem et timorem. Bene 0887C conjunxit cupiditatem et timorem: quia quicumque per cupiditatem congregat, per timorem et malitiam custodit, ut non perdat; et qui timorem, et cupiditatem, et malitiam habet, spiritum malignum de se non dejicit. Et elevamini, portae aeternales: id est, fides et charitas. Aeternales dicuntur: quia ab Adam usque ad Christum in imo jacuerunt: et ideo elevari dicuntur. Et introibit rex gloriae: hoc est, Christus; quia per fidem et charitatem introivit Christus in Ecclesiam. Et introibit rex gloriae: Christus Dominus immensae claritatis retinens regnum. Ili quoque attoniti et mentis stupore perculsi dicunt:
Quis est iste rex gloriae? Vox majorum daemonum. Ac si dicerent; Nos nostrum regem habemus diabolum: iste rex gloriae quis est? Quis, inquit, est 0887D iste rex gloriae? Respondet qui loquitur: Dominus fortis et potens. Vox angelorum bonorum. Fortis est, qui alligavit fortem principem vestrum (Marc. III) . Fortis, cum suscepit mortem: potens, cum vicit infernum. In praelio, cum spoliato Tartaro, reduxit secum multitudinem captivorum. Clamat iterato, et dicit:
Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales. Eleventur aethereae januae: aperiantur 0888A aeternarum aedium valvae. Et introibit rex gloriae. Quia non solum post resurrectionem, immensam possedit claritatem: verum etiam et illam quam aequalem cum Patre habuit priusquam fieret mundus. Adorantes igitur hi tantae gloriae unicam singularemque potentiam, aiunt:
Quis est iste rex gloriae? Respondetur his: Dominus virtutum ipse est rex gloriae. Pluraliter hic virtutum, Christus intelligitur: quia super novem virtutes coelorum sedet. Vel virtutum dicit: quia super omnes virtutes diaboli, Dominus est. Vel virtutum dicitur: quia diabolus novem ordines angelorum sub sua habuit dominatione, sive bonos sive malos. Tollite portas. Vox angelorum bonorum. Vel vox Dominica ad angelos bonos. Tollite portas, hoc est, quia 0888B quando Adam peccavit, portae paradisi clausae fuerunt: et data est romphaea ignea angelo Seraphim, ut eum custodire deberet. Sed postquam Christus venit in mundum, et luctavit cum diabolo, aperuit infernum, et animas sanctorum secum eduxit: et cum angelis bonis ad coelestia remeavit. Tunc portae paradisi, quae ante clausae fuerant, apertae sunt. Vel portae aeternales, angeli dicuntur: per quorum custodiam, ad coelestia conscendimus. Elevatae dicuntur: quia antea omnes animae sanctorum ad infernum descendebant. Sed postquam Christus ascendit una cum corpore suo super omnes virtutes coelorum, post angeli laetati sunt: quia animas sanctorum apud se illuc deduxit. Quis est iste rex gloriae? Vox angelorum, qui apud Patrem semper fuerant: ac si 0888C dicerent: Nos Patrem, et Filium semper simul esse videmus: iste rex gloriae quis est? Pro parte carnis dicebant: Tollite portas: Vox prophetae de Judaeis, Tollite portas: id est, superbiam, et cupiditatem, et avaritiam: quia per has tres, omnis homo ad infernum descendebat. Vel elevate portas, principes, vestras: pro quo in Hebraeo positum est: Levate, portae, capita vestra: recto ferantur itinere. Ad perfectum munditiae dicit hominem venire non posse: et quemquam ad perfectum munditiae venire non valere. Portae aeternales quas dicit elevari, fides, charitas, et castitas est, quia per has tres Christus Ecclesiam ingreditur. Quis est iste rex gloriae? Humana fragilitas respondit: Quis est iste? Ac si dicant: Iste est quem nos crucifiximus, et improperavimus, 0888D ac pro nihilo habuimus. Respondent: Dominus virtutum, id est, qui mortuus est ad tempus ex infirmitate carnis: sed nunc vivit ex virtute Dei. Vel virtus fuit, quando dixit Thomae: Infer digitum tuum in locum clavorum, et mitte manum tuam in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XXVI) . Dominus virtutum dicitur, sicut Paulus ait: Quis nos separabit a charitate Christi (Rom. VIII) ? Tribulatio, an angustia, an persecutio, et reliqua. 0889A Item: Tollite portas, principes, vestras. Vox angelorum, qui cum Christo ad infernum descenderunt, ad subjectos diaboli dicunt. Ostendunt se principem illorum ligatum ducere: Tollite portas: quia fractae sunt portae, id est, potestas illorum tunc abstracta est. Et elevamini, portae aeternales. Et tunc elevatae sunt aeternales, id est, animae sanctorum de inferno. Aeternales dicuntur, quia semper sine fine apud Deum regnaturi sunt. Dominus virtutum, ipse est rex gloriae. Pro Domino virtutum, in Hebraeo legitur Dominus sabaoth, quod in alio loco Septuaginta interpretes omnipotentem transtulerunt. Merito virtutum Dominus, qui pro nobis homo factus est: morti traditus, infernalibus est tenebris addictus: quod clementer suscepit, patienter toleravit, fortiter vicit, 0889B mirabiliter consummavit. Qui cum virtute propria calcans inferos: cum triumpho rediens ad superos: cum gloria ascendit ad coelos: sedet nunc ad dexteram Dei Patris omnipotentis, interpellans nostris jugiter pro delictis. Amen.