Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XXIV.
Psalmus David. Vicesimus quartus psalmus mediatoris nostri missam ad Patrem continet vocem: interdum habet Ecclesiae supplicantis clamorem.
Ad te, Domine, levavi animam meam. Hic vox Ecclesiae intelligitur ad Christum. Levavi dicit, id est, elevavi: quia prius in valle lacrymarum, vel in imo jacebat Ecclesia, antequam Christus veniret in mundum. In quid elevavit? Hoc est, in spe, fide et charitate, per sanctificationem, quia triticum si in 0889C imo jaceat, computrescit; si sursum elevatur, custoditur. Sic et anima, si in peccatorum putredine, hoc est, si in imo jaceat, computrescit et perit. Nam si sursum elevatur in his supradictis, spe, fide et charitate, custoditur a Deo. Vel, ad te, Domine, levavi animam meam per crucem. Deus meus, in te confido, Ecclesiae confessio est: In te confido, non in me, sed in te. Non erubescam: quia in homine non confido: de quibus dictum est: Maledictus homo qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII) ; et: Benedictus vir qui confidit in Domino (Psal. XXXV) . Non sit dilatio resurrectionis, quae opprobrium generet inter credentes.
Neque irrideant me inimici mei. Qui me irriserant prius cum dicerem: Possum destruere templum, et 0889D hoc in triduo reaedificare (Matt. XXVI) . Neque irrideant me inimici mei: id est, illi qui in homine tantummodo confidunt, quia postquam ille defectus fuerit, inimici ipsorum irrident ei: et inimici Ecclesiae sunt daemones, haeretici, vitia et peccata. Etenim universi qui te exspectant: qui te sustinent: non confundentur. Neque hic, neque in futuro: Apostoli, vel hi qui credituri sunt per verbum eorum in te.
Confundantur iniqua agentes supervacue. Propheta non optando, sed prophetando dicit: Confundantur in die judicii illi, qui usque in finem in malitiam ipsorum perseverant: illi qui super perpetratum in me scelus illud addiderunt, ut sigillis tumulum communirent. Usque huc Dominus de Passione sua: 0890A hinc vox succedit Ecclesiae: quae post resurrectionem Dominicam se supplicat edoceri.
Vias tuas, Domine, demonstra mihi: et semitas tuas edoce me. Illas per quas venitur in regnum tuum, vel vias tuas: hoc est, mandata tua: notas fac, hoc est, demonstra mihi, Semitas tuas edoce me. Semita minor est quam via: per semitam intelligitur arcta et angusta via, quae ducit ad vitam.
Dirige me in veritate tua. Vox Ecclesiae. Dirige me, quia ego tortuosus sum. In veritate tua: hoc est, in Christo tuo: edoce me, ut nihil perverse agam. Quia tu es Deus salutaris meus. Tua enim resurrectione meum salutare mihi collatum est. Et te sustinui tota die. Hoc est toto tempore. Videbant me pro te sustinere per omne vitae hujus tempus. Audieram enim 0890B per voces prophetarum te venturum esse in mundum. Sustinui autem per lumen fidei, donec me vocares.
Reminiscere miserationum tuarum, Domine, etc. In quibus ut nos redimeres, homo factus es. Vel populus Christianus loquitur: ut rectos eos faciat de sua miseratione; ut illud: Misericordiae tuae multae sunt, Domine; et: Misericordiae tuae a saeculo sunt (Psal. CXVIII) ; et: Misericordias tuas ab initio saeculi promisisti nobis (Ibid.) .
Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris, Domine. Illa quae in adolescentia gessi, priusquam de domo patris iniqui procederem. Aut delicta juventutis, ante baptismum: et ignorantiae meae hoc est, post baptismum.
0890C Secundum magnam misericordiam tuam memor esto mei, Deus. Id est, non secundum merita, sed secundum tuam misericordiam. Immensa est enim misericordia tua, qui vocas ea quae non sunt tamquam quae sunt. Propter bonitatem tuam, Domine. Quia provocas peccatores ad poenitentiam.
Dulcis et rectus Dominus. Dulcis, quia est panis vitae. Dulcis, quia promittit praemia futura. Rectus, quia reddit unicuique secundum opera sua. Propter hoc legem dabit delinquentibus in via. Legem charitatis; per quam dimittentes offensas, reconciliamur Deo. Delinquentibus in via, peccatoribus in ista vita.
Diriget mites in judicio. Mites et humiles corde diriget in judicio, hoc est discretionem facit hic in 0890D praesenti inter corpus et animam: ut se invicem corrigant in viis mandatorum Dei. Vel illud quod superius scriptum est: Peccata adolescentiae meae et ignorantiae meae ne memineris. Istum et aetas excusat, et ignorantia. Unde intelligimus eum qui peccat in adolescentia, et non ignorat, veniam non habere. Servus quippe qui novit voluntatem Domini sui, et non facit: vapulabit multum (Luc. XII) . Omnes viae Domini, misericordia et veritas: quia et ipsa misericordia, aequis est librata ponderibus. Docebit mansuetos vias suas. Misericordiam et veritatem: et ut se ex toto corde diligant, quae est vera via. Sic enim sequitur:
Universae viae Domini misericordia et veritas. Misericordia, 0891A quia nos redemit: et veritas, quia impios judicabit. Dulcis et rectus Dominus: quia qui se miserum confitetur, miseretur illi Deus. Requirentibus testamentum ejus. Illis facit misericordiam, qui requirunt novum Testamentum: quo nos sanguine suo reconciliavit Deo Patri. Et testimonia ejus. Prophetas et apostolos: quorum testimoniis est Ecclesia congregata.
Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo. Non propter mea merita, sed propter tuam misericordiam. Multum est enim. Grande est peccatum meum. Grande est, inquit, generale peccatum: quod nisi Deus per baptismum delere dignetur, aliter non abluetur.
Quis est homo qui timet Dominum: legem statuit ei 0891B in via quam elegit. Ut ad ea quae elegit, deflectatur. Simile huic per Moysen ad populum Dominus protestatur, dicens: Ecce hodie statui ante oculos tuos ignem et aquam, bonum et malum, vitam et mortem: elige vitam, et vives (Deut. XXX) .
Anima ejus in bonis demorabitur. Si elegerit vitam. Et semen ejus haereditabit terram. Per opera justitiae, haereditatem capiet in regione vivorum. Vel anima ejus in bonis demorabitur: id est, sperabit in praemiis futuris: et semen ejus haereditate possidebit terram. Semen ejus, opera ejus, possidebunt terram: id est, vitam aeternam.
Firmamentum est Dominus timentibus eum. Nos infirmi et imbecilles sumus: sed ab illo hortamur ne ab hujus saeculi fluctibus quatiamur. Et testamentum 0891C ipsius ut manifestetur illis. Hoc est novum Testamentum. Lex quae eum annuntiavit per litteram velata, in Christo manifestatur.
Oculi mei semper ad Dominum (Eccl. II) . Oculi cordis intenta mente ad Deum: de quibus dicitur: Oculi sapientis in capite ejus. Quia ipse evellet de laqueo pedes meos: hoc est, de laqueo diaboli sensus meos, a quo prius per voluptates saeculi capiebar.
Respice in me, et miserere mei. Respice, in adjutorium: et miserere, quia miser sum. Quia unicus et pauper sum ego. Ad Christum pertinet: quia Christus unicus sine peccato: ut ait propheta: Qui peccatum non fecit (Isai. LIII) . Pauper pro nobis, ut Paulus dicit: Qui cum dives esset, pauper factus est, ut illius inopia nos divites essemus (II Cor. VIII) . Vel unicus, populus Christianus. 0891D Sed bene se unicum dicit, quia unigenitus est Patris. Qui pauper natus in carne, factus est unicum pretium mundi. Quia unicus et pauper sum ego. Sic et Elias solus remansit (III Reg. XVIII) : et Jeremias solus sedit et flevit, a malis hominibus separatus (Jerem. XV) : Unde et David alibi dicit: Habitare facit unius moris in domo (Psal. LXVII) .
Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt. Per passionem. De necessitatibus meis erue me. Necessitates meae sunt, ut homo pro hominibus moriar, et ideo a te eripiar, ut resurgam.
Vide humilitatem meam. Per quam carnem suscepi. Et laborem meum. Quo morti subdor. Vel aliter. Vide humilitatem meam et laborem meum. Ecclesia loquitur 0892A ad Christum. Humilitatem, quia humiliant eam peccatores. Laborem, in tribulatione. Et dimitte omnia delicta mea. Populi delicta, quae in me suscepi.
Respice inimicos meos: Judaeos utique, ut confundantur. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt. Vox Ecclesiae de persecutoribus. Odio iniquo oderunt me. Iniquum odium ad distinctionem justi dicitur. Si enim non odissent me, non utique condemnassent morte.
Custodi animam meam, et eripe me. Ecclesia supplicat ut custodiatur et eripiatur ab omni malo. Non confundar, quia invocavi te. In manus tuas commendo spiritum meum. Non confundar, neque hic, neque in futuro, quia invocavi te.
0892B Innocentes et recti adhaeserunt mihi. Innocentes, qui puritatem vitae ab exordio nativitatis custodierunt. Sicut collo adhaeret caput, et membra in eodem corpore continentur: sic et Ecclesia per justitiam adhaesit Christo, et membra ejus in eodem corpore continentur. Innocentes, id est, successores apostolorum, vel caeteri sancti et recti, quorum cor non fuit perversum post deos alienos. Adhaeserunt mihi, revertenti ex inferis. Quoniam sustinui te, Domine. Implevi, Pater, voluntatem tuam.
Libera me, Deus Israel, ex omnibus tribulationibus meis. Ut mihi mors ultra non dominetur: sicut Apostolus ait: Scitote quia Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI) . Sciendum tamen, quod humilitas 0892C orationis non ad divinitatem, sed ad humilitatem assumptae carnis est referenda. Nos vero deprecemur Dominum, ut viventes immaculati, ab infernalibus angustiis liberari mereamur. Quia sustinui te, Domine. Libera me, Deus Israel. Israel, id est, animarum videntium Deum. Ex omnibus angustiis, ex omnibus tribulationibus meis.