Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XXV.
In finem, Psalmus David. Psalmus iste de homine et Christo testatur: et omnis Ecclesiae in Christo perfectae continet vocem.
Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum. Ut sit mihi per judicium tuum misericordia: quoniam per innocentiae gradior viam. Superius dictum est: Judica me, Domine. Vox Ecclesiae 0892D ad Christum. Judica me, non quod judicium futurum roget a Deo, sed discretionem: de qua in alio psalmo legimus: Judica me, Deus, et discerne causam meam (Psal. XLII) : hoc est, ut non me judices in futuro, sicut caeteri peccatores judicandi sunt. Quoniam ego in innocentia mea ingressus sum. Pro parte sua dicit Ecclesia. Ac si dicat: Parata sum innocenter vivere, quia nulli nocuit, nec nocere desiderat Ecclesia. Ingressus sum, id est, inter peccatores, ubi usque in finem habitat. Et in Domino sperans non infirmor. Sed firmor in fide. Non infirmor, id est, inter hos peccatores: propterea quia in te spero, non in me.
Proba me, Domine, et tenta me. Probari se rogat 0893A Ecclesia, ut se noscat, et ab aliis cognoscatur probata. Sicut Job probatus est, ut se cognosceret, et alii eum cognoscerent: sicut illi reges fecerunt qui eum visitaverunt. Proba me, Domine, in tentationibus: et tenta me, ne aliquid in me delicti remaneat. Ure renes meos et cor meum. Quid renes sonent, in corde significat: quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est. Sic petit judicium, ut misericordiae recordetur. Ure renes meos et cor meum. Spiritum sanctum adhibe delectationibus et cogitationibus meis: qui utraque exurens, me dignum efficiat. Ure, hoc est, igne Spiritus sancti, de quo igne dicit: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII) .
Quoniam misericordia tua ante oculos meos est. Ut ab hoc igne arguar, et non exurar. Et complacui in 0893B veritate tua. In Christo tuo: ut non in meo mendacio, sed in tua veritate placerem.
Non sedi in concilio vanitatis. Non sum conjunctus his qui contra te, Christum meum, vanum agebant concilium. Non sedi in concilio vanitatis, id est, qui de terrenis cogitant semper, non sedit Ecclesia in eorum concilio. Et cum iniqua gerentibus non introibo. Non posui cum his absconditam conscientiam meam.
Odivi Ecclesiam malignantium: Judaeorum, sive haereticorum. Et cum impiis non sedebo: pactum cum his non inibo. Et cum impiis non sedebo: id est, non solum cogitaverunt in verbo, sed perfecerunt in opere.
Lavabo inter innocentes manus meas. In bonis operibus 0893C lavabo manus meas, quae peccatis ante sordebant. Manus lavabo, id est, opera. Lavat per lacrymas, per baptismum et poenitentiam. Et circumdabo altare tuum, Domine. Amplectar sublimia tua, ut discam laudare te. Altare, id est, fides. Circumdabo, id est, operibus bonis. Unusquisque sanctus altare Domini in se habet: quod est fides.
Ut audiam vocem laudis tuae: et enarrem universa mirabilia tua. Ut cum didicero, exponam caeteris miraculum illud: qualiter pro nobis vel passus es, vel resurrexisti. Et enarrem universa mirabilia tua, laudis tuae: id est, quidquid boni agimus, a Deo reputatur esse, et quidquid mali facimus, a nobis est. Laus Dei perfecta est, et laus hominum imperfecta.
Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis 0893D gloriae tuae. Pulchram effeci mentem meam, ut esset tibi commoratio digna: in qua habitans glorifices me gloria tua. Domus Domini est Ecclesia. Sacerdotes et habitatio gloriae tuae ipsi sunt in quibus habitat Deus.
Ne perdas cum impiis animam meam. Cum his qui per impietatem, mitem tradiderunt. Et cum viris sanguinum vitam meam. Qui dolose insidiantes, effuderunt sanguinem tuum.
In quorum manibus iniquitates sunt. Hoc est, in operibus eorum. Dextera eorum repleta est muneribus. Abstinendum a muneribus docet: culpans eos qui accipiunt munera: qui iniquitatem agentes, quaestum hujus impietatis lucrum aliquod arbitrati sunt: sicut 0894A ipse proditor Judas fecit. Dextera eorum repleta est muneribus. De sinistra fecerunt sibi dexteram: quia vita futura, dextera dicitur, et sinistra, vita praesens. Illi pro dextera, habuerunt sinistram: ut est illud: Est munus a lingua, et est munus a manu, et est munus ab obsequio. A lingua, laus: hoc est, favor humanus. A manu, a rebus terrenis. Ab obsequio, servitium indebite impensum. Sed melius est, quod ait propheta: Qui excutit manus suas ab omni munere, iste in excelsis habitat (Isai. XXXIII) .
Ego autem in innocentia mea ingressus sum. Ecclesia loquitur pro parte bonorum: per studium sanctae vitae a prioribus delictis. Ingressus, inter peccatores. Libera me. De tribulatione. Et miserere mei. Quia miser sum.
0894B Pes enim meus stetit in via recta. Sensus meus in Christo: quia ipse est via. Pes enim meus, ne mihi praevaleant, stetit in via recta: ille scilicet, in quo ad te accedere coepi per justitiae viam. In Ecclesiis benedicam Dominum. De unitate congregationis dicit. In Ecclesia, non in latebris, sed in conventiculis populorum te benedicens. Praedicabo dilectionem illam qua tuo me sanguine redemisti: baptismo abluisti: ac pane coelesti et sacris dapibus adimpletum, innocentiae me melioris vitae restituisti.