Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XXVI.
In finem, Psalmus David antequam ungeretur. Ter unctus est David: Semel sub patre suo Jesse in Bethlehem (I Reg. XVI) : secundo, in Hebron (II Reg. II) : tertio, quando regnavit super omnem Israel in Jerusalem (II Reg. V) . Quaere ergo cui 0894C potissimum hic psalmus conveniat unctioni. Sciendum autem quod antequam ungeretur, in Hebraeis voluminibus non habetur. Sed de istis tribus unctionibus, media ad istum pertinet psalmum. David figuram Christi tenet: quia et ipse unctus est in baptismo, quando in specie columbae Spiritus sanctus super eum venit. David a prima unctione non accepit regnum: sic nec Christus secundum carnem tempore passionis accepit regnum, nisi posteaquam ascendit.
Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Nullis tenebris obtegi formidat, quem Dominus illuminat semper et salvat. Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Vox Ecclesiae ad Christum. In omnibus psalmis verba Spiritus sancti sunt. Sicut oculi corporis illuminantur ab alia luce: sic et oculi cordis nostri a virtute fidei, hoc est, a 0894D Christo illuminantur. Unde dictum est: Qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. X) .
Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? Ipse est enim fidelis animae protectio: idcirco non metuit inimicum. Defensor est ipse qui et salus; sed tamen defensor adjutor dicitur: A quo trepidabo? Dicit Ecclesia: A nullo, nec a diabolo, neque ab haeretico, neque a persecutore, dum ipsum habeo defensorem.
Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas. Accedunt, ut excitatis in me prioribus delictis, corpus meum rabido dente dilacerent. Vel, dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes 0895A meas, id est, daemones vel persecutores. Carnes vero, id est, affectus carnis: quia hoc est cibus ipsorum. Et tamen dantur illis carnes edere: id est, corpora sanctorum ad persequendum. Sed habent sancti consolationem a Domino, ut ait in Evangelio: Nolite timere eos qui occidunt corpus: animam autem non possunt occidere (Matth. X) .
Qui tribulant me inimici mei: ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Quia Dominus illuminatio mea est: qui tribulant me inimici mei, daemones, vel persecutores: ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Tunc infirmati sunt, quando Christus nostram suscepit humanitatem.
Si consistant adversum me castra: non timebit cor meum. Dominus enim bellator fortis, ipse pugnabit 0895B pro me. Si consistant adversum me castra: id est, fortitudo daemoniorum, vel persecutorum. Castra dicit, secundum illud: Castrametati sunt (Num. XXXIII) . Non timebit cor meum. Ecclesia dicit, propter illud quod Dominus dixit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. ult.) .
Si exsurgat in me praelium, in hoc ego sperabo. Et si moveantur adversus me pugnae, confidens sum in his: eo quod possit Deus, qui est spes mea, iniqua tela in inimicorum ora detorquere. Si insurgat in me praelium. Ista supradicta praelia, pugna daemoniorum. Ego, dicit Ecclesia, in auxilium tuum et defensionem tuam sperabo.
Unam petii a Domino, hanc requiram. Quidam putant 0895C unam charitatem, sive gratiam, aut certe unam petitionem dici: cum ahath verbum Hebraeum, absolute unum neutrali genere sonet, et legatur: Unum petii a Domino, id est, ipsum Dominum. Hunc requiram, id est, ipsum Dominum.
Ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. In domo Domini, in vita perpetua: quia quamvis Ecclesia hic dicatur domus: tamen non proprie, sed nuncupative. Unde dicit: Beati qui habitant in domo tua, Domine (Ps. LXXXIII) .
Ut videam voluntatem Domini: id est, dilectionem Dei: ut illud: Videbimus eum sicuti est (Joan. III) , sed hic per speculum. Unam petii a Domino, hanc requiram. Videamus quae est una petitio: Ut inhabitem, inquit, in domo Domini omnibus diebus vitae 0895D meae: ut in hac vita mortali, templum sanctum efficiar, in quo Deus inhabitare dignetur. Et visitem templum ejus. Eis qui in terris positi, coelestem vitam agunt, particeps fiam. Et protegar in templo sancto ejus: id est, protectionem ab ipso supra dicto habeam.
Quoniam abscondit me in tabernaculo suo. In quo per fidem inhabitet mecum: ne mihi tentationum obviarent procellae. Tabernaculum divinitatis, humanitas Christi est. Abscondit Ecclesiam in tabernaculo suo: quia caput nostrum Christus est, et nos membra illius. Abscondit ergo Ecclesiam apud se, ut dictum est: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III) . In die 0896A malorum. Numquid dies mali sunt? Non, sed in nostris operibus mali dicuntur, ut Paulus dicit: Quoniam dies mali sunt (Ephes. V) . De istis praesentibus diebus dicit. Quia quamvis caput sursum sit, membra tamen adhuc deorsum sunt usque in finem. Quia et hoc puto significari, quando ipse solus in monte: navicula in mari jactabatur fluctibus, et ideo ab ipso protectione indigent (Matth. VIII) . In die malorum: in insidiantium felicitate. Protexit me in abscondito tabernaculi sui. In corde credenti ad justitiam.
In petra exaltavit me. In Christo exaltavit per fidem. Petra, Christus: ut Paulus ait: Petra autem erat Christus (I Cor. X) . In petra exaltavit me: In se, qui est stabilis petra ac verissimum fundamentum. 0896B Et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Nunc, in praesenti: super inimicos, id est, super istos supradictos, exaltatum est caput nostrum, quod est Christus: super omnes inimicos Ecclesiae. Et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos, super motus carnales, qui me saepe humiliabant, ne coelestia contemplarer.
Circuibo et immolabo in tabernaculo ejus hostiam jubilationis. Circuibo, id est, exercitabor in creaturis Dei: considerans orbem in Christo credentem. Quia considerat creaturas Dei: cum aliquis coelum et terram, vel mare cum suis ornamentis conspexerit, invenit quid immolet Deo, hoc est, laudem. Circuibo, hoc est, per quatuor partes mundi exempla sanctorum inquiro, et ibi invenitur laus 0896C Dei. Et immolabo in tabernaculo ejus hostiam vociferationis. Quod pro nobis ad tempus humilitatem sustinuit, gaudens praedicabo: quia talibus hostiis delectatur. Hostiam jubilationis, hoc est, praedicationis. Jubilus dicitur, qui nec per litteras, nec per syllabas, nec verbis potest comprehendere magnitudinem laudationis Dei. Hostia dicitur, quae per partes dividitur, et sanguis circa altare effunditur, et ipsa hostia foris comburitur. Sacrificium dicitur vinum et oleum, et medium animal; et holocaustum, totum combustum, et victima, antequam occidatur. Unde Paulus: Hostiam vivam (Rom. XII) . Cantabo et psalmum dicam Domino. Cantabo, praedicabo; Psalmum dicam, opere compleam: vel laudes spirituales mente concinam dilatata.
0896D Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te: miserere mei et exaudi me. Per interioris enim hominis clamorem deprecor ut exaudias me.
Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea: faciem tuam, Domine, requiram. Merito cor justi vultum viventis Dei requirit: quia eum videre posse confidit. Beati enim mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. II) . Quaesivit facies mea faciem tuam, hoc est, Ecclesia mea faciem tuam requisivit: hoc est, praesentiam tuam.
Ne avertas faciem tuam a me. Alibi dicit: Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L) . Et hoc orandum est. Sed hic dicit: Ne avertas faciem tuam; id est, ne dimittas me in propria voluntate: sicut 0897A dictum est: Tradidit illos Deus in reprobum sensum (Rom. I) : hoc est, permisit. Ne declines in ira a servo tuo. Servus si Dominum terrenum offendit, cum pavore et metu est: quanto magis homo, si Deum coelestem offendat? Ergo hoc rogat Ecclesia, ut illam hic corripiat, et illam videat. Ut non ab illa cum ira discedat, sed ut illa gerat ea a quibus non declinet: sed facie propitiata respiciat.
Adjutor meus esto, Domine, ne derelinquas me, neque despicias me Deus salutaris meus. Adjutor, in praesenti. Esto, tam de praesenti, quam de futuro pertinet. Ne derelinquas me: neque hic, neque in futuro. Neque despicias me, Deus salutaris meus. Salutaris noster Christus est, et hoc rogat Ecclesia ut non despiciatur ab illo: id est, non committat 0897B illud peccatum per quod a Deo despiciatur. Ne derelinquas me: cum crucifigo carnes meas cum vitiis et concupiscentiis. Neque despicias me, Deus salutaris meus: quia et si mortalis sum tamen, coelestia quaero.
Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me. Pater, diabolus: mater, Babylonia, vel gentilitas, antequam Christus veniret in mundum, parentes nobis fuerunt. Modo pater noster, Deus est, et mater nostra, Jerusalem coelestis: ut ait Paulus: Jerusalem quae est mater nostra (Galat. IV) . Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me. Regnum mundi et civitates hujus saeculi quae me genuerunt, et caduca promittebant, reliqui, et a te assumptus, ab his sum derelictus. 0897C Quia pater meus et mater mea dereliquerunt me. Potest et de David simpliciter accipi, quod minimus inter fratres, a parentibus contemptus, a Deo electus est per Samuelem. In commune vero, parentum in filiis amor morte finitur: Dei amor crescit in tempore.
Legem mihi constitue, Domine. Legem, temetipsum, quia ipse est lex. In via tua: id est, mandatis tuis. Quae sunt illa mandata? Ut non declines ad dexteram, neque ad sinistram, et non respicias retro, ut illud: Nemo ponens manum suam in aratro, et aspiciens retro, aptus est regno coelorum (Luc. IX, 6) . Et item: Memores estote uxoris Lot (Luc. XVII) . Et ea quae sursum sunt quaerite, non quae super terram. Legem pone mihi, Domine, in via tua: 0897D et dirige me in semita recta. Ut non declinem a dextris et sinistris, sed tua sequens mandata, viamque regiam gradiens, terram repromissionis ingrediar. Propter inimicos meos: carnales motus, daemones, haereticos persecutores.
Ne tradideris me in animas persequentium me. Ut non satietur anima eorum de adversitatibus quae accidunt mihi. Quoniam insurrexerunt in me testes iniqui: et mentita est iniquitas sibi. Insurrexerunt in me, dicentes mendacium: sed cum in te confiderem, destructi sunt in mendacio suo. Quoniam insurrexerunt in me testes iniqui. Contra Christum testes iniqui surrexerunt, quando dixerunt Judaei: Hic dixit: Destruite templum hoc, et in triduo reaedificabo illud 0898A (Matth. XXVI) . Vel contra Ecclesiam dicunt adversarii. Mentita est iniquitas sibi: id est, sibimetipsis mentiti sunt, et non mihi: quia unius cujusque vitium in suum recurrit auctorem. Et mentita est iniquitas sibi. Testes flagitiosi, in eo quod contra alios mentiuntur: sibi mentiuntur, dum in se supplicia praeparant, putantes Deum non vindicare mendacia.
Credo videre bona Domini, in terra viventium. Vox Ecclesiae. In terra viventium, quia pignus nostrum illuc sursum habemus, quod est Christus. Ille accepit de nostra terra mortale corpus, et nos ab ipso accepimus spem et fidem, et per spem et fidem credentes, perveniemus in terram viventium: in qua sancti capient haereditatem regni coelorum. Exspecta Dominum. Id est, usque in finem saeculi quidquid 0898B tibi accesserit (( Forte acciderit)), pro Christo patienter sustine.
Viriliter age. Id est, fortiter age: ut dixit Angelus ad Jesum: Confortare, et esto robustus (Josue I) . Et confortetur cor tuum: hoc est, anima tua. Et exspecta Dominum: hoc est, sustine Dominum. Propheta hic hortatur fidelem illum, qui usque nunc locutus est, dicens: Exspecta primum, ut contra certamina mundi a Deo conforteris. Exspecta deinceps, ut victor ab eodem Domino coroneris: quia non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Nos vero deprecemur Dominum, ut ipso confortante, sustinendo viriliter mundialium fluctuum procellas, exspectemus per fidem: quoadusque veniat reddere, quae dignatus est polliceri.