Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XXVII.
0898C
Psalmus ipsi David. Psalmus vocem habet ipsius mediatoris, Passionis in conflictu loquentis ad Patrem. Quae autem inimicis optantur: non malitiae est, sed ratio prophetiae praedicentis: quae eis pro malis suis immineant. Vel vox hominis assumpti in divinitate: Clamavit Jesus in cruce, et dixit: Eli, Eli.
Ad te, Domine, clamavi, Deus meus. Ut me clarifices illa claritate quam habui apud te priusquam mundus fieret: quia nunc hominem assumpsi. Ne sileas a me. Sed loquaris: quia aequalem tecum habeo aeternitatem. Ne sileas a me: hoc est, non me derelinquas. Et ero similis descendentibus in lacum. Id est, in miseriam istius vitae: quia si divinitas ab eo 0898D recessisset, similis nobis in miseria fuisset. Si silueris, ero similis pereuntibus: tamen si taceas, non cognosceris.
Exaudi vocem deprecationis meae, dum oro ad te. Oravit Christus in cruce pro toto mundo, et pro Judaeis, et pro apostolis. Dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. Extollo manus meas: id est, extendi eas in cruce. Ad templum sanctum: id est, ad hoc extendi, ut templum tibi praepararem: hoc est, corpus Ecclesiae. Et assimilabor descendentibus in lacum. Lacus significat infernum: locum videlicet eorum qui sub custodia retinentur. Et alibi scribitur: Usque ad captivam quae erat in lacu (Exod. XII) : Exaudi vocem deprecationis meae, dum oro ad te: dum 0899A extollo manus meas ad templum sanctum tuum: in cruce scilicet pro credentibus, qui templum tuum futuri sunt.
Ne simul tradas me cum peccatoribus. Peccatores, latrones, inter quos pendebat, ut ait propheta: Et inter iniquos deputatus est (Isai. LIII) . Cum operantibus iniquitatem ne perdas me. Id est, in die judicii cum his latronibus, aut caeteris malis. Tam ad Christum, quam ad Ecclesiam pertinet, ut non sic peream, mortem suscipiens, sicut operarii iniquitatis.
Cum his qui loquuntur pacem cum proximo suo: mala autem, etc. Loquebantur Judaei pacem cum Christo, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et quia a Deo venisti magister, et viam Dei in veritate 0899B doces (Matt. XXII) . Mala autem sunt in cordibus eorum, quando interrogabant eum: Licet tributum dari Caesari, an non (Marc. XII) ?
Da illis secundum opera eorum. Qui te non intelligunt per beneficia, intelligant per cruciatus, ut male agentes, bona tua invenire non possint. Propheta non optando, sed pronuntiando, dicit: Ac si dixisset: Daturus es illis vindictam in die judicii. Et secundum nequitiam adinventionum eorum, etc. Studia eorum sunt, ut mihi noceant, et laqueos tentationum intendant: ideo justum est, ut in his ipsi deficiant. Redde retributionem eorum ipsis. Ipsi enim reddiderunt mala pro bonis, te non intelligentes. Quoniam non intellexerunt opera Domini, etc. Machinae eorum quae contra Ecclesiam meam eriguntur, nihil 0899C praevaleant.
Benedictus Dominus. Pater. Quoniam exaudivit vocem deprecationis meae. Respondens ante passionem: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII) .
Dominus adjutor meus. In passione. Et protector meus. In morte. Et in ipso speravit cor meum, Humanitas in divinitate. Et adjutus sum. In tribulatione, ut resurgerem.
Et refloruit caro mea. Caro Christi in resurrectione refloruit. Vel, refloruit caro mea: refloruerunt apostoli: quia post negationem, ad fidem venerunt. Refloruit caro mea, procedense tumulo incorrupta. Et refloruit caro mea. Pro carne, Theodotio cor interpretatus est. Aliter: Quippe resurreximus cum Christo. Et de resurrectione dicitur: Ossa vestra ut herba 0899D orientur (Isai. LXVI) . Et ex voluntate mea confitebor illi. Ipsi Patri, ut illud: Confitebor tibi, Pater, Domine coeli et terrae: quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matt. XI) . Et Ecclesia Christo: ut illud: Providentes gregem, non coacte, sed voluntarie (I Petr. III) ; et item: Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo (Psal. LIII) . Et ex voluntate mea confitebor ei, non ex necessitate. Confitebor tibi per baptismum. Dominus fortitudo plebi suae. Populo Christiano. Et protector salutarium Christi sui est. Quicumque in Christo baptizatus est, et ipse Christus vocatur. Sciendum autem quod et iste psalmus, excepta una littera, in Hebraeis voluminibus scriptus sit secundum 0900A ordinem litterarum. Protector, hoc est, defensor. Salutarium Christi sui est. Pluraliter dicit: quia omnes virtutes Christi divinitas custodit.
Salvum fac populum tuum, Domine. Hoc est, populum Christianum. Vel, salvam fac plebem tuam, Domine, quam morte mea redemi. Et benedic haereditati tuae. Quam per corporis et sanguinis mei mysterium in Ecclesia congregasti. Hereditas Christi, sua Ecclesia, de qua dixit: Dabo tibi gentes in haereditatem tuam (Is. II) . Et rege eos, et extolle illos usque in saeculum. Rege illos, ac si dicat: Tu rege, non diabolus, nec peccatum. Et extolle eos usque in saeculum: hoc est, defende eos usque in saeculum, in vita aeterna. Tu, Domine, rege et eleva nos: quia populus tuus sumus, ut in hac vita quae tibi sunt 0900B placita facientibus ab hac mortalitate in immortalitatem, te commutante, extollamur: id est, in coelestibus elevemur, regnaturi cum sanctis tuis.