Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XXVIII.
In finem, Psalmus David, in consummatione tabernaculi. Quando area de captivitate Philistinorum reducta est, pro qua multa mala habuerunt, dimissa est, in Silo, et David aedificavit ei tabernaculum: in quo hortatur populum, ut offerant sacrificia Deo (I Reg. IV, V et seq.) . David apertissime figuram Christi tenet, et arca figuram Ecclesiae. Sicut David reduxit arcam de captivitate, sic et Christus reduxit arcam, hoc est, sanctam Ecclesiam de captivitate: id est, de potestate diaboli. Psalmus ergo vocem continet prophetae loquentis de perfectione Ecclesiae in hoc saeculo congregatae.
Afferte Domino, filii Dei. Qui per gratiam in adoptionem 0900C filiorum vocati estis. Vox Christi praedicatores admonet: Afferte praedicationem, et exemplum, vel fidem et opera. Afferte Domino filios arietum. Quos per Evangelium duces gregum apostoli genuerunt. Arietes, apostoli dicuntur. Arietes in capite duo cornua habent. Et sancti apostoli duo cornua habuerunt: id est, duo testamenta praedicaverunt. Filii arietum, successores apostolorum sunt, quos genuerunt per verbum praedicationis. Consummatio tabernaculi, secundum sensum, perfectio Ecclesiae est conjunctae de Judaeis et gentibus hic in praesenti.
Afferte Domino gloriam et honorem. Ut per opera vestra glorificetur aeternus Deus per verbum et exemplum. Unde dicit: honorificabant et glorificabant. Filios generant, ut diximus, per praedicationem, ut 0900D Paulus dixit: Per Evangelium ego vos genui (II Cor. IV) . Hoc est, gloria et honor Dei. Afferte Domino gloriam nomini ejus. Gloriosum per vos nomen ejus in cunctis innotescat. Nomen Patris, Filius est: gloria Christi, Ecclesia est. Adorate Dominum in atrio sancto ejus. Dilatate cor vestrum in sanctificatione perfecta, in qua Deus habitet: id est, in Ecclesia, vel in conscientia: ubi unusquisque ipsum adorare debet.
Vox Domini. Praedicatio Domini. Super aquas. Super populos. Ut illud: Aquae multae, populi multi (Apoc. XVII) . Vel, vox Domini super aquas: id est, in Baptismo super Christum, ut dicit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matt III) . 0901A Super aquas: quia populus qui ibidem aderat, vocem audivit. Vel, super aquas, ut apostolis ait: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matt. ult.) . Deus majestatis. Deus potestatis. Intonuit Dominus super aquas multas. De tabernaculo corporis assumpti, terribiliter populis conversionem praedicavit, dicens: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matt. III) . Sicut tonitruum a nube procedit, ita et Christus intonuit a nube: hoc est, de corpore suo, quando dixit: Poenitentiam agite.
Vox Domini in virtute. In credentibus potens facta, quando dixit: Lazare, veni foras (Joan. XI) . Vel in virtute, qua in unoquoque sancto loquitur. Vox Domini in magnificentia. Quando magnificatur per opera 0901B sanctorum. Magnificentia, Ecclesiis dilatata.
Vox Domini confringentis cedros. Cedri dicuntur omnes sublimes, et excelsi, vel superbi. Confringet illos, aut per poenitentiam, aut in die judicii in vindicta. Cedros, superbos quosque. Ecce securis ad radices arborum posita est. Confringentis cedros, humilians superbos. Sciendum quod cedrus duas habet intelligentias, sicut et unicornis: hoc est, si ad bonam partem, justos; si ad malam, peccatores ac superbos ostendit. Et confringet Dominus cedros Libani. Conteret per poenitentiam elationes ejus, ac collidet dum ignobilia elegit, ut fortia conterat et confundat.
Et comminuet eos ut vitulos Libani. Ramos earum, et virgulta calcibus verberans. Pro hoc in Hebraeo 0901C habet, et vitulus Libani. Excisa superbia ac petulantia, adducit eos ad imitationem humanitatis suae, quia tamquam vitulus immolatus est. Iste vitulus est saginatus qui occisus est, hoc est, Christus pro salute mundi. Sicut confringit vitulus de cornibus virgulta tenera: ita Christus confregit Judaeos. Unde dixit: Jam securis ad radices arborum posita est (Matt. III) . Et dilectus quemadmodum filius unicornium. Factus est dilectus Filius Dei per assumptionem corporis, filius Judaeorum, et contrivit eos qui per superbiam singularem, suam erigere justitiam conabantur. Christus est filius Judaeorum, quia ex stirpe eorum secundum carnem fuit. Judaei unicornes dicuntur, pro una lege quam habuerunt, per quam in superbiam se extulerunt.
0901D Vox Domini intercidentis flammam ignis. Poenitentiam Joannes in deserto praedicans, omnem gehennae restinguebat ardorem. Intercidentis, id est, dividentis persecutorum furentem iracundiam: cum alii dicerent, hic est Christus, alii autem dicebant, non: sed seducit turbam (Joan. VII) . Ille vero praecidens hunc furorem, credentes ascivit charitati suae: incredulos autem reliquit. Post flammam sonus venit: ita et post praedicationem persecutio. Vox Domini intercidentis, id est, auxilium illius inter persecutores, quia suis sanctis subvenit. Intercidentis flammam: illam flammam idoli, ubi tres pueri fuerunt. Vel quotidie in unoquoque nostrum, flammam libidinis per confessionem et gratiam sancti 0902A Spiritus intercidit, id est, per orationem sacerdotis facit cessare, sicut legimus per Aaron, Deum fecisse in deserto (Num. XVI) . Vox Domini concutientis desertum. Anima quae deserta fuerat, occupantibus ante se vitiis, ad verba poenitentiae commovebitur: ut exeuntibus vitiis ab illa, habitabilis Deo fiat. Vox Domini concutientis desertum. Ad fidem commovens gentes desertas, in quibus nullus sulcus praedicationis impositus erat ad suscipiendum verbum Dei. Vel gentes quae desertae erant, conversae sunt de infidelitate ad fidem, per verbum praedicationis. Et commovebit Dominus desertum Cades. Tunc celebrabuntur hac mundi solitudine verba sancta Legis, quae prius a Judaeis non intelligebantur: quia Cades, interpretatur Sancta. Vel aliter: Commotio tineae. 0902B Bene illos tineae comparavit, quia sicut tinea pannos comedit: sic conscientia eorum eos comedebat. Commotio tineae dicitur, eo quod commovit illos de illorum conscientia prava, ad fidem Ecclesiae.
Vox Domini praeparantis cervos. Cervos volunt quidam quasi superatores venenosarum linguarum in Ecclesia. Cervi, praedicatores. Praeparavit illos, quando misit ipsos praedicare. Cervi transeunt et calcant spinas vel serpentes: sic, et praedicatores venena diaboli et spinas peccatorum transeunt, et ad altiora fugiunt: id est, ad theoricam vitam. Et revelabit condensa. Obscura divinarum Scripturarum sive mysteriorum coelestium, per Spiritum sanctum patefecit. Unde in Evangelio illi duo quibus ipse apparuit, dicebant: Nonne cor nostrum ardens erat 0902C in nobis, cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV) ? Et in templo ejus. Hoc est, in Ecclesia. Omnes dicent gloriam. Collaudant claritatem Dei. Vel gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto.
Dominus diluvium inhabitare facit. Aridam terram Deus non possidet. Simul attende vim verbi, quod non dixerit aquas, sed diluvium: ut abundantiam gratiae spiritualis ostenderet, tamquam in arca Noe sanctos a fluctibus saeculi hujus protegens. Et modo inhabitat diluvium in conscientia per abundantiam Spiritus sancti, per quem delentur peccata. Et sedebit Dominus rex in aeternum. In Ecclesiis vel in sanctis, qui sedes ejus effecti sunt, vel humanitas Christi ad dexteram Dei Patris. Reges, sancti dicuntur, 0902D qui se regunt.
Dominus virtutem populo suo dabit. Id est, virtutem fidei. Populo suo, populo Christiano, dimicanti contra hujus mundi turbines ac procellas. Et benedicet populo suo in pace. Populo Christiano benedicet et hic et in futuro, quando dicturus erit: Venite, benedicti Patris mei (Mat. XXV) : In pace, in semetipso, quia ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II) . In seipso nos benedicit pax vera Christus Dominus, qui sumus Ecclesiastica plebs.