Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XXIX.
Psalmus cantici in dedicatione domus David. Psalmus cantici, laus cum opere, dedicatio domus David, resurrectio Salvatoris intelligitur, in qua omnia 0903A vitae corpora dedicantur. David figuram Christi tenet. Domus David, domus Christi, id est, humanitas, domus est divinitatis. Tunc aedificavit domum, quando humanitatem carnis assumpsit. Et tunc dedicavit, quando a mortuis eum resurgere fecit. Et modo aedificatur domus David, id est, Christi: hoc est, Ecclesia usque in finem aedificatur, sed in resurrectione dedicatur, quando immortalitatem acceptura est. Vocem redemptoris nostri continet, qui per resurrectionem corporis sui Ecclesiam (quae omnium mater est) acquisitam suo nomini dedicavit.
Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me. Excelse te glorificabo, Pater: quoniam suscepisti me de morte. Exaltabo te, Domine. Vox Christi ad Patrem, et vox Ecclesiae ad Christum. Exaltabo te, laudabo te. Quoniam suscepisti me, id est, Christum 0903B ad dexteram Patris. Et Christus suscepit Ecclesiam, quando humanitatem carnis assumpsit. Nec delectasti inimicos meos super me. Ut meo jucundarentur interitu. Quomodo dicit, nec delectasti inimicos, dum et Judaei Christum crucifixerunt, et conspuerunt, et flagellaverunt, et persecutores delectantur super Ecclesiam, quando persequuntur? Sed nec Judaei delectati super Christum fuerunt: quia non potuerunt eum exstinguere sicut voluerunt. Sed hic non intelligendum de hominibus, sed de daemonibus, quia delectari coeperunt, quando aestimaverunt eum cum latronibus ad infernum ducendum: sicut in montem se permisit ab eodem duci (Luc. IV) . Sed non fuerunt delectati daemones, quia tunc et principem, et suos subjectos ligavit: ita nec super Ecclesiam 0903C erunt delectati in die judicii, quando dicturi erunt sancti: Ubi est, mors, aculeus tuus: ubi est, mors, victoria tua? Absorpta est mors in victoria (I Cor. XV) : id est, in victoria sanctorum disrupta est.
Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. Domine Deus meus. Oratio Christi, sive Ecclesiae. Sanasti me: resurgere me fecisti, ut corpus mortalitati obnoxium non corrumperetur a morte.
Revocasti ab inferis animam meam: id est, animam Christi cum aliis animabus sanctorum Deus de inferno revocavit. Ipse se resuscitatum a patre pronuntiat, sicut ait Apostolus: Qui crediderit quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus erit (Rom. IV) . Salvasti me a descendentibus in lacum. Id est, de 0903D miseria istius vitae praesentis. Vel de lacu inferni, ubi animae peccatorum sunt: ne sicut illi, praeceps caderem in mortem. Hinc tam immensum miraculum propheta cernens, exsultat et dicit.
Psallite Domino, sancti ejus, etc. Quod memoratus vestri sanctificavit vos vocando ad agnitionem nominis sui. Psallite, Domino, sancti ejus. Propheta hortatur sanctos, ut laudent illum a quo salvati sunt. Et confitemini memoriae sanctitatis ejus. Memoria, id est, ut memores sitis beneficiorum qualiter vos de peccato redimere venit.
Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ipsius. Non quod ira aut indignatio in Deo sit, sed justa vindicta. Indignatio Dei fuit, quando Adam 0904A peccavit. Ira, justa vindicta intelligitur: quando cum a paradiso dejecit. Et vita in voluntate ipsius, id est, sicut per Deum justa vindicta super ipsum Adam venit: ita per ipsum, id est Deum, vita restituta est, quando humanitatem carnis assumpsit. Quoniam ira in indignatione ejus: cum se de impiis vindicat. Et vita in voluntate ipsius: ut qui fecerit voluntatem ejus, maneat in aeternum.
Ad vesperum demorabitur fletus. Cum in passione ejus tenebris obtecta omnia essent, apostoli in fletu et gemitu morabantur. Et ad matutinum laetitia. Futuram Domini gloriam, quae matutina ejus resurrectione praefloruit, figuravit. Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Vesper post meridiem dicitur: post meridiem, Adam in paradiso 0904B vocem Domini audivit deambulantis, et sub arboris foliis se contexit, tremefactus, eo quod pactum trangressus esset. Vespera, tota ista vita praesens intelligitur, quia per peccatum Adae, omnes usque in finem saeculi gemunt. Fletus quia fletum habet homo, quando recordatur bona paradisi quae perdidit in Adam. Et ad matutinum laetitia: id est, in resurrectione, quando simul jam ad libertatem restitues. Vel vesperum, quando flebat Maria et apostoli in Passione Domini. Et mane laetitia, quando resurrexit, ut dictum est mulieribus: Ite et nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt (Matth. XXVIII) . Et dixerunt mulieres ad apostolos: Vidimus Dominum, et haec dixit nobis (Joan. XX) . Ad vesperam demorabitur fletus, et ad 0904C matutinum laetitia. Potest hoc et de tempore Passionis, sicut superius, et de resurrectione, et consummatione saeculi accipi.
Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum. Haec redemptus populus dicit: Jam nullam a te satiatus patior egestatem: neque in te defixus, commoveor. Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum. Vox Adam in paradiso quia sine fine ibidem se putabat esse. Et dum sic cogitasset, et tanta bona ei dedisset, coepit cogitare quid esset causae, cur praecepisset ei Deus ne contingeret de pomo vetito. Hoc vero, inquit, probare volo. Et (( Al. ei)) contigit, et probavit: quia projectus est.
Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. 0904D Et ipsa est vox Adae postquam projectus est de paradiso pro sua culpa. Tunc cognovit quod sapientia lucis ab eo recessisset: et quod a Deo in paradiso collocatus fuerat abundantiae, non a semetipso. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Tunc avertit faciem suam Deus ab Adam, quando peccavit. Et tunc conturbatus est, quando sub maledictione de paradiso projectus est. Et unusquisque homo quando de suis conturbatur peccatis. Vel aliter; Domine, in voluntate tua, et non ex mea: praestitisti decori meo, corpori assumpto: virtutem, ut te cognoscerem. Avertisti faciem tuam a me, cum peccarem: et factus sum conturbatus. Ignorabam enim adhuc lumen veritatis tuae.
0905A Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. Christus Dominus hoc dicit, qui pro redempto populo interpellat ad Patrem. Christus clamavit in cruce, et Ecclesia in persecutione.
Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Si non resurrexero: nam quia effusus est sanguis meus, surgam et sit utilitas: ut acquiram omnes gentes resurrectione mea. Humanitas Christi ad Patrem loquitur, ac si dixisset: Nulla est utilitas quod sanguinem effudi, nisi resurrexero a mortuis. Vel, quae utilitas in sanguine meo, id est, in gente mea? Judaeorum nulla est utilitas: quia non credunt, nisi hominem purum tantum. Non solum non crediderunt, sed etiam latus ejus aperuerunt.
0905B Numquid confitebitur tibi ((Al. tacet tibi)) pulvis? Non poterit turba impiorum, quae adhuc, velut pulvis, omni vento doctrinae movetur, justificari, si ego non resurgam. Si ego non resurrexero, non confitebitur tibi pulvis. Pulvis, id est, impii, vel infructuosi. Aut annuntiabit veritatem tuam. Id est, Christum tuum: ac si dicat: Si non resurrexero, non annuntiant.
Audivit Dominus, et misertus est mei. Audivit Dominus, Deus Pater, et misertus est mei. Vox Christi, quia resurgere me fecit a mortuis. Dominus factus est adjutor meus. Defensor meus, qui me fecit primogenitum mortuorum.
Convertisti planctum meum. Cum dicerem: Tristis est anima mea usque ad mortem. In gaudium mihi. 0905C Cum resurgens dixi: Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. Sed haec sicut a Christo, ita etiam ab Ecclesia dicuntur: cujus planctus, resurgente Domino, in gaudium est conversus, et quae deinceps cum ipso Domino, et ad ipsum Dominum, jam mundata Agni sanguine dicit:
Conscidisti saccum meum. Velamentum peccatorum meorum: quia saccus, et cilicium ad peccatores pertinet. Dum ergo dicit: Conscidisti saccum meum, et alibi dicit: Induebam me cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam (Psal. IV) , et quidem Christus non est usus isto indumento. Quid est saccus Christi, nisi mortalitas quam de nobis assumpsit? Tunc conscissus est iste saccus, quando resurrexit, et immortalis effectus est. Et licet habuit 0905D saccum, sed non habuit opus sacci: id est, peccatum: de quo scriptum est: Qui peccatum non fecit: nec dolus inventus est in ore ejus (Isai. LIII) . Nobis ergo necesse est saccum et cilicium induere: quia opus sacci habuimus, id est, peccatum. Praecinxisti me laetitia. Id est, laetitia resurrectionis, sive Christum, sive Ecclesiam in futuro: induens me stola prima immortalitatis per resurrectionem tuam.
Ut cantent ((Al. cantet)) tibi gloria mea. In his qui crediderunt gloriae resurrectionis. Et non compungar. A stimulis peccatorum. Neque Christus: quia nullum habuit peccatum.
Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. Id 0906A est, sine fine laudabo te. In his, ut jam dixi, tibi concinam atque confitear: qui in me congregati sunt per resurrectionem meam. Omnia enim quae in hoc psalmo humiliter de Christo dicuntur, ad assumptionem corporis magis referenda sunt, quam ad potentiam Deitatis. Nos quoque supplices deprecamur, ut convertat Dominus in gaudium planctum nostrum, remissa mole facinorum; ac mysterio resurrectionis suae laetificatos attollere dignetur in coelum: pro quibus descendere dignatus est in infernum.