Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XXX.
In finem, Psalmus David, etc. Psalmus ipsius Mediatoris initio continet vocem; deinde redempti sanguine ejus populi, gratias agentis, ex ipsius interponitur persona prophetae. Ait ergo Redemptor 0906B ad Patrem:
In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. In te, Pater, spes est corroborationis meae, dum mihi tamquam caeteris hominibus insultant adversarii, vel illudunt. Vel vox prophetae ex persona Ecclesiae dicit, non confundar: quia recte confiteor finem Trinitatis. In te, Domine, speravi. In te, non in me. Non confundar in aeternum: quia qui illum integre confitentur, non confundentur neque hic, neque in futuro. Et in tua justitia libera me, et eripe me. De fovea quam statuerunt animae meae. Quia nisi a Deo justificemur, per nos non possumus justificari. Unde scriptum est; Qui se justificat, ipse se condemnat (Job IX) . Unde et Paulus de quibusdam dicit: Suam quaerentes statuere justitiam, justitiae 0906C Dei non sunt subjecti (Rom. X) .
Inclina ad me aurem tuam. Vox Ecclesiae ad Christum. Per aurem benignitas Dei intelligitur. Inclinat Christus aurem, quando exaudire dignatur. Vel tunc inclinavit Deus aurem suam, quando misit Verbum suum, et nos exaudivit in mundo; et intantum inclinavit, ut nostra peccata digito in terra scriberet. Accelera ut eripias me. Accelera, id est, festina: ut eripias me. Vult sancta Ecclesia liberari de corpore, ut ait Paulus: Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philip. I) .
Esto mihi in Deum protectorem. Vox Ecclesiae. In Deum protectorem. In Deum defensorem: quia multi sunt dii nocivi, qui non prosunt. Unde Paulus dicit: Sunt quidem dii multi, et domini multi: nobis 0906D tamen unus Deus, una fides, unum baptisma (I Cor. VIII) . Esto mihi in Deum protectorem, tamquam proximus. Et in domum refugii, ut salvum me facias. Quia Ecclesia, tempestate persecutionis, ad Deum habet refugium. Ut salvum me facias, a peccatoribus. Domus autem refugii ipse est in quo Pater inhabitat. Multi volunt fugere a praesentia Dei: sed non possunt evadere, ut ait propheta: Et a facie tua quo fugiam (Psal. CXXXVIII) ? Sed nos, dicit Ecclesia, insimul in domo habemus refugium: hoc est, in ipso qui est Deus.
Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu. Ad sustinendos eos qui in me saeviunt. Vel firmamentum fidei; et refugium meum es tu: refugium 0907A meum dicit: quia Ecclesia in Christo habet refugium, ut ait propheta; Domine, refugium factus es nobis (Psal. LXXXIX) . Propter nomen tuum educes me. Ut hoc notum faciam gentibus credituris. Propter nomen tuum dux mihi eris: Quando ego facio aliquid boni, nomen Domini ex hoc glorificatur. Et enutries me. Aggregatis paulatim sanctis, educas Ecclesiam tuam, quae in me fundatur. Et enutries me. Tunc enutrivit Ecclesiam, quando nostram carnem suscepit. Unde et Paulus: Nemo enim carnem suam odio habet, sed nutrit et fovet (Ephes. V) . Et enutrivit nos, ut fortes simus.
Et educes me de laqueo quem absconderunt mihi. Laqueus dicitur captio: quia quamdiu in via es, hoc est, in Christo, non times in laqueum cadere: 0907B laquei secus viam ponuntur. Via, Christus est: sicut ipse ait: Ego sum via (Joan. XIV) . Et tu si es in via, hoc est in Christo, non times cadere in laqueum diaboli: quia omnis laqueus ab ipso est. Quoniam tu es protector meus: in manus tuas commendo spiritum meum. Vox Christi ad Patrem in Passione: quando commendavit animam suam, et dixit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XLVI) . Quod commendatur, salvum recipitur. Et ipse dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. XX) . Tu es protector meus. Vox Ecclesiae. In manus tuas commendo spiritum meum: hoc est, in potestatem tuam commendo animam meam. Hoc exemplum accepit Ecclesia a Christo. 0907C Hoc et sanctus Stephanus fecit: hoc et sancti orant, quando exeunt de corpore, ut illud: Fideli creatori commendant animas suas in benefactis. Hoc in cruce positus Dominus dixit, quod in Patris manus spiritum commendaverit: cito eum ipso resuscitante sumpturus. Dicat nunc populus redemptus sanguine Agni: Redemisti me, Domine, Deus veritatis. Qui es veritas et vita: quia quod promisit Deus, non mentitur. Sicut promisit per servos suos prophetas: ita et venit, et redemit nos sanguine suo. Unde et Paulus dicit; Empti enim estis pretio magno (I Cor. VI) .
Odisti omnes observantes vanitatem, supervacue. Supervacue dicit: non quod Deus odiat quemquam. Absit hoc sentire. Sed qui istam tantummodo vitam 0907D praesentem amant, et coelestia contemnunt: sperantes inaniter in beatitudinem saeculi seducentis, odit illos Deus. Non quod odium, sicut dixi, in Deum cadat: sed odire Deus, qui sic faciunt, dicitur: id est, repudiare: quia repudiat illos Deus.
Ego autem in te, Domine, speravi. Vox Ecclesiae: Non in me: sed in te speravi et spero: exspectans resurrectionem tuam. Exsultabo et laetabor in misericordia tua. Pro quo exsultabo, et pro quo laetabor? Pro hoc quod sequitur.
Quia respexisti humilitatem meam. Exsultabo, corpore: laetabor, mente. Tunc respexit, quando carnem suscepit: quia contemptibilis, et captiva, et despecta erat Ecclesia. Exsultabo et laetabor in misericordia 0908A tua, pro tantae pietatis commodo, nt me tua morte redimeres: quia respexisti humilitatem meam, in spe illa positam, per quam ea quae non videntur, desiderantur. Salvasti de necessitatibus animam meam. Necessitates corporis multae sunt: id est, manducare, bibere, dormire, vel aliud quod necessario est faciendum: sed necessarium animae, omnino unum: id est, vita aeterna. Salvavit Deus animam de sua necessitate: quia dedit ei vitam aeternam: quod est sua necessitas. Proinde salvasti de necessitatibus mortis perpetuae animam meam quae tibi erat charitate devincta.
Nec conclusisti me in manus inimici. Illi concluduntur in manus inimici, qui perseverant in peccatis suis. Sed ego, dicit Ecclesia, non concludar: quia 0908B non volo perseverare in malis. Statuisti in loco spatioso pedes meos. Dilatasti unitatem Ecclesiae in toto mundo. Quomodo dicit, in loco? Numquid localis est Deus? Et localis, et non localis. Localis est ad se venientibus, et non localis, quia ubique est: sed invenitur in loco pure quaerentibus. Ut illud: Et motus est locus in quo erant sedentes (Act. IV) . In loco spatioso pedes meos. Pedes, sancti praedicatores, qui portant verbum praedicationis in toto mundo: vel in Ecclesiam, quam tua resurrectione dilatasti in amplitudinem libertatis.
Miserere mei, Domine, quoniam tribulor. Miserere mei; ac si dicat: Fac in me misericordiam, quoniam tribulor. Illorum vox, qui tribulantur a qualibet tribulatione. Miserere mei, Domine, quoniam tribulor. 0908C Non jam mortem timens, sed insectationem metuens vitiorum. Conturbatus est in ira oculus meus. Ecclesia conturbatur de vitiis et peccatis, tam de suis, quam et de aliorum. Sed orandum est, ut ira non vertatur in odium, neque de festuca fiat trabs. Vel conturbatur oculus de futuro judicio. Conturbatus est in ira oculus meus, quo te mente cernebam. Anima mea, qua te diligebam. Et venter meus. Quo tui recordabar. Haec omnia conturbata sunt, propter priora delicta.
Quoniam defecit in dolore. Ideo in dolore; quia Ecclesia non potest emendare malos; nec segregare malos a sanctis usque in finem. Unde Dominus dixit: Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite 0908D primum zizania, et colligate fasciculos ad comburendum (Matth. XIII) . Vita mea et anni mei in gemitibus. Quamdiu est hic in praesenti vita, habet gemitum et fletum unusquisque homo: Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus; donec persecutionem patior propter nomen tuum. Praesens vita deficit, quia mihi tempora sunt, perpetuitatem confiteri.
Infirmata est in paupertate virtus mea. Vox Ecclesiae. Infirmata est Ecclesia inter homines malos, inter quos habitat hic in praesenti vita; quia plures sunt peccatores, et pauci sunt sancti. Vel aliter: Infirmata est in paupertate virtus mea. Sanitas hujus corporis, inter cruciatus passionum. Et ossa mea 0909A conturbata sunt. Fortitudo utique mea. Ossa fortes sancti; vel ossa, virtutes Ecclesiae, vel sanctorum. Conturbata sunt, ab illo. Unde superius dicit secundum apostolum: Scimus quia omnis creatura congemiscit; non solum illa, sed et nos intra nos gemimus (Rom. VIII) .
Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium. Qui me propter tuum nomen persequuntur. Factus sum opprobrium vicinis meis. Vox Christi, et vox Ecclesiae. Domino Judaei multa opprobria dixerunt, et haeretici, et persecutores, dicunt Ecclesiae. Et vicinis meis valde. Qui ad credendum appropinquabit. Et timor notis meis. Quia amici mei, propter metum inimicorum, a me longe recesserunt. Totus psalmus, et super David juxta historiam, et super 0909B Dominum juxta prophetiam intelligi potest. Nimium, et timor notis meis, id est, apostolis: qui timuerunt in passione. Vel noti, mali Christiani: qui dicunt se credere in Deum, et operibus negant, et despiciunt vitam sanctorum. Vicini dicuntur, per fidem; et noti, propter christianitatem.
Qui videbant me, foras fugiebant a me. Id est, apostoli; qui viderunt Christum comprehendi in passione, et, relicto eo, fugerunt. Vel Judaei fugiunt sacramenta mysterii Ecclesiae, id est, corpus et sanguinem Christi. Omnes qui videbant me, foras fugerunt a me: non intelligentes interiorem spem meam, pro qua patior; ad exteriora visibilia fugiebant. Excidi tamquam mortuus a corde. Obliti sunt me corde, tamquam si fuerim jam defunctus. Excidi 0909C tamquam mortuus a corde. Id est, sic habuerunt Judaei Christum, quasi hominem mortuum pro nihilo.
Et factus sum sicut vas perditum. Sic habuerunt Judaei Christum quasi vas perditum; id est, hominem mortuum in suo peccato. Sic sunt sancti apud haereticos, velut homo perditus. Quoniam audivi vituperationem multorum. Id est, Christi a Judaeis, et Ecclesiae ab haereticis. In circuitu inhabitantium. Id est, in circuitu Christi, et in circuitu Ecclesiae: quos ipsi supradicti circumdederunt. Quoniam audivi vituperationem multorum, commorantium in circuitu. Erant vituperantes me, positi in peregrinatione hujus terrae: sequentes circuitum temporum, et ad patriam aeternam redire nolentes.
0909D Dum convenirent simul adversum me; accipere animam meam consiliati sunt. Congregati sunt persecutores, et fecerunt consilium, ut acciperent animam meam, ad consentiendum sibi in sceleribus mortis. Ut acciperent animam meam; id est, Judaei Christum; et haeretici, Ecclesiam. Consiliati sunt mala consilia, et non bona. Consiliati sunt, ut quaererent et ut tollerent animam Christi, Judaei; et haeretici, animam Ecclesiae.
Ego autem in te speravi, Domine; dixi: Deus meus es tu. Qui solus fortis es ad liberandum. Vel vox Ecclesiae. In te speravi. In te, non in me. Et peccatores dicunt: In te speravi. Sed sancti, et fidem, et opera habent. Peccatores sperant in Deum, et non 0910A timent illum. In manibus tuis sortes meae. Id est, gratia Spiritus sancti. Non per memetipsum, sed a te actio vitae hujus, quae in hoc saeculo geritur.
Eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me. Ne mihi praevaleant.
Illustra faciem tuam super servum tuum. Illustra, hoc est, cerne et discerne quicumque sit melior de sanctis tuis. Et salvum me fac in misericordia tua; Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Illuminatio respectus tui super me refulgeat; ut non confundar, sed salver ab his persecutoribus.
Erubescant impii, et deducantur in infernum. Erubescant impii, daemones, haeretici, vel qui non credunt resurrectionem. Erubescant tunc, quando illos sanctos quos in despectionem habuerunt, videbunt 0910B coronatos, et se condemnatos. Vel qui, relinquentes verum Deum, ligna adorant, ac lapides venerantur. Muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem: in superbia et in abusione. Crucifixum irridentes, et ignorantes resurgentem. Ista cernens propheta, exclamat exsultans et dicit:
Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Quia multifarie copiosa dulcedo tua est, quam reservasti timentibus nomen tuum. Nec eam in his tentationibus ostendisti: ne, accepta securitate, excederemus a via justitiae. Vel, quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine! id est, quantam gloriam, quanta praemia praeparasti Ecclesiae tuae, ut esset semper cum angelis sine fine in aeternum mansura. Quam abscondisti timentibus 0910C te; id est bona sanctorum in temetipso abscondisti.
Perfecisti eis qui sperant in te. Perfecisti: ac si dicat, perfecturus eris. In conspectu filiorum hominum. Qui non erubuerunt confiteri quod credunt, ante reges et potestates, ut ait propheta: Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Ps. CXVIII) . Quam abscondisti timentibus te: Quia hic per tribulationem pleniter non accipiunt praemium, sed in futuro exspectant. Et perfecisti eis qui sperant in te. Consummata spe, retribuisti exspectata in specie. In conspectu filiorum hominum; qui humana, et non coelestia, quaesierunt. Vel cum ibunt in supplicium aeternum: justi autem in vitam aeternam.
0910D Abscondes eos in abscondito faciei tuae, a conturbatione hominum. Illuminatio enim vultus tui teget eos; ne ab humana malitia conturbentur: In abscondito vultus tui, scilicet justitiae tuae abditis; hoc est, in secreto tuo, sicut Job, et ipse, et omnia quae habuit, absconsa fuerunt in Deum. A conturbatione hominum, a persecutione peccatorum.
Proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum. In tabernaculo fidei, a strepitu malarum linguarum velantur, qui dicunt: Quis novit haec? aut quis redivit ex inferis?
Benedictus Dominus. Cui benedicit omnis creatura. Quomodo dicit: Benedictus Dominus? Numquid illi opus est nostra benedictio? Non, sed ut nos ab 0911A ipso benedictionem accipere mereamur. Quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate munita. In civitate Jerusalem, in medio mundo. In civitate munita dicitur, eo quod firmata vel robusta sit, et in gyro omnes gentes illam circumdant. In circuitu Ecclesiae totius diffusae: ibi mirificavit misericordiam suam Dominus; quia ibi natus, ibi passus, ibi resurrexit, et inde ascendit ad coelos, ut ait propheta: Operatus est salutem in medio terrae (Ps. LXXIII) . Vel aliter: Jerusalem coelestis munita de congregatione angelorum, et hominum.
Ego autem dixi in excessu mentis meae. Ecclesia quando recordatur de paradiso, quomodo immortalis poterat esse, et cogitat qualiter ibidem poterat esse; et meminit qualis est, et qualiter Deus per 0911B angelum Adae loquebatur (Gen. III) , et quomodo oculis interioribus Deum videbat: quando ista cogitat, tunc in excessu mentis est Ecclesia. Ego autem dixi in excessu mentis meae: Projectus sum a facie oculorum tuorum. Populus haec dicit ille conversus ad Christum: Existimavi me, inquit, projectum esse a contemplatione luminum tuorum, et expavi, cum me tanta propter nomen tuum pati permitteres; vel, Projectus sum a vultu oculorum tuorum. Adam, quando transgressus fuit mandatum Dei, tunc projectus est a facie Dei (Ibid.) , et ipse, et nos, et omnis posteritas sua post eum.
Ideo exaudisti vocem deprecationis meae, dum clamarem ad te. Ideo, dicit Ecclesia, exaudisti vocem orationis meae: quia cognovi, ubi poteram esse; et 0911C cognosco, ubi modo sum. Exaudisti vocem interioris hominis, te in mentis splendore precantis, et amovisti horribiles tribulationes.
Diligite Dominum, omnes sancti ejus; quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam. Humiliatis his, statuet sanctos suos in magna constantia. Diligite Dominum, omnes sancti ejus. Diligite, id est, amate illum. Quoniam veritatem requiret Dominus, qui perseverant usque in finem in bonitate, ut dictum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV) .
Viriliter agite. Hoc est, immobiliter. Et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. Cor vestrum: hoc est, anima vestra, in Domino semper. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui 0911D speratis in Domino. Fortiter atque constanter custodite propositum, ut fructum metatis in Christo. Quem supplices deprecamur ut insinuet mentibus nostris curam se diligendi, pro nobis passum jugiter confiteri, ut mereamur contra iniquam superbiam, humilitatis armis viriliter repugnare.