Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XXXII.
In finem, Psalmus David. Psalmus iste vocem continet prophetae ad Deum hortantis populos: atque monentis justos in quem debeant exsultare.
Exsultate, justi, in Domino. Propheta hortatur sanctos, ut laudent Deum. Exsultate, justi. Alibi dicit: Gaudete, sed unum est. Alii exsultant in rebus hujus saeculi, alii in circo: alii in theatro: Sed tu, 0914D dicit propheta unicuique sancto, in Domino exsulta, et non in prosperitatibus mundi. Rectos decet collaudatio. Rectos dicit, qui in regulam veritatis corda illorum dirigunt: non iniquos, dicente propheta: Vae his qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce (Isaiae V) .
Confitemini Domino in cithara. Cithara deorsum habet cavamen, et sex chordas habet. Opera sanctorum intelliguntur per citharam, quae sunt sex opera misericordiae. Et de illis chordis aliae bene cantant: aliae murmurant. Sic et sancti, alii sic, alii vero sic. Confitemini Domino in cithara. In carne vitiis et concupiscentiis mortificata per crucem Dominicam. In psalterio decem chordarum psallite ei. In Decalogo 0915A mandatorum. Psalterium desursum habet cavamen: praedicatio vel mandata intelligitur in sanctis, quae de supernis veniunt. Unde dixit: Omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, vel vicissitudinis obumbratio (Jacob. I) . Decem chordarum, id est, decem verba legis. Tria mandata in una tabula, quae ad finem Trinitatis pertinent, haec sunt; primum: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est; secundum: Non habebis nomen Dei tui in vanum; tertium: Observa diem sabbati (Deut. VI) . Septem, in altera tabula, ad dilectionem proximi pertinent.
Cantate ei canticum novum. Id est, psallite ei novum canticum: id est, novam vitam, quia novus 0915B homo venit in mundum: novam legem instituit nobis, et novam Ecclesiam per baptismum. Cantate ei canticum novum, quia resurrexit, quia sedet ad dextram Patris. Bene psallite ei. Ille bene psallit, qui implet in opere quod cantat: id est, praedicat. In jubilatione. Jubilus dicitur, quod nec verbis, nec syllabis, et nec litteris, nec voce potest erumpere, aut comprehendere quantum homo Deum debeat laudare. Bene psallite ei in vociferatione. Per jubilationem quondam sacerdotum, Jericho mundi figuram retinens corruit (Jos. VI) , nunc per nostram orationem, ejus concupiscentiae eliduntur.
Quoniam rectus est sermo Domini. Nec in aliquo curvatur, sed prosperabitur in his ad quae dirigit illum. Et omnia opera ejus in fide. Sicut ait in Evangelio. 0915C Si habueritis fidem integram, et dixeritis huic monti, Transfer te et mitte te in mare: fiet (Matth. XVII) . Et omnia quaecumque fideliter petieritis: credite quia accipietis, et venient vobis. Quia rectus est sermo Domini, et omnia opera ejus in fide. Rectus est in rectis. Opera ejus in fide, in fide sanctorum: quia quod promittit Deus sanctis suis, non mentitur.
Diligit misericordiam, et judicium Dominus. Quomodo dicit, diligit misericordiam, cum in alio loco dicat: Ne miserearis pauperi in judicio (Exod. XXII) : id est, non propter pauperem nec propter divitem, non propter proximum et longinquum, non propter cognitum et incognitum, declines a recto judicio: sed prius judica rectum judicium, et postea subveniat 0915D misericordia. Diligit misericordiam, quia nos assumpta carne redemit, et judicium, qui inter impios justosque discernit. Misericordia Domini plena est terra. Totus mundus. Vel terra, sancta Ecclesia de misericordia Dei plena est: quia sicut ille ubique est, et sua misericordia cum illo, et ab illo inseparabilis est: quia non tantum ut justos custodiat, descendit, sed ut peccatores redimeret, ut salvos faceret.
Verbo Domini coeli firmati sunt. Verbum Patris, Filius est. Coeli firmati sunt: sancti apostoli per ipsum in fide. Verbo Domini coeli firmati sunt. In ipso Verbo, quod erat in principio apud Deum: sive visibiles coeli, sive apostoli sunt creati. Verbo Domini 0916A coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Trinitatis majestas manifestissime declaratur: Dominus, Verbum, Spiritus Domini. Et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Paracleto scilicet cooperante, horum virtutes coelorum creatae sunt. Nam in Domino Pater, in Verbo Filius; in spiritu oris, Spiritus sanctus declaratur. Et quia dicit, oris ejus: non procedens quasi minor credatur. Nam sicut Filius a Patre, et aequalis Patri: ita et Spiritus sanctus aequalis Patri habetur ac Filio. Vel, spiritu oris ejus omnis virtus eorum, id est, per Spiritum sanctum virtutes illorum. Quia per Spiritum sanctum habuerunt diversas gratias: id est, virtutes. Nam per nos nihil boni habuimus, nisi per ipsum.
Congregans sicut in utre aquas maris. Clausum littoribus 0916B mare ostendit. Congregans sicut in utre aquas maris. Per aquas, saeculi tribulationes significat, et persecutiones sanctorum: quia sicut homo in utre aquas stringit, et quando vult spargit: sic Dominus tribulationes Ecclesiae, ut ait Paulus: Fidelis Deus qui non patietur vos tentari super id quod potestis ferre, sed faciet etiam proventum ut possitis sustinere (I Cor. X) . Congregans sicut in utre, in novo Ecclesiae homine: aquas maris, saeculi populos, ut sint vinum novum, sicut Dominus ait, in utres novos (Matt. IX) : id est, Evangelicum praeceptum, reconditum in cordibus credentium. Ponens in thesauris abyssos. O magna Creatoris potentia, recondens in thesauris abyssos: producens de thesauris ventos! Tamen hic abyssos, mysteriorum coelestium altitudinem 0916C intelligimus, juxta illud Apostoli: O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei (Rom. XI) ! Vel, in thesauris, id est, in absconditis Dei. Thesaurus, id est, largitas: hoc est, profundum Scripturarum. Unde alio loco dicit: Qui producit ventum de thesauris suis (Psal. CXXXIV) . Nam quantum voluit per servos suos nobis demonstrare: tantum per nos intelligere potuimus: ipsam profunditatem Scripturarum nequaquam possumus.
Timeat Dominum omnis terra. Qui terrena sapiunt, ipsum potius, et non creaturam, adorent. Ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. Haec quidam de futuro arbitrantur judicio, sed ad sequentem expositionem magis respiciunt. Ab ipso autem commoveantur universi, omnes qui inhabitant 0916D orbem. Ab ipso Deo commoveantur universi; id est, de infidelitate ad fidem. Vel universi: omnes creaturae ab ipso veniunt, et non sicut peccatores dicunt, quod tempus illas adducit, et non Deus: quia et tempora, et dies, et annos, vel etiam momenta Deus constituit.
Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt. Ideo ipsum cuncta timeant: quia ab ipso vel facta sunt, vel creata. Ipse dixit: hoc est per Filium, qui verbum est, dixit: mandavit, per imperium: hoc est, inenarrabiliter.
Dominus dissipat consilia gentium. Secundum illud: Non est consilium, non est prudentia, non est sapientia, non est fortitudo contra Deum (Prov. XII) . 0917A Dominus dissipat consilia gentium: Judaeorum scilicet, qui tamquam increduli contra Deum Christum susurrant. Vel dissipat consilia eorum, qui turrim aedificare voluerunt; destruxit, ut illud: Venite, confundamus ibidem linguas eorum (Gen. XI) . Reprobat autem cogitationes populorum. Hoc est, Judaeorum consilia, quia non potuerunt illa facere nisi quantum a Deo praefinitum fuit. Reprobat autem cogitationes populorum: Pharisaeorum, et Sadducaeorum, vel reliquarum potestatum genera. Et reprobat consilia principum. Hoc est, Annae et Caiphae, quia ipsi principes erant ipsorum sacerdotum qui primatum tenebant hujus sceleris. Hos omnes cum suis consiliis Dominus resurgendo destruxit.
Consilium vero Domini manet in aeternum. Consilium 0917B Domini fuit, ut resurgeret a mortuis, sicut et fecit. Istud consilium, Judaei, vel principes illorum, destruere non potuerunt. Cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. Nihil ex eis diminuetur, juxta illud: Coelum et terra transibunt: verba autem mea non praeteribunt (Matt. XXIV) .
Beata gens, cujus est Dominus Deus ejus. Hoc est qui credunt quod Dominus creavit illas creaturas, unde superius mentionem fecit; non quod tempus illas adducat. Vel, beata gens, Christianorum, cujus Dominus Deus ejus. Dominum enim elegit habere Deum, idolis derelictis. Populus quem elegit Dominus in haereditatem sibi. Ipsi populum Christianum in haereditatem sibi, ut dixit in alio psalmo: Dabo tibi gentes in haereditatem tuam, et possessionem 0917C tuam terminos terrae (Psal. II) ; et alibi: Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV) ; et item: Portio mea Dominus (Psal. CXVIII) . In haereditatem sibi. Repulsis Judaeis, nos sumus in haereditatem asciti.
De coelo respexit Dominus: vidit omnes filios hominum. Ut omnibus misereatur: quia numquam respectus ejus sine misericordia fuit. Vel Dominus de coelo prospexit: hoc est, misertus est nobis. Super filios hominum. Filii hominum: filii Adam. Vel filii hominum, successores apostolorum.
De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui inhabitant terram. Qui finxit sigillatim corda eorum. Ut alii detur sermo scientiae, alii interpretatio sermonum, alii genera linguarum, et reliqua: quae operatur unus atque idem Spiritus. Vel qui finxit 0917D per singulos corda eorum. Quidam hunc locum mendaciter ad illud referunt, quod animam ex anima existiment esse generatam, et in Adam omnium animas contineri; quia id quod Graece dicitur καταμόνας, non unum, sed per multos quemque significet.
Qui finxit sigillatim corda eorum. Qui finxit: id est, fecit. Sigillatim. Per singulos omnes intelligit, et insimul omnes cognoscit. Corda eorum: opera illorum. Qui intelligit omnia opera eorum. Ipse est enim speculator prospiciens de die in diem actus humanos. Qui intelligit omnia opera eorum: hoc est, qualiter donum Dei unaquaeque anima habeat, ipse dispensat.
0918A Non salvabitur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae. Sed per justitiam, et auxilium Dei. Nam et Goliae fortitudinem confudit Deus per manum David pueri sui. Non fit salvus rex per multitudinem virtutis suae. Quare? quia alibi dicit: Dominus est salus (Psal. III) . Nec gigas salvus erit in multitudine fortitudinis suae. Gigas pro sua fortitudine dicitur. Nec ipse salvus esse potest per fortitudinem suam, sicut superius de Golia et David.
Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suae non salvabitur. Nisi Deus fuerit ascensor ejus. Fallax equus ad salutem. Equus, corpus humanum, jumentum est animae, ideo fallax. In abundantia autem virtutis suae, non erit salvus: id est, 0918B nec gigas, nec rex.
Ecce oculi Domini super timentes eum. Oculi Dei, aspectus divinitatis. Super timentes eum, qui eum timent timore sancto. Deus enim sperantes in se inspectione coelesti protegit ac defendit. Et in eis qui sperant in misericordia ejus. Ut eruat a morte animas eorum. Id est, in hoc sperant in misericordia ejus, id est, Dei, ut a morte perpetua eruat animas eorum. Vel a morte, hoc est a diabolo.
Ut eruat a morte animas eorum: Et alat eos in fame. Cum alii verbi Dei penuriam patiuntur: isti ab eo vivificantur.
Anima autem nostra sustinet Dominum. Id est, patiens est in Domino. Quidquid accesserit ei sive bonum, sive malum, sustinet propter Deum, ut ait Paulus: 0918C Omnia mihi placent (I Cor, X) . Vel, alit eos in fame: id est, pascit eos. Unde dixit: Et aluit eos quadraginta annis in deserto (Exod. XVI) . Quia quotiescumque homines habent famem, Deus pascit servos suos: licet de cibo terreno, sed tamen plus est, unde pascit eos de cibo spirituali: id est, de sua doctrina et suo verbo: Anima autem nostra sustinet Dominum: quoniam adjutor et protector noster est. Et in ipso laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus. Scimus enim quod nullus speravit in eum, et confusus abscessit. Quoniam adjutor et protector noster est. Hoc est, quia ipse est et adjutor et defensor Ecclesiae. Et in ipso laetabitur cor nostrum. Id est, anima nostra laetabitur de spe futurae remunerationis, et laetabitur Ecclesia in tribulatione. Et 0918D in nomine sancto ejus speravimus. Nomen Patris Filius est.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos, sicut speravimus in te. Oratio Ecclesiae est: tamen istum versiculum cogitare debet unusquisque antequam legatur, ut fideliter dicat, sicut speravimus in te, ne alibi vacet mens sua. Fiat, Domine, misericordia tua super nos: sicut speravimus in te. Ut qui nos per baptismum abluisti, Spiritus sancti infusione confirmes, sicut in Actibus apostolorum cernimus esse factum (Act. II) . Qui nunc in nobis venire dignetur, ut per ejus lumen effici mereamur haeredes gloriae sempiternae, Amen.