Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XXXIII.
0919A
Psalmus David cum mutavit faciem suam coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Mutatio faciei in verborum mutatione monstratur: quando a Saul se missum esse simulavit. Aut si veram mutationem vultus volumus intelligere, Abimelech sciamus dictum esse pro Achis. Nec in nomine error est, cum ex parte generatus, etiam Abimelech potuerit appellari. Abimelech quippe interpretatur pater meus rex. Quomodo dicit, commutavit vultum suum coram Abimelech? Quia in Regum sic legimus, quod in Geth civitatem ad regem Achis fugit in Philistiim (I Reg. VIII) . Vel quomodo ausus fuit ibidem ambulare, quia inimicus illorum erat, et ipse interfecit antea Goliam principem illorum? Propterea illuc ambulavit, pro hoc quod mulieres dixerunt: Percussit Saul mille, et David decem millia. Et postea intravit diabolus in Saul per invidiam, et dixit: Quid superest ei, nisi 0919B tantum ut regnum habeat? Et pervenit David ad regem Achis. Sed postea Achis misit missos suos ut David ad se ducerent, ut eum interficerent. Et cum invenisset eum ad portam civitatis, cognovit David quod ipsum interficere volebant, necessitate compulsus ad arcem declinavit. Misericordia Dei providente, cecidit Spiritus sanctus super ipsum, et coepit labi, et salivam mittebat super suam barbam. Et cum adduxissent eum ad regem, dixit illis rex: Pro qua causa adduxistis istum hominem arreptivum, et furibundum super me? David pulcher homo erat, et quando eum apprehenderunt, tympanizabat ad portam civitatis, et in manibus suis ferebatur. Et cum eum dimisissent, et fugisset, istum psalmum cantavit: qui totus circa pietatem, totus circa inspectionem divinam, totus circa compescendas sanctorum tribulationes commemoratur. David figuram Christi tenet: Saul figuram diaboli. Abimelech interpretatur, regnum patris mei. Achis interpretatur, quomodo est, vel, ignorantia, vel, niger. 0919C David venit in Geth ad regem Achis, et Dominus venit in regnum Patris sui: hoc est, ad regnum Judaeorum. Mutavit vultum suum coram Abimelech: hoc est, coram regno patris sui. Unde sanctus Paulus dixit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed formam servi accepit: in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem (Philip. XVI) . Vel aliter: Mutavit vultum suum, id est, in sacerdotium. Tunc commutavit, quando Melchisedech obtulit panem et vinum (Gen. XIV) . Immutavit vultum: quia quantum adventus Christi appropinquabat, tantum illae figurae apertae erant: quia antea hostias offerebat, sed postea spiritualiter impletum fuit in novo Testamento secundum ordinem Melchisedech: non dixit secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech. Tympanizabat ad portam civitatis. 0919D Tympanum de corio extenditur. Et Dominus extendit manus suas in cruce. Portas civitatis, initium fidei nostrae intelligitur, quando credimus incarnationem Christi. Per salivam, infirmitatem carnis quam dignatus est suscipere. Illa barba, fortitudo divinitatis. Dimisit eum et abiit. Dimisit Christus Judaeos, et venit in gentibus. Unde dictum est: Quia indignos vos judicastis vitae aeternae: nos ex hoc ibimus ad gentes (Act. XIII) .
Benedicam Dominum in omni tempore, etc. Cum ait: omni tempore et semper, docet nos, nec in adversis succumbere debere, nec in secundis extolli, 0920A sed tam prospera quam contraria aequanimiter ferre: ac beatum ante oculos proponentes, in omnibus quae acciderint, Dei benedicere nomen. Benedicam Dominum in omni tempore. Benedicam, id est, laudabo Dominum. In omni tempore: in prosperis et adversis. Fecit hoc David, et modo Ecclesia. Semper laus ejus in ore meo. In ore et corde, intenta mente Deum semper laudare.
In Domino laudabitur anima mea. Hoc est, vita mea. Cum huic studio anima dedita, aspera mundi aequo animo sustinuerit: ab his qui sunt Domini, collaudatur. Audiant mansueti. Id est, sancti. Et laetentur. Non de terrenis, sed de coelestibus; qui non habent pugnam vitiorum in se, illi qui glebam corporis sui tali testamento coercent. Beati enim mansueti: 0920B quoniam ipsi possidebunt terram.
Magnificate Dominum mecum. Patrem Dominum laudate. Et exaltemus nomen ejus in idipsum. Ac si dicat propheta: Quomodo ego amo, et vos sic facite. Vel, exaltemus nomen ejus in idipsum: Filium cui Pater dedit nomen, quod est super omne nomen.
Inquisivi Dominum. Spiritum sanctum. Et exaudivit me, et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Consumens corruptelam carnis: quae mihi tribulationes peccaminum ingerebat, ne eum attentius deprecarer.
Accedite ad Dominum. Credite in eum. Accedite ad Dominum, non loco, sed fide, et opere. Et illuminamini. Id est, in mente intelligite: quia nisi credideritis, non intelligetis. Et facies vestrae non confundentur. 0920C In judicio quo impii confundentur in condemnationem, in die judicii.
Iste pauper clamavit. Christus Dominus qui pro nobis pauper factus est, ad Patrem in passione clamavit. Vel, iste pauper, id est, David, clamavit, quando dixit: Domine Deus, vanum fac consilium Achitophel (II Reg. XXVI) . Et Ecclesia clamat modo. Et Dominus exaudivit eum, et ex omnibus tribulationibus ejus liberavit eum. Resuscitans illum a mortuis.
Emittit angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Hoc est, angelum magni consilii dedit illis. Haud dubium est, timentes Dominum, ab angelis custodiri: sicut ipse Dominus per Evangelium docet: Amen, amen dico vobis: quia angeli eorum quotidie vident faciem Patris mei, qui est in coelis 0920D (Matth. XVIII) . Vallantur ergo praesidio angelico, qui de cordis puritate timuerint Deum.
Gustate, etc. Gustus per fauces discitur; visus per oculos, quia per oculos videtur. Propheta dicit, Gustavi. Et quomodo gustavi: sic inveni per fidem, per spem, et per opera bona. Beatus vir qui sperat in eum. Quare beatus? Quia illum habet qui omnia habet: hoc est, Deum. Ergo hic dicitur gustus, ut cum quis cognoverit Deum, timeat illum: quia tamquam de gustu ita alibi dixit: Initium sapientiae timor Domini 0921A (Psal. CX) . Cum autem timere coeperit, tunc praecepta custodit, et tunc sciet quia suavis est Dominus: quia ipse est panis vivus qui satietatem dat huic mundo. Beatus vir qui sperat in eum, et non in incerto divitiarum.
Timete Dominum, omnes sancti ejus. Qui firmi statis in promissis ejus, timete, ne accepta securitate decipiamini. Quoniam nihil deest timentibus eum. Quorum Deus est Christus, nihil deest eis, id est, nihil boni deest eis. Quaerite regnum Dei, et justitiam ejus, et caetera apponuntur vobis. Justitia enim Dei omnia praestat.
Divites eguerunt et esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Multi sunt mundi locupletes, et egent gloria Dei, de quibus fuit, et dives 0921B ille, ante cujus januam Lazarus decumbebat: qui sitiens in tormentis, quia non fecerat misericordiam, non meruit accipere guttam. Inquirens autem Lazarus non purpuras, sed coelestia regna, meruit in sinu Abrahae bonis omnibus adimpleri (Luc. XVI) .
Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo vos. Mos est propheticus, ut discipulos filios nuncupet, sicut Paulus: Filioli, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV) . Hos docet, ut primo omnium sapientia: id est, timore Domini imbuantur. Venite, filii, audite me. Vocat Christus Ecclesiam ad se venire, id est, per fidem, sancti filii Dei dicuntur: juxta quod dictum est in Evangelio: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I) . Et Joannes dicit in 0921C Epistola sua: Nunc Filii Dei sumus (I Joan. III) . Timorem Domini docebo vos. Ut illud: Initium sapientiae timor Domini (Eccli. I) . Et alibi dicit: De timore nascitur compunctio salutis. Ad hoc debet unusquisque venire, ut timorem Domini debeat habere.
Quis est homo qui vult vitam. Aeternam utique. Et cupit dies videre bonos. In quibus cum sanctis jucundetur in regno Dei. Vel vox prophetae interrogando, et alius dicit, Ego volo, et ille dicit: Si vis, fac ergo quod sequitur, et videbis vitam, hoc est, habebis vitam aeternam, et dies bonos, hoc est, dies aeternos.
Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Prohibe linguam tuam, id est, a detractione, vel ab amaritudine: quia dictum est: 0921D Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII) . Quia qui custodit linguam suam, custodit animam suam. Et alibi dicit: Custos justitiae, silentium et pax (Isai. XXIII) . Si quis putat se esse religiosum, non refrenans linguam suam, hujus erit vana religio (Jacob. I) . Et labia tua, ne loquantur dolum: ne aliud ore assimiles, aliud corde retineas.
Diverte a malo, et fac bonum. Hoc est, destrue vitia et aedifica virtutes. Nihil prodest, si destruis, et non aedificas. Hoc est, si destruis vitia, et non aedificas virtutes. Ac si dicat: Quis est homo, qui sine his velit vitam? Nullus. Quia in eo nullum bonum fuit, qui nullum malum destruit. Diverte a malo et fac bonum. Mala omnia a diaboli instinctu procedunt, 0922A sicut bona a Dei. Relinque ergo quae instigat diabolus, et operare quae praecipit Christus. Inquire pacem et persequere eam. Secundum Apostolum pacem sequimini et sanctimoniam; sine qua nemo videt regnum Dei (Hebr. XII) . Vel Judaei quaesierunt pacem, id est, Christum ad occidendum, non ad imitandum, quia sequi, imitari dicitur. Inquire pacem et sequere eam, id est, Christum: quia ipse est pax nostra. Vel sequere, imitare. Unde in Evangelio dictum est: Qui vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me (Luc. IX) . Inquire pacem et sequere eam. Non sufficit malum fugere, nisi bonum quoque feceris.
Oculi Domini super justos. Pietatis enim inspectione eos jugiter contemplatur. Et aures ejus in preces 0922B eorum. Quia quae justa sunt postulant. Oculi Domini, id est, aspectus divinitatis, super justos. Et aures ejus ad preces eorum. Quidquid rogant sancti de bono, exaudit illos: quia Deus et audit, et videt nos: propterea nos faciamus voluntatem illius.
Vultus autem Domini super facientes mala. Iste psalmus in persona bonorum et in persona malorum currit. Propter quid vultus Dei super eos qui mala faciunt? Ut disperdat de terra memoriam eorum. Hoc est, de terra viventium, ut ait propheta: Deleantur de libro viventium (Ps. LXXXVI) . Vultum hic furorem intelligimus, qui minando iram, memoriam peccati a terra disperdit, ut radices benignitatis suae (unde eam exciderat) plantet. Quae de auribus, oculis, ac de vultu dicuntur, non ad corporationem 0922C Deitatis, sed ad majestatis potentiam referenda sunt.
Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos, etc. Quia de puritate cordis integra clamaverunt. Vel tres pueri inter flammas clamaverunt, et Dominus exaudivit eos (Dan. III) . Filii Machabaeorum, vel modo unusquisque sanctus; et illos, et modo unumquemque ex omnibus tribulationibus liberat.
Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde. Numquam elongatur ab eis qui propter illum sustinent. Cum ipsis est in tribulatione: non loco, sed auxilio, quia Deus non est localis. Et humiles spiritu salvabit. Ut eis regna coelestia largiatur. Humiles spiritu, id est, mites, ut illud: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI) . Vel illud: Beati enim 0922D pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.
Multae tribulationes justorum. Ergo qui tribulationem non patitur, justus non est. Mors peccatorum pessima est. Justorum tribulatio morte finitur, peccatorum vero supplicia post mortem incipiunt. Vel, multae tribulationes justorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus. Tentantur enim, ut probati manifesti fiant. Sed in tempore erit respectus ipsorum, cum judicaverint nationes, et dominati fuerint populis.
Dominus custodit omnia ossa eorum. Id est, virtutes eorum. Unum ex his non conteretur. De sanctis suis in futuro judicio, quomodo dicit, unum ex his 0923A non conteretur, quia multi habent ossa fracta, sicut legimus de sanctis martyribus? Sed hic ossa, firmamentum, vel virtutes animae intelliguntur. Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Aeternitatem perpetuae vitae dicit, quam per spem fidei gerunt, sive fortitudinem quam in ipso habent Deo custodire: ne in his tribulationibus tepescant, aut conterantur in aliquo.
Mors peccatorum pessima est. Quia et hic initiantur, et in futuro sine fine torquentur. Et qui oderunt justum, delinquent. Christum vel testamentum ejus Judaei oderunt. Oderunt justum, id est, Christum, et sine causa. Delinquent, hoc est, peccabunt. Vel qui odit modo justum, hoc est, unumquemque sanctum, peccat.
0923B Redemit Dominus animas servorum suorum. Redemit nos Christus sanguine suo pretioso, et modo per singulos dies redimit. Vel, redemit Dominus animas servorum suorum, de potestate secundae mortis. Et non derelinquet omnes qui sperant in eum.
Qui in Deo sperant, non derelinquet eos, neque hic neque in futuro: sed cum ipsis est, secundum promissionem suam, usque ad consummationem saeculi. Qui nobis praestare dignetur, ut sit jugiter laus ejus in ore nostro: ejusque doctrina mediocriter utentes, nec extollere prospera, nec incommoda valeant inclinare.