Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XXXIV.
In finem, Psalmus ipsi David. In finem, id est, in Christum, ut illud: Finis legis Christus ad justitiam 0923C omni credenti (Rom. X) . Vel finis, perfectio Christi. Unde et apostoli dixerunt: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV) . Et Dominus: Qui me videt, videt et Patrem meum: quia ego in Patre, et Pater in me est. In hoc est perfectio Christi. David, fortis manu interpretatur, sive desiderabilis. Et Dominus manu fortis, quia tetigit loculum, et surrexit juvenis filius viduae. Vel fortis, per quem facta sunt omnia. Desiderabilis, quia intantum desiderant sancti videre Christum, ut etiam corpora sua pro ipso tradant in martyrium. Vel passionis Dominicae psalmus continet sacramentum. In quo notandum est, quod ea quae in humilitate, fletu ac lamentatione dicuntur, non divinitati, sed assumptae carni conveniunt. Orat ergo Dominum Patrem, dicens:
Judica, Domine, nocentes me: expugna impugnantes 0923D me. Judaeos et principes sacerdotum, qui in carne positum Dominum saepe impugnantes, nocere voluerunt. Judica, Domine, nocentes me. Vox Christi in passione, et vox Ecclesiae in tribulatione. Judica: hoc est, judicio discretionis. Vel judica, id est, discerne inter me et Judaeos: inter Ecclesiam et persecutores. Expugna impugnantes me. Ac si dicat: Tu fac vindictam pro me: sicut dicitur per sanctum Paulum: Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. XII) . Et item, Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII) ?
Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. In armis, coelestia adjutoria: in scuto divinam protectionem designat, quam secundum infirmitatem 0924A carnis sibi postulat ministrari. Sed et nos spiritualibus defendit armis ac munit, secundum Apostolum: Induite vos arma Dei (Ephes. VI) . Arma Domini protectio divinitatis. Quid fortius, quid pulchrius quam Christum armatum stare pro suis sanctis? sicut sanctus Stephanus vidit, quando dixit: Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei Patris (Act. VII) . Stare, pugnantis vel adversantis est. Tu non potes mutare tua arma: Dominus accedens de armis facit scutum. Et nos debemus arma accipere, ut possimus resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
Effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me. Ut effusus irae tuae gladius super eos decidat, eosque concludat: ne ad nocendum valeant 0924B evagari. Per frameam intelligitur anima Dominica: per quam facit Deus Pater justam vindictam. Vel framea intelligitur anima uniuscujusque sancti: quia Deus per animas sanctas facit vindictam: sicut per Petrum fecit de Anania et Saphira (Act. V) , et per Eliam de quinquagenariis viris (IV Reg. I) . Domine, dic animae meae: Salus tua ego sum. Vox Ecclesiae. Dic animae meae, ut te intelligat, quod tu es Deus meus: tu es salus animae meae. Dic animae meae, Salus tua ego sum. A me erit, inquit, post mortem vivificanda.
Confundantur et revereantur quaerentes animam meam, ut auferant eam. Cum me resuscitaveris, tunc hi confundantur. Avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala. Non ut proficiant in ante, sed 0924C retrorsum convertantur, ut pereant, id est, daemones, Judaei, vel persecutores Ecclesiae, avertantur in futuro judicio. Confundantur et revereantur gentiles de idolis: confundantur de infidelitate ad fidem Christi. Unde Paulus dicit: Qualem ergo fructum habuistis tunc in his, in quibus nunc erubescitis (Rom. VI) ? Vel, revertantur retrorsum, id est, illi qui malum cursum habuerunt: sicut Dominus ait ad Petrum: Vade post me, Satana (Matth. XVI) .
Fiant tamquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini persequens eos. Id est, angelo persequente, disperdantur, ut nihil prorsus ex his vel exiguum relinquatur. Pulvis, leves et infructuosi homines dicti sunt: quia sicut pulvis ante ventum, sic peccatores ante sententiam divinam in die judicii. 0924D Et angelus Domini persequens eos. Angelus Domini, id est, spiritus malus. Si malus, cur Domini? Si Domini, cur malus? Domini: quia Dominus illum creavit, et Dominus illum habet in potestate. Malignus, non natura, sed sua adinventione. Diabolus habet voluntatem nocendi, sed non habet potestatem faciendi, ut ait propheta: Immissiones per angelos malos (Psalm. LXXVII) ; id est, tantam habet potestatem, quantum Dominus ei permittit.
Fiant viae illorum tenebrae et lubricum. Tenebrae, ignorantiae. Lubricum, id est, luxuria. Quia qui istis mente est deditus, diabolus illum persequitur. Vel aliter: Non cognoscant veritatis lumen, nec firma statione consistant, sed lubrici fiant gressus eorum, 0925A qui in hac passione grassantur, atque ab angelo claritatis Dominicae affligantur.
Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui. Bene, sui, quia quem putabant Domini interitum, eorum effectus est laqueus. Quoniam gratis absconderunt mihi interitum. Gratis, id est, sine causa, tam Judaei Christum, quam persecutores Ecclesiam. Ipsi semetipsos laqueaverunt in vindictam. Supervacue exprobraverunt animam meam. Nihil enim utile habuit exprobratio eorum.
Veniat illis laqueus quem ignorant. Exscidium illud minatur, quod temporibus Vespasiani super eos advenit. Vel unusquisque peccator funiculis vitiorum suorum constringitur in die judicii. Et captio quam abscondit apprehendat eos: in laqueum cadant in ipso. 0925B In mortem utique repentinam, quam occulte ipsi Domino nostro moliebantur, ut illud: Foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam (Ps. LVI) . Et item dicit: Foveam quam fratri tuo paraveras, in eam cades (Prov. XXVI) .
Anima autem mea exsultabit in Domino. Et Christus in Patre, et Ecclesia in Christo. Delectabitur super salutari ejus. Cum ab eo resuscitatus fuerit. Vel, delectabitur, hoc est, laetabitur super salutari ejus. Salutaris noster Christus est, quia in ipso delectatur Ecclesia: ut ait Salomon: Quae est ista quae ascendit dealbata, et innixa super fratruelem suum (Cant. III) ?
Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? In ossibus, aeternitas, sive fortitudo intelligitur, 0925C quod ad apostolos refertur: ut quibus visa fuerint primum verba resurrectionis quasi deliramenta, nunc collaudent et dicant: Quis similis tibi? hoc est, quis ut tu potuit de morte revocare? Vel ossa, fortiores sancti, vel virtutes sanctorum. Quis similis tibi? Ac si dicat, Nemo. Alio loco dicit: Deus, quis similis tibi (Psal. LXX) ? id est, nullus.
Eripiens inopem de manu fortiorum ejus. Inops Christus pro nobis, ut illius inopia nos divites faceret. De manu fortiorum: id est, de manu Judaeorum liberavit eum Deus Pater. Inops Christus, ex persona membrorum suorum loquitur. Egenum et pauperem a diripientibus eum. A potestatibus tenebrarum. Quorum maxima virtus est, ut possint diripere pauperes tuos.
0925D Exsurgentes testes iniqui, quae ignorabant interrogabant me. Evangelium falsos testes dicit: Propheta, iniquos. Et falsi quos Evangelium vocat, interrogantur; de quibus vero propheta loquitur, interrogant. Unde intelligendum est quod principes sacerdotum sunt iniqui testes, qui interrogaverunt quae nesciebant, dicentes: Adjuramus te per Deum, ut dicas nobis si tu es Filius Dei (Mat. XXVI) . Dicente autem illo, Ego sum, sciderunt vestimenta sua, et quasi in testimonium clamaverunt: Ipsi audistis blasphemiam; quid adhuc quaerimus testes? Falsum enim erat testimonium, ut dicerent eum blasphemasse, qui dixerat veritatem.
Et retribuebant mihi mala pro bonis: sterilitatem 0926A animae meae. Exhibente me vitam, condemnaverunt me morti, et fecunditatem bonorum coelestium promittenti, vitae penuriam intulerunt. Sic fecerunt Judaei Christo: pro bonis mala reddiderunt. Sterilitatem animae meae; id est, quomodo illorum animae steriles erant de bono, et plenae de peccato: sic voluerunt ut anima Christi fuisset.
Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio. Haec sunt arma sanctorum. Totus autem psalmus ex persona Christi est, et per Christum ad omnes sanctos referri potest. Induebar cilicio. Et humiliabam in jejunio animam meam. Legimus illius jejunium, non legimus cilicium. Sed per cilicium peccatores, quia vestitus poenitentiae est. Induebar cilicio. Ac si dicat: Induit se divinitas carne, et de peccato damnavit 0926B peccatum. Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur. Induit enim Dominus asperitatem passionis, et luctum de duritia populi non credentis: celebravit jejunium usque ad vesperam, cum in vespera mundi oblatus est, pro mundi salute. Conversa est oratio ejus in sinum Patris, cum in nihilo est frustratus a Patre, et Pater non quasi minori praestitit, sed ut assumptum hominem declararet. Christus non carnaliter, sed spiritualiter jejunavit. Esuriens venit ad arborem fici: sitiens venit ad fontem. Esuriebat salutem humani generis: sitiebat fidem Ecclesiae. Esuriebat in passione, quando omnes, maxime apostoli, negaverunt, nisi tantum latro in cruce confessus est. Et 0926C oratio mea in sinu meo convertetur. Hoc est, in secreto Dei Patris agebat. Et sancti orant in secreto: id est, in corde, ubi Deus videtur ut in Evangelio: Cum oras, intra in cubiculum tuum, et ora Patrem tuum in abscondito (Matt. VI) . Et Anna orabat in templo (I Reg. I) .
Quasi proximum, quasi fratrem nostrum. Si ex persona David psalmum accipimus, proximum accipimus Saulem. Si ex Christi, Judam proditorem proximum vocat. Vel proximus, et frater Christus Judaeis: quia de ipsis humanitatem attraxit. Ita complacebam. Id est, Deo Patri: frater ac proximus erat propter generationem corpoream. Quasi lugens, et contristatus, sic humiliabar. Lugebat enim, cum, confortante angelo, guttae sudoris ejus tamquam sanguis 0926D defluebant ad terram. Et contristatus est cum diceret: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI) . Tamquam lugens et contristatus. Lugebat Christus pro parte nostra, ut illud: Videns, inquit, civitatem, flevit super eam (Luc. XIX) . Ita humiliabar: quia Christus humiliatus est in passione. Vel, sic complacebam: quia complacebat Patri per fidem et spem.
Et adversum me laetati sunt. Laetati sunt Judaei, quando Christum apprehenderunt, ut eum crucifigerent. Et convenerunt in unum. Ad hoc convenerunt, ut Christum crucifigerent, non ut crederent. Vel adversus me congregati sunt, et convenerunt, cum traditionis meae promissionem haberent. Congregata 0927A sunt in me flagella. Flagellaverunt Christum, sicut dixit: Cum gladiis et fustibus ad me venistis (Matth. XXVI) . Et Pilatus dixit: Dimittam eum emendatum: id est, flagellatum dimittam. Et non cognovi. Quid non cognoverit, quaeritur. Quidam putant dolorem vulnerum quae patiebatur in cruce. Sed melius ad peccata refertur, quod non habuerit conscientiam peccatorum, quare crucifixus sit. Et ignoravi, non quod ignoret Christus aliquid: sed ignoravi, quia propter quod istud mihi accidit, non commisi. Vel ignoraverunt, quod Deus sub carnis velamento lateret.
Dissipati sunt. A vinculo charitatis. Nec compuncti. Ut agerent poenitentiam. Tentaverunt me. Multis modis tentaverunt Judaei Christum, sicut dixit unus 0927B ex ipsis: Magister, quod est primum mandatum (Matth. XXII) ? Subsannaverunt me subsannatione. Deludentes atque dicentes: Ave, rex Judaeorum (Joan. XIX) . Frenduerunt super me dentibus suis. Clamantes, Crucifige eum. Per motus corporis, ostenditur motus animae. Per dentes intelligitur malitia: quia per malitiam ipsum crucifixerunt, et in hunc dentibus striderunt.
Domine, quando respicies. Propheta ex persona Ecclesiae dicit. Ac si dicat: Respice malorum iniquitatem, et meam justitiam ab ipsis discerne. Et restitues animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam. Leones ipsos persecutores dicit, qui animam ejus deglutire ore nitebantur: sed ejus resurrectione confusi sunt. Ecce conversa est oratio 0927C ejus in sinum ejus, cum unica, id est, ipsa anima integra corpori restituta est. Et quis, inquis, eam restituit? Ipse cum paterna voluntate, qui dixit: Potestatem habeo tollendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X) . Et a leonibus unicam meam. Leo ipse populus Judaicus, propter fortitudinem malitiae suae. Unicam meam: quia unica fuit anima Christi sine peccato, secundum prophetam: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Isai. LIII) .
Confitebor tibi, Domine, in Ecclesia magna. Id est, in toto mundo diffusa. In populo gravi laudabo te. Id est, in populo Christiano, ibi te laudabo. Gravis dicitur. Quia non est levis ad peccandum: Non levi, quem ventus ut pulverem a facie terrae projiciet: 0927D sed in gravi, et supra petram fundato, firmiterque praecepta custodiente. Hinc iterum recordatur passionis suae, quo potius eis judicium mortis annuntiet dicens:
Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique. Judaei Christo, et persecutores Ecclesiae. Qui oderunt me gratis, et annuunt oculis. Haec dicit ut non sit iterata passio: quia nec redemptio veniet iterata. Et annuerunt oculis: quia nihil boni in opere ostenderunt.
Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur. Et est illud: Magister, licet tributum dari Caesari, an non (Matth. XXII) ? Vel quando dixerunt: Magister, scimus quia verax es, et in veritate viam Dei doces 0928A (Ibid.) Sed haec pacifica plena erant dolo et ira. Et in iracundia dolos cogitabant. Sic loquebantur, sed cogitabant, ut apprehenderent eum, et ligarent eum: sicut postea fecerunt. In ira hoc fecerunt, sicut Jacobus ait: Ira viri justitiam Dei non operatur (Jacob. I) . Et sicut alibi dicit: Irascimini et nolite peccare (Psal. IV) . Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV) .
Dilataverunt super me os suum. Dilataverunt, quando accusaverunt in blasphemiis. Et, dilataverunt super me os suum: quia non solum peccaverunt in me: sed etiam insultaverunt, dicentes: Si Filius Dei est, descendat de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII) . Dixerunt: Euge, euge. Sicut dicit in Evangelio: Euge, serve bone, et fidelis (Luc. XIX) . Vel vox Judaeorum 0928B est: ac si dicat: Bene, bene videmus quod exspectavimus, illae virtutes quas faciebas, quod nihil erant. Vel dixerunt, bene: sed dolose. Viderunt oculi nostri. Quia non accipis personam hominis, nec est tibi cura de aliquo.
Vidisti, Domine. Pater, illusiones eorum. Ac si dicat: Vidisti illos ad judicandum. Ne sileas, Domine. Ne taceas. Tacet modo, et non tacet: id est, non tacet mandatum, tacet judicium. Te in testimonium advoco, cum judicavero mundum. Ne discedas a me. Quia Pater a Filio non discessit in passione. Sed tuae adhaeream dexterae, donec digna ultione puniantur.
Exsurge, Domine, exsurge. Hoc est, in adjutorium. Intende judicium meum. Id est, discerne inter me et 0928C Judaeos. Intende judicium meum, quia par est poena, et dispar est culpa. Id est, quando cum illis latronibus pendebat, quia ipse innocens pendebat. Exsurge, et intende judicium meum, qualiter judicantes condemnaverunt me morti. Deus meus, et Dominus meus in causa mea. Vox humanitatis ad divinitatem, pro parte carnis loquitur. Judica me secundum magnam misericordiam tuam. Unde dixit, intende judicium meum, id est, fac discretionem inter me et illos.
Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus. Judicavi ego adulteram, ut non condemnaretur; judicaverunt et isti me innocentem, dignum morte, ideo unusquisque secundum opus proprium judicium mereatur. Non supergaudeant mihi inimici mei, ne dicant in cordibus suis, Euge, euge animae nostrae; 0928D nec dicant, Devorabimus eum. Non patefiat ultra os eorum ad me devorandum, ne dicant, devorabimus eum. Devorat homo quod in os mittit. Sed in hoc dicit devorare, quia peccatores volunt illos sanctos devorare: id est, ut unum corpus efficiantur.
Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis. Id est, daemones, Judaei, haeretici, et persecutores: qui gratulantur malis meis, hoc est, non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Induantur confusione et reverentia qui maligna loquuntur adversum me. Isti supradicti confusione aeterna. Unde dicit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matt. XXV) . Ut qui me quasi hominem 0929A judicaverunt, ut Deum videant judicantem. Hinc propheta ad Patrem loquitur.
Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam. Christum exspectantes, qui est justitia Patris. Vel, exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam: id est, sancti qui volunt justitiam Dei implere, ipsi exsultent et laetentur in remuneratione vitae aeternae. Et dicant, semper magnificetur Dominus: qui volunt pacem servi ejus. Ipse Dominus est pax nostra: juxta Apostolum (Ephes. II) . Servi ejus: id est, Christi: qui est servus Dei Patris. Unde dicit: Magnum est tibi vocari servum meum (Isai. XLIX) : pro parte carnis.
Sed et lingua mea meditabitur justitiam tuam. Lingua mea, sancti sunt, qui meditantur mandata Christi. 0929B Tota die, laudem tuam. Tota die, toto tempore laudare Deum. Sed et lingua mea meditabitur justitiam tuam: quia pro vita populi mortuus, non es in tartaro derelictus. Tota die laudem tuam: quia devicta triumphans morte, in coelis es susceptus a Patre: cum quo tibi et Spiritu sancto est honor et gloria. Amen.