Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XXXV.
In finem, puero Domini Psalmus David. Iste psalmus personam peccatoris designat, superbiam notat, fontem aeterni luminis monstrat.
Dixit injustus, ut delinquat sibi. Id est, sibimetipsi, injustus, hoc est, diabolus cum suis satellitibus. Id est, populis Judaeorum: vel reliquis suis membris sibi deliquit. Nec alius quispiam per injustitiam sic loquitur ut peccet: sicut ille qui dixit: 0929C Ponam solium meum super sidera, et ero similis Altissimo (Isai. XIV) . Semper enim iniquitas proprio se confodit jaculo; juxta illud: Fili, si malus evaseris, solus hauries mala (Prov. XII) . Vel aliter: Dixit iniquus ut delinqueret sibi: id est, decrevit se peccare debere. Non est timor Dei ante oculos ejus. Si enim timorem Dei ante oculos haberet, numquam exsecrabilia et abominanda committeret. Non est timor Dei ante oculos ejus. Id est, ante populum Judaicum: quia si timorem Domini habuissent ante oculos cordis, numquam tanta mala fecissent.
Quoniam dolose egit in conspectu ejus. Diabolus, et Judaei ante conspectum Dei. Vel, dolose egit in conspectu ejus, iniquae concupiscentiae flammam stimulatus. Ut inveniatur iniquitas ejus et odium. Dum 0929D concupisceret contra justitiam iniquitatem, dum auferre non potest, odium possedit. Sed et ad Judam proditorem haec pertinere sequentia docent.
Verba oris ejus iniquitas et dolus. Dixit autem: Ave, Rabbi, et osculo magistrum tradidit inimicis. Ecce verba oris, plena dolo atque iniquitate. Verba oris ejus iniquitas, et dolus, et in diabolo, et in populo Judaeorum. Noluit intelligere ut bene ageret. Id est, diabolus et sui satellites: quia aliud est non posse, aliud est nolle. Et Judas videbat quotidie cum apostolis Christum multa mirabilia operantem, sed non intelligebat. In malivolam enim animam non ingreditur sapientia.
Iniquitatem meditatus est in cubili suo. In cordis 0930A secreto, in quo compungi debuit, iniquitatem meditatus est, unde jam superius mentionem fecimus. In cubili, id est, in corde eorum. Astitit omni viae non bonae. Quia ibi astitit, ideo ad nullum justitiae fructum potuit pervenire. Malitiam autem non odivit. Sed dilexit: quia non solum non oderunt, sed amplexati sunt.
Domine, in coelo misericordia tua. Id est, in sanctis angelis, qui ibidem firmati fuerunt, et non ceciderunt. Vel, in coelo misericordia tua, id est, in sancta Ecclesia, Domine, in coelo misericordia tua. Christus Dominus, qui humanos miseratus labores descendit de coelo, ut colligaret vulnera nostra. Et veritas tua usque ad nubes. Veritas, Christus est, ut illud: Ego sum via, et veritas (Joan. XIV) . Nubes, sancti praedicatores. 0930B Unde dicitur: Mandabo nubibus meis, ut non pluant imbrem super eam (Isai. I) . Quia sicut nubes pluviam portant: et irrigant terram: sic et sancti praedicatores pluviam, id est, doctrinam Evangelii portant, et irrigant corda arentia. Et veritas tua usque ad nubes. Qui spiritualiter Scripturas nolunt intelligere: quaerendum est ab eis, quomodo veritas Dei sit usque ad nubes.
Justitia tua sicut montes Dei. Mons Dei sapientia: mons Dei judicium: mons Dei sanctificatio est. Sunt et hujuscemodi montes plurimi, in quibus reconduntur arcana Dei: quae difficile humanitas potest investigare: juxta Apostolum: Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI) ! Vel aliter: Justitia tua sicut montes Dei. Justitia 0930C tua, mandata tua. Montes Dei, sancti majoris meriti: sicut sanctus Joannes, vel caeteri apostoli. Montes prius a sole illuminantur, et postea valles. Sed montes, id est, sancti non a semetipsis, nisi a sole, id est, a Christo. Unde dixit: Orietur vobis sol justitiae (Malach. IV) . Et judicia tua velut abyssus multa. Abyssus multa, judicia Dei occulta: quia unum reprobat, et alium assumit, sicut dixit: Jacob dilexi, Esau odio habui (Malach. I) . Vel judicia sunt, quibus vel justis beatitudo, vel impiis poena infertur. Quae ideo abysso comparantur, quia in novi veterisque Testamenti profunditatibus contemplantur.
Homines, et jumenta salvos facies, Domine. Rationabiles irrationabilesque personas juxta illud Apostoli: Sapientibus, et insipientibus debitor sum 0930D (Rom. I) . Quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Ab initio quidem proflua fuit misericordia tua; sed tunc multiplicata est, cum nos cruore proprio redemisti.
Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. Non progenies viperarum, sed illi qui ad imaginem Dei mente perfecti sunt, sperant sub crucis tuae defensione muniri. Vel, Filii hominum, id est, filii Christi: quia ipse hominis Filius est, et sancti filii hominum. In protectione alarum tuarum, vel, in tegmine. Duae alae, duo Testamenta, quia inde teguntur sancti a Christo. Et inebriabuntur. Id est, ipsi filii: inebriabuntur quidem ab ubertate domus tuae, a pinguedine gratiae Spiritus sancti. Domus 0931A tuae, sanctae Ecclesiae. Vel, inebriabuntur, ut, oblitis flagitiis, virtutibus copulentur. Ab ubertate domus tuae. Ab intellectu dogmatum Ecclesiasticorum. Et torrente voluptatis tuae potabis eos. Torrens voluptatis Dei, Spiritus sanctus est: qui irrigat omnem animam spiritualibus fluentis, ut fructum exhibeat sanctitatis.
Quoniam apud te, Domine, est fons vitae. Et tu es, et apud te est origo omnium bonorum, et tu praestas baptismum: per quod ablutis facinoribus, viam largiaris aeternam. Vel fons vitae: quia doctrina Dei, animae vita est. In lumine tuo videbimus lumen. Lumen Patris Christus est. In Christo Patris lumine, lumen Spiritum sanctum videbimus. Lumen tuum Pater est: cujus voluntatem faciens, venisti illuminare 0931B occulta tenebrarum, ut in te, qui es lux mundi, mereremur illud lumen cernere in gratia mentis purae: Sic enim ait ad Philippum: Qui videt me, videt et Patrem meum (Joan. XIV) . In lumine ejus, id est, in Christo, videbimus lumen: id est Spiritum sanctum, qui super apostolos in specie ignis illuminantis apparuit (Act. II) . Et in lumine tuo videbimus lumen, id est, a Christo illuminabimur, ut ait in Evangelio: Erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. VIII) .
Praetende misericordiam tuam scientibus te. Qui te venturum in mundum noverunt. De quibus postmodum in Evangelio dicis: Multi justi et prophetae cupierunt videre quae videtis, et non viderunt (Matt. XI) . Non superbis, et subdolis, sed mundis corde. 0931C Vel ostende misericordiam tuam scientibus te, id est, qui te sciunt, et te intelligunt, ipsis ostende misericordiam tuam, Domine. Et justitiam tuam his qui recto sunt corde: Justitiam tuam, mandata tua. Qui recto sunt corde, id est, qui non habent duplicitatem cordis.
Non veniat mihi pes superbiae. Ne elatus vanitate, incidam in laqueum diaboli, et evadere non possim: Et manus peccatorum non moveat me: id est, opera malorum me non moveat de bono in malum. Non me moveat, ut a te divellar.
Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem. In hac superbia atque vanitate contra quam stare debuerant, ceciderunt. Expulsi sunt. A regno Dei. Nec potuerunt stare. Expulsi sunt daemones de coelo: 0931D nec potuerunt stare. Coelum eos non potuit tenere: quia in pedes superbiae jam corruerant. Nos vero oremus Dominum, ut nobis nominis sui timorem insinuet, misericordiam de coelo solite largiatur: superbiam a nobis bonis suis inimicam auferat, atque omnem dolum avertat: nosque sacrosancti luminis sui cognitione illuminatos, regno suo dignos efficiat. Amen.