Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XXXVI.
Psalmus David. Trigesimus sextus psalmus personam justi glorificat, injusti notat: mores instruit, bonitatem Dei docet, pravitatem evellit.
Noli aemulari in malignantibus. Multas habet aemulatio interpretationes, quae loco suo debent vel intelligi, 0932A vel exponi: Nam hic dicit, Noli particeps esse malignis: neque ad zelum, neque ad invidiam, quia zelus ira est, secundum illud quod per prophetam Dominus ait: In indignatione magna zelatus sum Sion (Zach. VIII) . Invidia autem livor est: juxta illud: Occidi adolescentulum in livore meo (Gen. IV) . Neque zelaveris facientes iniquitatem. Non imiteris eos qui per iniquas fraudes divitias congregant, honoremque requirunt: sed Deum attendens, bonitatem apostolicam quaere.
Quoniam tamquam fenum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident. Recte haec carnalis gloria, et mundata potentia, feno (juxta Isaiam) comparantur. Omnis, inquit, caro fenum, et omnis gloria ejus sicut flos feni (Isai. XL) . Aruit 0932B enim fenum, et flos ejus decidit. Huic sententiae addidit Jacobus apostolus: Ita et dives in itineribus suis marcescet (Jacob. I) . Simili ratione et de oleribus sentiendum est: quia non omnia olera infirmis sunt opportuna.
Spera in Domino et fac bonitatem. Tamquam aegro tibi loquitur sermo divinus: ut inter reliquas gratias quae sunt fructus spiritus, exhibeas bonitatem. Spera in Domino: spem habeas semper in Domino. Et fac bonitatem: hoc est, adimple mandata. Inhabita terram, sanctam Ecclesiam: vel corpus tuum. Tu dominare carni: non caro tibi. Et pasceris in divitiis ejus. In sacris voluminibus. Si haec terra fructum exhibeat sanctitatis, tunc et tu jucundaberis in divitiis Dei.
0932C Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Cor semper sapientiam petit. Ergo si, admissis his jucunditatibus, in Domino delecteris, dabit tibi thesauros sapientiae suae, vel quidquid petieris per fidem. Unde dixit: Quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quam petierint a Patre meo, fiet eis (Matt. XV) .
Revela Domino viam tuam. Quomodo dicit, revela? numquid aliquid nescit Deus? Non, sed tu quod habes in corde, patefacere debes Deo in sermone per confessionem tuam. Confitere ei actiones tuas; et spera in eum semper, et ipse tibi dimittet peccata tua. Et spera in eum. Quod possit remittere delinquenti. Et ipse faciet. Et quid, inquis, faciet?
Et educet quasi lumen justitiam tuam. Ad claritatem 0932D qua eum credidisti. Justitiam tuam: id est, in claritate opera tua. Et judicium tuum. Quo ea quae bona sunt elegisti. Tamquam meridiem. In pleno splendore gratiae suae, quem revelat coram angelis suis. Vel meridies, opera sanctorum intelliguntur.
Subditus esto Domino. Non peccato, sed humilis esto coram Domino. Et ora eum. Pro delictis praesentibus et antiquis. Unde Paulus dixit: Primo omnium fieri orationes, obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones: pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt (I Tim. II) .
Noli aemulari in eo. Ne invidus ei sis, sicut superius: Et judicium tuum tamquam meridies. Tunc enim justi fulgebunt sicut sol in regno patris eorum, et 0933A erunt clara omnia quae nunc abscondita sunt. Vel, noli aemulari in eo, qui prospere agit in via sua. Non te terreat impii felicitas brevis. Quiesce ab ira, et derelinque furorem. Noli aemulari ut malefacias. Depone iram, ne iniqua patiens, vicem reddere compellaris.
Qui prosperatur in via sua. Qui feliciter agit in hoc saeculo. In homine faciente injustitiam. Ipse enim se peccando praecipitat, ne cum illo esse desideres qui iniquitatem facit.
Desine ab ira. Quae Dei justitiam non operatur (Jacob. I) . Derelinque furorem. Qui secundum Salomonem etiam sapientes perdit (Prov. XIX) . Vel desine, cessa ab ira animi, et furore corporis. Noli aemulari ut maligneris. Ne alios provocando ad nequitiam, ipse 0933B nequam efficiaris.
Quoniam qui malignantur exterminabuntur. Quia non habent radicem pietatis. Vel exterminabuntur de terra viventium. Sustinentes autem Dominum, ipsi haereditabunt terram. Id est, terram repromissionis, quae fluit mel et lac.
Adhuc pusillum, et non erit peccator. Modice exspecta, et non erit peccator, qui tolletur hinc: quia divina opprimetur ultione. Et quaeres locum ejus, et non invenies. In futurum non erit: neque locum quietis accipiet, et quaeres locum ejus, et non invenies. Si locus diaboli peccatum est, erit tempus quando peccatum non erit. Hoc autem tunc erit, cum exsultaverimus in multitudine pacis.
Mansueti autem haereditabunt terram. Quos nullus 0933C turbo furoris exagitat; neque concupiscentiae ignis inflammat. Haereditabunt terram illam viventium: quia mites et humiles possidebunt terram: hoc est, vitam aeternam. Et delectabuntur in multitudine pacis. Delectabuntur: Id est, laetabuntur in multitudine pacis: id est, in Christo: cum in regno Christi conjuncti fuerint, qui est pax nostra.
Observabit peccator justum. Ut invento loco noceat ei: quia per illa opera sanctorum ipsi cruciantur, et torquentur in ista praesenti vita: id est, in mente intus malitia et invidia, quam habent. Et stridebit super eum dentibus suis. Nequitiae et malitiae dentibus, quibus eum nititur devorare. Per motum corporis, ut diximus, ostendit motum animae.
Dominus autem irridebit eum: quia prospicit quod 0933D venient dies ejus. Dies ultionis irae Dei. Numquid Dominus aliquem irridet? Non, sed quia digni sunt ipsi ut irrideantur in vindicta. Quoniam prospicit quod veniant dies ejus: hoc est, Dominus scit quando veniet perditio ejus.
Gladium evaginaverunt peccatores, etc. Gladius, sive sagittae peccatorum, verba seductionis sunt. Arcus vero vel vagina, mens est eorum de quibus proferuntur. Vel, gladium evaginaverunt peccatores, id est, gladium persecutorum in persecutione. Intenderunt arcum: id est, tendicula ipsorum contra sanctos. Ut decipiant pauperem, et inopem. Non divitem mundi, sed pauperem Christi. Ut trucident rectos corde. Ut eos qui bene credunt, seducendo interimant. Quia 0934A tunc animae sanguis funditur, cum quis blande seducitur, et cadit in peccatum. Sed haec ad haereticos referenda sunt, contra quos debemus fortes stare: ut eis quod propheta adjecit, adveniat.
Gladius eorum intret in corda ipsorum, etc. Unusquisque enim qui contra Deum loquitur: aut cujus mens in stulta arrogantiae vanitate superfluit: nec Scripturis spiritualiter intendens, vitiosa eas interpretatione corrumpit: ipse se proprio interimit pugione. Et sicut ad apostolos pax eorum, si indigna sit domus, revertitur (Matt. X) : ita et in corda istorum gladius, si contra insontem evaginetur, infigitur. Vel, gladius eorum intret in corda ipsorum: hoc est, vindicta in animas ipsorum. Et arcus eorum confringatur, tendicula ipsorum.
0934B Melius est modicum justo super divitias peccatorum multas. Metuit enim illud quod Dominus ait in Evangelio: Quid prodest homini, si mundum universum lucretur: animae autem suae detrimentum patiatur (Matt. XVI) ? Modicum autem quod dixit, fides est. Quae quamquam grano sinapis comparetur, magnam tamen habet virtutem. Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas. Quamvis parva sint, meliora sunt: quia dixit Salomon: Melior est exigua portio cum requie, quam plena manus cum iniquitate (Eccles. IV) .
Quoniam brachia peccatorum conterentur: Brachia, id est, fortitudo illorum conteretur in vindicta, ne innocentibus noceant. Confirmat autem justos Dominus. In fide conversantium infirma corroborat.
0934C Novit Dominus vias immaculatorum. Id est, conversationem illorum. Novit Dominus qui sunt ejus: immundos autem et eos qui eum ignorant, nescit. Omnis enim ignorans ignorabitur. Et haereditas eorum in aeternum erit. In Christo, qui est perpetuus et aeternus. Vel in aeternum erit: hoc est, in vita aeterna.
Non confundentur in tempore malo. etc. Tempus malum, judicii tempus ostendit: in quo cum justi non patiantur famem, de peccatoribus dicitur: Vae vobis qui saturati estis, quoniam esurietis (Luc. VI) , Non confundentur in tempore malo. In tempore discussionis, quod impiis malum erit. Et in diebus famis saturabuntur, et si desinant esse ministratores verbi Dei, et hi in Christo, qui panis est vivus, reficientur. 0934D Vel, in diebus famis saturabuntur: hoc est, quando illi peccatores erunt vacui, tunc sancti saturabuntur de gratia Dei. Quia peccatores peribunt. Quia non custodiunt mandata Dei, si non emendaverint.
Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint. In potestate terrena. Et exaltati. In vana gloria. Deficientes quemadmodum fumus deficient. Adveniente autem morte, omnis gloria eorum tamquam fumus aut nebula tabescet; quia cito omnia transeunt.
Mutabitur peccator, et non retribuet. Quia non restituet pecuniam Domini cum usuris. Mutuum accepit a Domino: id est, quinque sensus corporis, vel divitias, et non gratias agit Deo. Justus autem miseratur 0935A et commodat. Id est, et in se facit misericordiam, et in aliis: hoc est, discernit ipsos quinque sensus corporis. Vel, justus miseretur et commodat. Accepit verbum, et spiritualibus spiritualia subministrat: ut non solum se, sed alios lucrifaciat. In hoc vero versiculo, etiam miseratio pauperum intelligenda est.
Quia benedicentes ei haereditabunt terram. In qua bona Dei reposita sunt. Qui semper Deum laudant, et ipsi possidebunt terram: id est, et istam terram solent possidere, et postea terram viventium possidebunt. Maledicentes autem ei disperibunt. Promittente Domino: Inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te (Exod. XXIII) .
Apud Dominum gressus hominis dirigentur. Quibus 0935B ad eum transire conatur. Sic et Rebecca abiit interrogare non de loco ad locum, sed de vita ad vitam (Gen. XXIV) ; et Moyses, solutis vinculis pedum, transivit videre rubum (Exod. III) . Et tu si apponas animum ut transeas a morte ad vitam, non pedum gressibus, sed animi virtute, diriguntur a Domino gressus tui. Ad Dominum gressus hominum dirigentur, sensus uniuscujusque: ut ait Salomon: Hominis est praeparare viam suam, sed Dominus diriget gressus suos (Prov. XVI) . Et viam ejus volet. Ut ad se veniat, qui est via, veritas et vita. Vel mandata ejus desiderat.
Cum ceciderit non collidetur. Quare? Quia Dominus firmat manum ejus. Id est, opera ejus. Cum ceciderit, propter infirmitatem carnis: quia septies 0935C cadit justus, et resurgit: non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. Agenti poenitentiam, statim miseretur. Sic et David et Petrus cognitum lacrymis purgaverunt delictum, et a Domino confirmati sunt.
Junior fui, et senui, et non vidi justum derelictum. Nolite, inquit Apostolus, pueri effici sensibus vestris, sed malitia parvuli estote (II Cor. XIV) . Ergo iste ab initio aetatis suae parvulus in malitia, sed senex in virtute divina: intellexit, numquam posse justum a Domino derelinqui, nec semen ejus quaerens panem doctrinae coelestis: de qua verbum insipientibus praebuit. Nec semen ejus quaerens panem. Semen ejus, opera ejus. Quaerens panem, id est, verbum Dei.
Tota die miseretur et commodat. Dies est, cum 0935D unusquisque bonum exercet. Iste ergo omnibus diebus vitae suae fenerat Domini sui pecuniam, non ad lucra mundana, sed ad coelestia conquirenda. Tota die, omni tempore. Miseretur, a Deo: id est, qui aliis ministrat doctrinam Dei. Et semen ejus in benedictione erit. Opera quae gessit, vel doctrinam quam docuit, a Domino benedicentur. Sed et semen ad Christianum refertur populum, qui in Ecclesia assidua benedictione ditatur. Et semen ejus in benedictione erit, in abundantia et gloria.
Declina a malo. Opere. Et fac bonum. Quod Deus praecepit. Declina a malo, et fac bonum. Declina a malo: a diabolo, vel a peccato, et fac bonum, hoc est, imple mandata. Et inhabita in saeculum saeculi. 0936A In Ecclesia, in unitate fidei, esto cum eo perpetuus.
Quia Dominus amat judicium. Rectum judicium, quo justos impiosque discernit.
Et non derelinquet sanctos suos. Qui in eum totam spem locaverunt. In aeternum conservabuntur. Hoc est, in perpetuum, quia aeterna concupierunt.
Injusti punientur. In vindicta. Et semen impiorum peribit. Semen impiorum: hoc est, opera illorum cum ipsis punientur in tormentis, et omne opus eorum disperdetur, quia iniquum est.
Justi autem haereditate possidebunt terram. Terram viventium. Et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. Super illam quae est sine fine: de qua fugit dolor et gemitus.
Os justi meditabitur sapientiam. Id est, Christum: 0936B unde dicit: Et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. I) . Cum ait, meditabitur, futurum significat tempus, quod in regno Dei intelligitur ad agendum: in quo non vino luxuriae, neque cibis voluptuosis, sed sapientia Dei, justorum ora replebuntur. Et lingua ejus loquetur judicium. Cum omnia ponderate; et non fraudulenter, neque cum ira, sed justo judicio, quae de Deo sentit, enarrat. In quo enim abundat gratia spiritualis, omnia perscrutatur, etiam alta Dei.
Lex Dei ejus in corde ipsius. Hoc est, in mente justi. Non solum in ore ac lingua, sed etiam in alto cordis ejus fructificabunt, per legem Dei, opera sanctitatis. Et non supplantabuntur. Ab adversario. Gressus ejus. Quibus ad Deum pervenire nititur. Vel, non 0936C supplantabuntur gressus ejus. Sensus ejus a diabolo, vel a peccato.
Considerat peccator justum, etc. Intuebatur enim populus Judaeorum justum Filium Dei, et stridebat in eum: quia gravis ei erat etiam ad videndum. Sic et nunc inimicus considerat unumquemque nostrum ut perdat. Sed si vigilanter resistat, eveniet quod sequitur.
Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus. In potestate utique illius. Nec damnabit eum cum judicabitur illi. Dat judicium impius, ut pereat justus, et Dominus non damnat eum, quia custodivit legem ejus. Sed illum justum non condemnat in die judicii, cum impium judicat.
Exspecta Dominum, et custodi vias ejus. Per spem 0936D firmam, et indeficientem mandatorum custodiam exspectatur Deus: ideo non debemus confundi in diversis mundi tentationibus. Exspecta Dominum: Quidquid tibi accidat in prosperis et in adversis, patienter exspecta: id est, sustine. Exaltabit te, ut haereditate capias terram. Illam utique aeternae beatitudinis tellurem: in qua justi post terminatos labores exaltabuntur. Cum perierint peccatores, videbis. Tunc justi peccatores perire videbunt, cum fructum mercedis, Domino tribuente, percipient.
Vidi impium exaltatum, et elevatum super cedros Libani, et transivi, et ecce non erat. Cum mundi hujus pelagum transierimus, tunc videbimus non esse diabolum, et locum ejus nequaquam apparere peccatum. 0937A Cedrus duas habet interpretationes, sed in hoc loco ejus explanatio haec est: sicut enim cedrus super excelsos montes apparet exaltata, et impulsu ventorum saepe delabitur: ita et impius qui, relicto Deo, in divitiis mundi confidit: quamlibet floreat, quamlibet extollatur et elevetur, non invenietur cum ab hoc mundo migraverit. Sed et ad Judam traditorem ista referuntur. Vel cedrus Libani, sancti propter altitudinem meritorum ipsorum, et sacerdotes, odore boni operis. Impii super ipsos sunt: quia calcant et opprimunt illos. Transivi, et ecce non erat. Dicat hoc apostolicus coetus, quia transivi procellam passionis Jesu: et illo resurgente, hic non erat: quia abiit et laqueo se suspendit. Quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. Quod autem non sit inventus 0937B locus ejus, et habitatio ejus desolata remanserit, Petrus in Actibus apostolicis prodidit, cum Matthiam in ejus ordinem subrogavit (Act. I) . Vel, transivi, et ecce non erat: quaesivi eum, et non est inventus locus ejus: id est, ipsius impii. Non est inventus locus ejus: pro tanta velocitate qua deficiunt.
Custodi innocentiam, et vide aequitatem. Si nulli noceas: si cum nullo litigiosus sis, videbis Christum: quia sicut via, veritas et vita: ita et aequitas intelligitur. Quoniam sunt reliquiae homini pacifico. Qui hic pacifice vixerit, ut Filius Dei vocetur: hujus reliquiae, hoc est, corpus mortale, reservatur ad gloriam resurrectionis, juxta illud Apostoli: Oportet mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV) . Reliquiae impiorum peribunt. Pro reliquiis, in Hebraeo, 0937C novissima habet.
Injusti autem, etc.; reliquiae impiorum peribunt. Non reservantur eorum reliquiae ex superbia, ut in aeternum vivant: sed ut in poenam gehennae ignis intereant.
Salus autem justorum a Domino. Per quem et praesentem vitam capiunt, et adipisci praestolantur aeternam. Salus autem justorum a Domino. Ipse est nostra salus. Et protector eorum est in tempore tribulationis. Adjuvabit eos, etc. Propterea salvos faciet eos, et protector eorum est in tempore tribulationis, cum per arctam viam, quae ad vitam ducit, incedunt, plenam doloribus et aerumnis. Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos a peccatoribus: salvos faciet eos, qui speraverunt in eum, cum ad perfectionem purae mentis 0937D perducit. Ad eum venire meruerunt: quoniam speraverunt in eum. In omnibus enim angustiis in eum spem locaverunt, qui dixit: Ego sum Deus, et absque me non est alius. Ego occidam, et vivere faciam: percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII) . Qui sanet omnes infirmitates mentium nostrarum: nobisque praestet toto corde erigere spem nostram, et in se tribuat collocari: ut, a peccatis liberati, mereamur, ipso distribuente, etiam aeternitatis praemium adipisci.