Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XXXVII.
0938A
In finem, Psalmus David in rememoratione diei Sabbati. Sabbatum, requies interpretatur: hoc est, quando requiescunt sancti: id est, quando requiescit Ecclesia illa requie paradisi quam perdidit in Adam. Iste psalmus ostendit, ut si accidat infirmitas corporeae fragilitati, non desistat requiri medicina coelestis.
Domine, ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me. Totus psalmus ex persona poenitentis est: sed ad Christum referri potest, sicut et sexagesimus octavus. Domine, ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me. Ira est, ut saepe diximus, commotio animi. Furor vero vindicta irrationabilis, cum fellis amaritudine. Ideo iste qui se peccatorem scit: non in ira, sed per misericordiam: nec in furore, sed per patientiam se argui postulat.
Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi. Verba doctrinae, quae ut jaculum transverberarunt cor meum, 0938B ut agerem poenitentiam. Et confirmasti super me manum tuam. Ut tamquam bonus magister verberibus castigationis afflictum redderes emendatum.
Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae. Vidi faciem irae tuae, et non ipsam iram: hoc est, intellexi per Scripturas sanctas, quanta minaberis peccatoribus, et extabui, petens ne ipsa super me ira descenderet. Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Nullam quietem indulsi, vel ossibus, vel membris meis, donec ea poenitendo purgarem.
Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum. Invaluerunt enim mihi, ut sequitur: Sicut onus grave gravatae sunt super me. Non est enim mihi leve peccatum meum, sed recognosco, quia grave mihi judicii pondus imposuit, et super verticem 0938C capitis mei excrevit. Sicut pondus grande, sic peccata mea super me.
Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae. Porcorum mos est, coeno aut stercoribus pro bonis odoribus uti: nec intelligunt se in his sordidissime volutari. Nam mihi foetent et computrescunt vulnera peccatorum, desideranterque expeto medicum. Et cur, inquis, computruerunt? A facie insipientiae meae. Quia nolebam agere poenitentiam. A facie insipientiae meae. Per hoc putruerunt, scilicet per insipientiam meam: ut Paulus dicit: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. II) .
Miser factus sum et curvatus sum usque in finem. Usque dum confitendo purgarer: quia sine confusione et moestitia non dimittuntur peccata. Tota die 0938D contristatus ingrediebar. Indignum me esse judicans, qui vel oculos ad coelum levare auderem: sed percutiens pectus meum, aiebam: Deus, propitius esto mihi peccatori.
Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus. Illis illusionibus se profitetur esse infirmatum atque repletum, quibus diabolus humanum genus allicit, ut delinquat. Deus, tu cognovisti insipientiam meam: quia lumbi mei impleti sunt illusionibus. Se unusquisque consideret, et titillantem corporis intelligat voluptatem, et tunc dicere potest cum Paulo apostolo: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII) ? Et illud; Neque enim quod volo, hoc facio: sed quod nolo.
0939A Incurvatus sum et humiliatus sum nimis. Ad poenitentiam. Rugiebam a gemitu cordis mei. Petens cum luctu remissionem. Aliud est gemitus corporis, et aliud gemitus cordis. Gemitus corporis, est propter res terrenas vel propter mortem gemere. Gemitus cordis, propter sua peccata, vel aliorum. Sed Christus non habuit quod gemeret, quia non fecit peccatum. Et gemitus meus non est absconditus a te. Id est, quidquid habet homo, Deus scit. Quidquid deliqui, quidquid mali gessi, omnia tibi cum gemitu reseravi: sciens quia tibi non occultantur occulta.
Cor meum conturbatum est in me, dereliquit me virtus mea. Quia iram quam superius memoravi, incurrere expavesco. Et lumen oculorum meorum non 0939B est mecum. Quia, postposito veritatis lumine, in tenebras decideram peccatorum. Sic enim prophetam omnem ordinem hujus psalmi ex peccatoris persona prosecutum fuisse, anteriores nostri docuerunt. Sentiant illi quod libet. Ego vero ab illo loco, ubi ait; Amici mei et proximi mei, usque ad finem psalmi: video Dominum meum Jesum Christum a Judaeis circumdari, in cruce suspendi, et ex inferno resurgere. Ait ergo ipse Dominus de passione sua:
Amici mei et proximi mei adversus me appropinquaverunt et steterunt. Amici, dicuntur Judaei, propter Abraham. Proximi, eo quod ab eorum generatione assumpserit carnem, qui appropiaverunt ei, ut comprehenderetur. Amici mei et noti mei contra me 0939C steterunt. Potest et de discipulis accipi, qui, in passione metu territi, a Domino recesserunt: intantum ut etiam eum Petrus denegaret. Vel steterunt, causantes contra eum.
Et qui juxta me erant, de longe steterunt. Apostoli vel reliqui discipuli, de quibus ait evangelista: Cum autem apprehendissent eum, stabant omnes noti ejus a longe (Luc. XXIII) . Et vim faciebant qui quaerebant animam meam. Faciebant vim, non noti, sed Judaei: vel Petro, cum dicerent: Nam et tu ex illis es (Luc. XXII) . Vel Jacobo; qui cum traheretur, relicta sindone, nudus aufugit ab eis (Marc. XIV) . Et vim faciebant qui quaerebant animam meam: scilicet Judaei, quasi illorum fortitudo esset, et a Deo ipsam potestatem non accepissent.
0939D Et qui quaerebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur. Multos quidem dolos meditati sunt; cum interrogarent si deberent dare censum Caesari, an non (Matth. XXII) : aut si mulier deprehensa lapidaretur (Joan. VIII) . Sed tunc aperte dolum ingerunt, cum falsos testes adducunt. Vel, qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitatem, quando dixerunt: In Beelzebub ejicit daemonia (Luc. XI) .
Ego autem tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. Semper quae exprobrabant, sustuli, et jugiter silui. Hoc et Pilatus manifestat, cum dicit: Mihi non respondes? An nescis quia potestatem habeo dimittere te (Joan. XIX) ? Ego 0940A autem tamquam mutus non aperiens os suum. Et apud Pilatum Dominus non est locutus. Et Isaias de eodem loquitur: Tamquam agnus ad victimam ductus, non aperiens os suum (Isai. LII) .
Et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones. Nam cum me sputis linirent, arundine verberarent, illuderentque genu flexo, nihil eis motus respondi. Et non habens in ore suo redargutiones. Sic tacui accusatus, quasi non habens quid pro me respondere deberem. Christus in omnibus exemplum dedit, ut homo flagella et correctionem patienter portare debeat.
Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies me, Domine Deus meus: Ut me resuscites. Vel tu exaudies me: hoc est, vide illorum superbiam et meam 0940B humilitatem.
Quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei, et dum commoventur pedes mei. Pedes Christi in passione: vel sancti apostoli, qui pedes Christi esse debuerant: commoti sunt de fide ad infidelitatem. Commoveri possunt pedes mei a stabilitate sua, et inimici in me insultare: si in hac crucis morte humiliatus, non resurrexero. In me magna locuti sunt. Dicentes: Si Filius Dei es, descende de cruce (Matth. XXVII) .
Ego autem in flagella paratus sum. Praeparo me ad sustinendam crucem, lanceam, fel, acetum, ut perhanc mortem meo sanguine redimam populum pereuntem, quia Christus ad hoc venit, ut passionem sustineret. Et dolor meus in conspectu meo semper. 0940C Donec ejiciam victoriam in judicium.
Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. Sicut enim maledictioni subjacuit, ut nos a maledicto legis erueret, ita et peccatorem se profitetur, qui peccata nostra portavit, ut pio cogitatu ac misericordiae consilio, nos ab eisdem erueret. Et sollicitus ero pro peccato meo. Peccatum Christi, humani delicta sunt generis: propter quae et Patri dicitur nunc esse subjectus.
Inimici autem mei vivunt. Quia non sunt statim ultione divina puniti. Et confirmati sunt super me. Confirmati sunt in legis littera: in qua spiritualiter nuntiatum non intellexerunt. Et multiplicati sunt, qui oderunt me inique. Certe inique et non rationabiliter: quia in hac littera, semen suum, ceu astra 0940D coeli multiplicari credebant.
Qui retribuebant mihi mala pro bonis. Dulcedinem aeternae vitae afferentem aceto potaverunt, ac felle. Detrahebant mihi. Dicentes: Alios salvos fecit; semetipsum non potest salvum facere (Luc. XXIII) . Quoniam sequebar bonitatem. Ut implens voluntatem Patris, pro vita populi susciperem mortem.
Non derelinquas me, Domine Deus meus: ne discesseris a me. Cum profunda inferni penetravero.
Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae. Manifestum est, Domine Jesu, quia intendit in te Pater suscitans te a mortuis tertia die, et collocans ad dexteram suam in coelestibus super omnem principatum et potestatem: dans tibi nomen quod 0941A est supra omne nomen. Ergo quia graves sunt pugnae carnis, tu, Domine, intende in adjutorium nostrum, et esto nobis salus in tempore tribulationis.