Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XXXVIII.
In finem pro Idithun Canticum David. Idithun, transiliens eos, interpretatur. Iste psalmus patientiam docet, ut refrenans homo os suum, observet ne per fatuitatem verborum incidat in peccatum: quia scit propheta etiam de verbis otiosis rationem esse reddendam. Docet etiam ut ea thesaurizemus in saeculo, quae ad profectum pertineant animarum.
Dixi, custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Non aliter scio vitae meae custodire vias: nisi ut non loquar fatua, ac diversa, sive otiosa. 0941B Ex verbis, inquit Dominus, tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Dixi, custodiam vias meas: id est, disposui custodire opera mea: scilicet quinque sensus corporis. Ut non delinquam in lingua mea. Non delinquam, non peccem: quia qui custodit linguam suam, custodit animam suam (Prov. XVIII) : quia mors et vita in manibus linguae (Isai. XXXII) . Et item: Cultus justitiae, silentium et pax (Eccli. XXVIII) .
Posui ori meo custodiam. Juxta illud: Pecuniam et aurum tuum alliga bene, et facito ori tuo ostium et seram. Beatum enim hominem oris custodia facit: cum non profert inania, sed quae Deo sunt digna. Cum consisteret peccator adversus me. Id est, diabolus, qui justis maledicit ac detrahit, et instigator 0941C eorum est, qui sanctis insidiantur.
Obmutui. Ne objurgantibus me obstreperem. Obmutui, et non aperui os meum, quia tu fecisti. Ideo patienter fero: quia te scio ad probationem me tentationibus reliquisse. Et humiliatus sum. Ad sustinenda eorum improperia. Et silui a bonis. De bona conscientia procedebat mihi securitas: ideo me non justificavi coram hominibus: neque bona quae in me erant, divulgavi: quia scio quod Pater qui videt in absconso, reddet mihi. Et dolor meus renovatus est. Nondum enim veneram ad perfectum virum. Nam etsi sustinebam cum dolore improperia, non tamen sciebam maledicentibus benedicere. Vel, dolor meus renovatus est. In hoc dicitur dolor Christi: quia illi non fuerunt digni audire verba mysterii, ut ait 0941D propheta: Vae mihi, quia tacui (Isai. VI) . Vel illud: Adhaerere faciam linguam tuam palato tuo, quia Dominus exasperans est (Ezech. III) .
Conculcavit cor meum intra me. Dicit Ecclesia. A recordatione delictorum priorum. Et in meditatione mea exardescet ignis. Quid, inquis, meditabaris? Illud nempe, qualiter ignem illum reperire possim, qui peccata consumeret, mentem illuminaret, qui est Spiritus sanctus, de quo Cleophas et qui cum eo erant, dicebant; Nonne cor nostrum ardens erat in 0942A nobis, cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV) ?
Locutus sum in lingua mea. Hoc est, praedicavi omnibus hominibus, ut illud: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III) . Notum fac mihi, Domine, finem meum. Et numerum dierum meorum quis est? Non istius vitae finem quaerit sibi notum fieri propheta: sed illum in quo, evacuatis potestatibus ac destructa morte, Christo jungatur qui est finis legis. Neque istorum dierum numerum vult scire, sed illorum de quibus dicit Dominus: Apud Patrem meum mansiones multae sunt (Joan. XIV) . Et numerum dierum meorum quis est? Hoc est, numerus sine numero, dies sine die, tempora sine tempore. Quis est? 0942B qui semper est. Ut sciam quid desit mihi. Hoc est, ut me facias intelligere omnia bona, ut cum haec nota habuero, sciam quid adhuc in saeculo degente desit ad palmam beatitudinis consequendam. Perfectus enim erat Paulus qui dicebat: Certamen bonum certavi: cursum consummavi. Nunc autem deest mihi corona justitiae, quam Dominus retribuet mihi (II Tim. IV) . Quod autem non de suis diebus haec loquatur, sequentia docent.
Ecce mensurabiles posuisti dies meos. Secundum veterem hominem usque nunc fuerunt: nunc novum desidero, illum quem Abraham vidit et gavisus est (Joan. VIII) . In quo alibi hortamur laetari, in quo Deus Dominus illuxit nobis. Qui non a sole, neque a luna illuminabitur, sed ab ipso Domino perpetua luce 0942C refulget. Et substantia mea tamquam nihilum ante te. Suscipiens altiori mente claritatem tuam: pro nihilo judicavi substantiam meam.
Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. Si peccator est, et in deliciis fluxerit, vanitati subsistit. Si justus, et desiderat dissolvi, et cum Christo esse, vana est ei nihilominus vita praesens.
Verumtamen in imagine Dei pertransit homo, sed frustra conturbatur. Omnis homo ad imaginem Dei factus est. Si ergo in ea ambulare videatur, et in rapinis versetur atque concupiscentiis, conturbatur in actione.
Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. Saepe enim plerique thesaurizant et congregant multa, quae aut desidia filiorum evertit, aut fiscus occupat, 0942D aut diripiunt alieni. Beatus autem ille est, qui ibi thesaurizat, ubi fures non effodiunt, nec furantur (Matth. VI) , ubi audire mereatur: Quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV) .
Et nunc quae est exspectatio mea, nonne Dominus? et substantia mea apud te est. Relictis omnibus, te, Domine, praestolabor, quia substantia vitae istius non comparatur ad illam beatitudinem sempiternam.
0943A Ab omnibus iniquitatibus meis erue me. Praeteritis, praesentibus et futuris. Opprobrium insipienti dedisti me. Dum peccator fui, opprobrium factus sum insipienti diabolo, qui est omnium criminum, et incentor, et accusator. Ideo purgari cupio in hoc saeculo, ne ille me accuset in judicio tuo.
Obmutui et non aperui os meum, quoniam tu fecisti. Cum me conviciis, iracundiis, ac diversis improperiis lacesseret: cogitans me a te factum, nihil ad ea quae inferebantur, respondi: Amove a me plagas tuas. Quia me sentio emendatum.
A fortitudine manus tuae ego defeci. Incumbente manu vindictae, virtus delicti defecit, sicut Paulus apostolus ait: Cum autem infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII) . Ab increpationibus propter iniquitatem 0943B corripuisti hominem. Increpatur omnis homo propter iniquitatem, quem perdere non vult divina majestas. Flagellat autem omnem filium quem recipit.
Tabescere fecisti sicut araneam animam ejus. Tabescit anima, cum caro a luxuriis et concupiscentiis refrenatur. Hoc est tabescere, obstupescere de anterioribus delictis. Ille vero qui ea agit quae mundanae vanitati sunt apta, telas texit araneae, juxta Isaiam prophetam (Isai. LIX) : hoc est, die noctuque in opere vano vacat, et non utilia, sed dissolubilia et incorruptibilia, operatur. Sed quia propheta animam ceu araneam tabescere dicit: hoc intelligendum est, ut ad tantam subtilitatem per abstinentiam decoquatur, ut ad instar filorum illorum deducatur: scilicet ut 0943C nihil crassum, durumque peccati contineat. Verumtamen vane conturbatur omnis homo. Vivens in vanitatibus hujus saeculi. Sed et qui in Deo vivit, vana est ei inutilis haec mundana conturbatio.
Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam: auribus percipe lacrymas meas. Pro eo quod a te peregrinor, et desiderium habeo dissolvi, et ad te transire.
Ne sileas, quoniam advena sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei. Incolam atque peregrinum se dicit, sicut omnes sancti: quia sicut et illi dum erant in corpore, peregrinatur a Domino.
Remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero. Hic remitte, Domine, si quid deliqui: quia in inferno nulla est remissio: quia nec confessio 0943D valet. Qui nos ab hujus saeculi ereptos peregrinatione, facere digneris cives sanctorum et domesticos Dei Patris, ut aedificati super firmissimum fundamentum in templum sanctum, effici mereamur conformes corpori gloriae tuae. Amen.