Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XXXIX.
In finem, Psalmus David. Hic psalmus in exordio vocem habet populi ex gentibus in haereditatem vocati, inde ipsius Mediatoris ad Patrem.
Exspectans exspectavi Dominum: In promissionibus prophetarum, in quibus me illuminavit: quia praevidebat propheta Christum per Spiritum sanctum venturum esse in carne. Et intendit mihi. Per 0944A splendorem Evangeliorum, in quibus me illuminavit.
Et exaudivit preces meas. Quia prophetis et patriarchis se abdidit, sicut ipse postmodum dixit: Quia multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt (Luc. X) . Ipse mihi in novo Testamento refulget. Et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis. In quibus immersus eram, cum simulacra muta adorarem. Vel, de luto faecis: quia adhaeseram terrenis desideriis.
Statuit supra petram pedes meos. Supra petram: hoc est, super Christum. Pedes meos, sensus meos: ut illud: Petra autem erat Christus (I Cor. X) . In se, qui est stabilis petra, confirmavit me: ne ab hujus saeculi nutarem impulsibus. Et direxit gressus meos. 0944B Ne ad eum veniens, post tergum respicerem. Et direxit gressus meos: id est, sensus bonorum operum: Ecclesiae dirigit: quia unusquisque per se tortuosus est.
Et immisit in os meum canticum novum. Laudem utique suam: quia novus homo venit in mundum, novam legem dedit mundo. Carmen Deo nostro: Laudem Deo nostro, ut jam non sonos turpes et theatrales concinam, sed in Dei viventis hymnis per harmoniam novi Testamenti delecter.
Videbunt multi. Annuntiatum venisse. Et timebunt. Qui se intelligunt peccatores. Et sperabunt in Domino. Ut eis pristina remittantur delicta.
Beatus vir cujus est nomen Domini spes ipsius. In qua bonis omnibus impleatur. Felix illa anima, quae 0944C habet fidem firmam et spem directam in Christo. Et non respexit in vanitates et insanias falsas. Omnia quae in mundo sunt, juxta Salomonem, vanitas est (Eccles. I) . Insaniae autem falsae sunt, irae, rixae, direptiones, et reliqua: in quibus homines insaniunt ut peccent: quae Apostolus opera carnis esse dicit (Galat. I) .
Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Ostendistis patribus nostris mirabilia tua multa, quae non crediderunt. Revelasti eis te venturum in lege, et non intellexerunt: nos vero credidimus. Usque huc credentium populus: hinc ipse Dominus ad Patrem ita exorsus est:
Annuntiavi et locutus sum. Dicens: Poenitentiam 0944D agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III) . Multiplicati sunt super numerum. Judaei in malitia sua. Vel, super numerum: hoc est, peccatores super numerum, et foris numerum sunt: quia non sunt digni numerari in numero justorum.
Sacrificium et oblationes noluisti: aures autem perfecisti mihi. Holocausta et pro peccato non postulasti. Aperte haec Apostolus declarat: quod, adveniente Domino, cessaverint sacrificia Judaeorum. Impossibile est, inquit, sanguine hircorum, aut taurorum, auferri peccata (Hebr. X) . Ideo ingrediens mundum, dicit: Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem 0945A aptasti mihi. Holocaustum et pro peccato non tibi placuit, nisi meipsum pro totius mundi delicto tibi sacrificium exhiberes.
Tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me. Quia sacrificia et caeremonias Judaeorum, et sabbata, et superstitiones Legis veteris, spiritualis Evangelii religione mutasti: propterea laetus in mundum venio, et de me scribitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I) . Tunc dixi, Ecce venio, ut assumam carnem in qua patiar. In capite libri scriptum est de me. Caput libri Testamenti veteris tale sumit exordium: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I) : id est, in Christo Domino. Hoc mysterium et Joannes cernens, sic Evangelium inchoavit: In 0945B principio, inquit, erat Verbum, et Verbum erat Deus. Nam et ipse interrogantibus Judaeis quis esset, respondit: Principium (Joan. VIII) . Caput ergo libri, intellige principium, quod est Christus Jesus, qui in hoc libri capite nuntiatus est.
Ut faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui. Descendi enim de coelo: non ut faciam voluntatem meam, sed tuam, Pater. Non voluntas est carnis, sed Patris: ut pro vita hominum moriar. Et legem tuam in medio cordis mei. Quam non veni solvere, sed adimplere.
Annuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna. Gratias tibi ago, Salvator mundi, quod magnam fecisti Ecclesiam tuam, a quatuor mundi partibus evangelica praedicatione vocatam, tua passione collectam, 0945C tua resurrectione mundatam. In Ecclesia magna, in toto mundo diffusa.
Ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti, etc. Non silui, nihil clam locutus sum, sed omnem virtutem tuam, quod justus, quod verax, quod misericors, quod salus omnium es: non solum in Ecclesiis populorum, sed etiam in synagogis Judaeorum incessabiliter praedicavi. Ecce labia mea non prohibebo. Labia Christi, sancti sunt. Non prohibet illos praedicare, sicut sanctus Paulus dicit: Verbum Dei non est alligatum (II Tim. II) . Tu cognovisti: tu scis quod non feci, id est, non prohibui. Justitiam tuam non abscondi in corde meo, hoc est, mandata tua. Veritatem tuam et salutare tuum dixi. Veritas et salutare, Christus est: hoc praedicant sancti. Non celavi 0945D misericordiam tuam, et veritatem tuam synagogae multae, id est, in tota plebe annuntiavi.
Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus. Quod misericordiam Patris postulat, quod a Judaeis se circumdatum et iniquitates super se multiplicatas dicit: quod a corde derelictus, rursum Patris praesidium precatur: omnia ad infirmitatem carnis sunt referenda, ut sicut verus Deus, ita verus homo credatur. Tu autem, Domine, ne longe facias misericordias tuas a me. Non longe, sed prope. Misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. Misericordia facit peccata dimittere. 0946A Veritas reddit unicuique quod fecit. Comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Id est, genus humanum circumdatur originalibus peccatis, et non potui ut viderem: quia abstracta fuerat illa lux veritatis. Unde dictum est: De terra excaecaberis, et de terra illuminaberis.
Multiplicatae sunt super capillos capitis mei. Id est, ipsae iniquitates super genus humanum. Cor meum dereliquit me. Quando homo peccat, cor suum non habet. Unde David dixit: Invenit servus tuus cor suum (II Reg. VII) . Ergo antea quando peccavit, non habuit illud.
Complaceat tibi, Domine, libera me, Domine, Ecclesia rogat ad Christum: Hoc tibi complaceat, ut me liberes. In auxilium meum respice. Infirmitas 0946B voluntatem habet impetrandi, non potestatem habet.
Confundantur. In cogitationibus pravis, ut ea quae sunt recta, percipiant: Aut hic emendent, aut in futuro, et revereantur. Hoc est, ut reverentiam habeant.
Avertantur retrorsum. Qui malum cursum habuerunt.
Ferant confestim confusionem suam: qui dicunt mihi, Euge, euge. Misericorditer eos deprecatur confundi, ut confestim cognoscant justitiam. Portent confusionem suam, qui se non emendaverint. Qui dicunt mihi, Euge, euge. Duos hostes habet Ecclesia, adulationes et blasphemationes.
Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam. 0946C Hoc est, fidem et opera. Et dicant semper, Magnificetur Dominus. Magnificetur populus sanctorum. Unde dixit: Videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matt. V) . Qui diligunt salutare tuum. Id est, Christum tuum. Haec propheta dicit de his, quibus ipse Dominus per Evangelium ait: Si dilexeritis me, et verba mea in vobis manserint, omnia quaecumque petieritis, fient vobis (Joan. XV) .
Ego vero egenus et pauper sum: Deus, adjuva me. Egenus et pauper Christus: cum dives esset, egenus factus est. Egenus dicitur qui aliquid habet, et aliquo indiget. Et pauper dicitur, qui nihil habet. Inops, id est, sine ope.
Adjutor et liberator meus esto, Domine; Deus meus, 0946D ne tardaveris. Et haec ad trepidationem corporalem sunt referenda. Nam divinitas quae fuit in assumpto homine, nulli est obnoxia passioni, sed in eadem potentia qua fuit, et permanet, et permanebit, et nunc, et tunc in saecula saeculorum. Amen.